- 底本
- Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.10e.1-2.10e.2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者转向外国事例,记述了雅典诛戮僭主者的雕像流转异国仍受崇敬并最终回归的故事,以及雅典法官出于对哲学家色诺克拉底正直品格的敬重而免除其出庭起誓的逸事。
Dandum est aliquid loci etiam alienigenis exemplis, ut domesticis aspersa1 ipsa uarietate delectent. Harmodi et Aristogitonis, qui Athenas tyrannide liberare conati sunt, effigies aeneas Xerxes ea urbe deuicta in regnum suum transtulit. longo deinde interiecto tempore Seleucus in pristinam sedem reportandas curauit.2 Rhodii quoque eas urbi suae adpulsas, cum in hospitium publice inuitassent, sacris etiam in puluinaribus conlocauerunt. nihil hac memoria felicius, quae tantum uenerationis in tam paruulo aere possidet.
也应当给外国的事例留出一些篇幅,以便它们与本国事例相穿插,凭借其多样性本身带来愉悦。薛西斯将曾试图使雅典摆脱僭主统治的哈尔摩狄奥斯与阿里斯托革顿的青铜雕像,在该城被攻陷之后运往了自己的王国。其后经过了漫长的岁月,塞琉古设法将它们送回了原处。罗得岛人也在这些雕像运抵其城邑时,在依公礼发出宾客之邀后,甚至将它们安置在神圣的供榻之上。没有什么比这件纪念物更为幸运了,它在如此微少的青铜之中承载了这般的敬仰。
Quantum porro honoris Athenis Xenocrati, sapientia pariter ac sanctitate claro, tributum est! cum testimonium dicere coactus ad aram accessisset, ut more eius ciuitatis iuraret omnia se uere retulisse, uniuersi iudices consurrexerunt proclamaruntque ne ius iurandum diceret, quodque sibimet ipsis postmodum dicendae sententiae loco remissuri non erant, sinceritati eius concedendum existimarunt.3
此外,在雅典,人们向在智慧与正直上同样著名的色诺克拉底致以了何等崇高的敬意!当他被迫作证而走近祭坛,以便按照该城邦的风俗起誓自己所陈述的一切皆为属实之时,全体法官一同起立并高呼让他不要宣誓;并且,对于他们在事后给出判决之际本不打算对自己免除之事,认为应当向他的诚实品格予以准许。
- 2.10e.1domesticis aspersa
aspersa 是中性主格复数完成时被动分词,承接前句的 alienigenis exemplis 作为从属分句 delectent 的主语,并支配复合动词 aspergo 所支配的与格 domesticis [exemplis],意为“穿插于本国[事例]之中的[外国事例]”。
- 2.10e.1reportandas curauit
curo 搭配动形词宾格(reportandas,阴性复数宾格,修饰前文指代的 effigies)构成的古典拉丁语使役惯用表达,意为“安排/促成它们被送回”。
- 2.10e.2quodque sibimet ipsis postmodum dicendae sententiae loco remissuri non erant, sinceritati eius concedendum existimarunt
关系代词 quod 内含先行词 [id],充当由 existimarunt 支配的宾语从属结构 [id] concedendum [esse] 的主语。关系从句内部的 sibimet ipsis 是主动迂说法 remissuri non erant(“他们本不打算对自己免除”)所支配的利害与格;dicendae sententiae loco 则是带有动形词短语的环境夺格,表示“在作出判决之际”。
