← 瓦莱里乌斯·马克西姆斯

难忘言行录

§2.4.1-2.4.4

剧场规制与戏剧竞技之起源

本段记述了防止剧场狂热与败俗的禁设坐席法令以及元老院与平民席位的分立,随后追溯了戏剧竞技因禳灾祛疫而起源,并经由埃特鲁里亚艺人、利维乌斯·安德罗尼库斯乃至阿特拉戏的发展历程。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.4.1

​Proximus a militaribus institutis ad urbana castra, id est theatra, gradus faciendus est, quoniam haec quoque saepe numero animosas acies instruxerunt excogitataque cultus deorum et hominum delectationis causa non sine aliquo pacis rubore uoluptatem et religionem ciuili sanguine scaenicorum portentorum gratia macularunt.

在军事制度之后,下一步必须迈向都市的营阵,即剧场;因为剧场也屡次排布起狂热的战列,它们虽是为敬奉神明和取悦世人而设,却非毫无让和平蒙羞之虞,竟为了舞台上的怪力乱神而以公民的热血玷污了享乐与信仰。

§2.4.2

​Quae inchoata quidem sunt a Messala et Cassio censoribus. ceterum auctore P. Scipione Nasica omnem apparatum operis eorum subiectum hastae uenire1 placuit, atque etiam senatus consulto cautum est ne quis in urbe propiusue passus mille subsellia posuisse sedensue ludos spectare uellet,2 ut scilicet remissioni animorum standi uirilitas propria Romanae gentis nota esset.

这些剧场确曾由监察官梅萨拉与卡西乌斯动工兴建。但在普布利乌斯·西庇阿·纳西卡的主持下,决定将其工程的一切器材交付拍卖出售,甚至以元老院决议明令禁止任何人在城内或距城一千步以内设立坐席或坐着观看竞技表演,以便在精神放松之际,站立的刚毅之气仍是罗马民族特有的标志。

§2.4.3

​Per quingentos autem et quinquaginta et octo annos senatus populo mixtus spectaculo ludorum interfuit. sed hunc morem Atilius Serranus et L. Scribonius aediles ludos Matri deum facientes, posterioris Africani sententiam secuti discretis senatus et populi locis soluerunt, eaque res auertit uulgi animum et fauorem Scipionis magnopere quassauit.

在长达五百五十八年的时间里,元老院成员一直是与民众杂处在一起观看竞技表演的。然而在举办众神之母的竞技会时,市政官阿提利乌斯·塞拉努斯与卢基乌斯·斯克里博尼乌斯依循后一位阿非利加努斯的见解,将元老院与民众的座席分开,从而打破了这一习俗;此事疏远了平民的人心,并极大地动摇了西庇阿所享有的拥戴。

§2.4.4

​Nunc causam instituendorum ludorum ab origine sua repetam. C. Sulpicio Petico C. Licinio Stolone consulibus intoleranda uis ortae pestilentiae ciuitatem nostram a bellicis operibus reuocatam domestici atque intestini mali cura adflixerat, iamque plus in exquisito et nouo cultu religionis quam in ullo humano consilio positum opis uidebatur. itaque placandi caelestis numinis gratia conpositis carminibus uacuas aures praebuit ad id tempus circensi spectaculo contenta,3 quod primus Romulus raptis uirginibus Sabinis Consualium nomine celebrauit. uerum, ut est mos hominum paruula initia pertinaci studio prosequendi, uenerabilibus erga deos uerbis iuuentus rudi atque inconposito motu corporum iocabunda gestus adiecit, eaque res ludium ex Etruria arcessendi causam dedit. cuius decora pernicitas uetusto ex more Curetum Lydorumque, a quibus Tusci originem traxerunt, nouitate grata Romanorum oculos permulsit, et quia ludius apud eos hister appellabatur, scaenico nomen histrionis inditum est. paulatim deinde ludicra ars ad saturarum modos perrepsit, a quibus primus omnium poeta Liuius ad fabularum argumenta spectantium animos transtulit, isque sui operis actor, cum saepius a populo reuocatus uocem obtudisset, adhibito pueri ac tibicinis concentu gesticulationem tacitus peregit. atellani autem ab Oscis acciti sunt. quod genus delectationis Italica seueritate temperatum ideoque uacuum nota est: nam neque tribu mouetur actor nec a militaribus stipendiis repellitur.

现在,我将从源头追溯设立竞技戏剧的原由。在盖乌斯·苏尔皮基乌斯·佩蒂库斯与盖乌斯·利基尼乌斯·斯托洛担任执政官期间,突发的致命瘟疫以不可阻挡的威势,将我们的城邦从战事中召回,以本土内患的忧患折磨着城邦;当时人们看来,与其寄望于任何凡人的谋略,不如从精细而新颖的宗教祭礼中寻求更多救助。因此,为了平息上天的神怒,一直以来满足于马戏场表演的人们开始侧耳倾听谱写的歌谣;那马戏最初是在掠夺萨宾少女时由罗穆卢斯以孔苏斯节之名庆祝的。然而,正如人类惯于以执著的热情发展微小的开端那样,年轻人们在面向神明的庄严词句中,嬉闹着加入了粗俗且杂乱的肢体动作;此事遂成为从埃特鲁里亚延揽演员的机缘。该演员依照图斯库斯人起源所自的库瑞忒斯人与吕底亚人的古老风习,以其优美敏捷的身段和宜人的新奇感悦服了罗马人的眼目;又因为在他们那里演员被称为hister,舞台表演者便被冠以histrio之名。随后,戏剧技艺逐渐渗透到萨图拉杂耍诗的韵律中,诗人利维乌斯在众人中最先从这些韵律中将观众的心思引向具有情节的故事戏剧。他作为自己作品的演员,因屡次应观众要求重演而喊坏了嗓子,便在童子与笛手合奏的伴奏下,默不作声地完成了动作表演。至于阿特拉戏的演员则是从奥斯坎人那里延聘而来的。这种娱乐方式受到了意大利式严谨风尚的调和,因此不沾染耻辱:因为演员既不被开除出所属部族,也不会被剥夺服兵役的资格。

语法注3 条
  1. 2.4.2subiectum hastae uenire

    短语源自罗马法律习惯表达 sub hasta venire(“在标枪下出售”,即公开拍卖),标枪插在地上象征着公家主持的拍卖会。uenire 为形式主动而意义被动的动词 vēneō(被出售)的不定式,与 subiectum hastae 一同构成非人称动词 placuit 的主语不定式短语。

  2. 2.4.2ne quis in urbe propiusue passus mille subsellia posuisse sedensue ludos spectare uellet

    这是罗马法律与法令文书中典型的表达方式。在 ne quis ... uellet 引导的从句中,posuisse 属于所谓的“法律完成体不定式”(legal perfect),用于在禁令中指代既遂的违禁行为;而与其并列的 sedens ... spectare 则是现在时不定式,表示持续坐着观看的状态。

  3. 2.4.4ad id tempus circensi spectaculo contenta

    阴性单数主格形容词 contenta 与承前省略的主语 ciuitas(由前句的 ciuitatem nostram 延续而来,作为 praebuit 的主语)保持一致,支配夺格补足语 circensi spectaculo,意为“(罗马城邦)在此之前一直满足于马戏场表演”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.4.1-2.4.4