← 瓦莱里乌斯·马克西姆斯

难忘言行录

§2.10.4-2.10.8

小西庇阿与小加图等人的威严与崇敬

作者列举了小西庇阿、鲁提利乌斯与马略的威严赢得敬重与拯救的事例,随后赞颂小加图坚贞卓绝的德行,记述其如何令元老院与罗马民众对其肃然起敬。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.10.4

​Ne fili quidem tui Scipionis Aemiliani, quem in adoptionem dando duarum familiarum ornamentum esse uoluisti, maiestati parum honoris tributum est, cum eum adulescentem admodum a Lucullo consule petendi auxilii gratia ex Hispania in Africam missum Karthaginienses et Masinissa rex de pace disceptatorem uelut consulem et imperatorem habuerunt. ignara quidem fatorum suorum Karthago:1 orientis enim illud iuuentae decus deorum atque hominum indulgentia ad excidium eius alebatur, ut superius cognomen Africanum capta, posterius euersa Corneliae genti daret.

至于你的儿子西庇阿·埃米利安努斯,你通过将他过继出去,本意是让他成为两个家族的光荣,而对于他的威严所给予的尊荣也绝非微不足道:当他年纪尚轻、受执政官卢库卢斯派遣从西班牙前往阿非利加请求援军时,迦太基人和马西尼萨国王竟将他当作和谈的仲裁者,宛如他是执政官兼统帅一般。诚然,迦太基对其自身的命运浑然不知;因为承蒙神明与凡人的眷顾,那初升的青春光彩正是为了她的毁灭而受到培育,以便〔她〕在被攻陷时赋予科尔内利乌斯氏族前一个“阿非利加人”的称号,而在被彻底颠覆时赋予其后一个称号。

§2.10.5

​Quid damnatione, quid exilio miserius? atqui P. Rutilio conspiratione publicanorum perculso auctoritatem adimere non ualuerunt. cui Asiam petenti omnes prouinciae illius ciuitates legatos secessum eius opperientes obuiam miserunt. exulare aliquis † loco hoc aut triumphare iustius dixerit.2

有什么比被定罪、有什么比流放更凄惨的呢?然而,当普布利乌斯·鲁提利乌斯因包税人的阴谋而被击垮时,他们却未能剥夺他的权威。当他前往亚细亚时,该行省的所有城邦都派出使节迎候他退隐的行踪。在此情形下,若有人要评说他是处于流放还是在举行凯旋式,人们究竟该说哪一种更公正呢?

§2.10.6

​C. etiam Marius in profundum ultimarum miseriarum abiectus ex ipso uitae discrimine beneficio maiestatis emersit: missus enim ad eum occidendum in priuata domo Minturnis clausum seruus publicus natione Cimber et senem et inermem et squalore obsitum strictum gladium tenens adgredi non sustinuit et claritate uiri obcaecatus abiecto ferro attonitus inde ac tremens fugit. Cimbrica nimirum calamitas oculos hominis praestrinxit, deuictaeque gentis suae interitus animum comminuit, etiam dis inmortalibus indignum ratis3 ab uno eius nationis interfici Marium, quam totam deleuerat. Minturnenses autem maiestate illius capti conprehensum iam et constrictum dira fati necessitate incolumem praestiterunt. nec fuit eis timori asperrima Sullae uictoria, cum praesertim ipse Marius eos a conseruando Mario absterrere posset.

盖乌斯·马略同样被抛入极端痛苦的深渊,却凭借威严的恩泽从生命的绝境本身中浮出水面:一名被派去刺杀他的辛布里族公奴,在明图尔奈的一处私宅内面对被关押的他时,虽手持出鞘的利剑,却不敢去袭击那个年迈、手无寸铁且污秽缠身的老人;他被这位杰出人物的耀目光芒刺得目盲,扔下刀剑,惊慌颤抖地从那里逃走。毫无疑问,辛布里人的灾难晃花了此人的双眼,其被征服部族的毁灭击垮了他的心魄,就连不朽的神明也认为,马略曾将那个部族彻底消灭,如今若死于该部族的单一一人之手是极为不当的。而明图尔奈人被他的威严所折服,在马略已被捕获并受到命运的可怕逼迫所束缚时,依然保全了他的平安。苏拉那极其残酷的胜利未曾令他们恐惧,尤当马略自身本可能吓阻他们拯救马略的时候。

§2.10.7

​M. quoque Porcium Catonem admiratio fortis ac sincerae uitae adeo uenerabilem senatui fecit, ut, cum inuito C. Caesare consule aduersus publicanos dicendo in curia diem traheret et ob id iussu eius a lictore in carcerem duceretur, uniuersus senatus illum sequi non dubitaret. quae res diuini animi perseuerantiam flexit.4

对坚毅而纯洁一生之钦佩,同样使得马尔库斯·波尔基乌斯·加图在元老院中备受尊崇,以至于当他在议事堂内违抗执政官盖乌斯·恺撒的意愿、针对包税人发言以拖延时日,并因此遵照恺撒之命被侍从官押往监狱时,全体元老院竟毫不犹豫地跟随他前行。这桩举动动摇了那颗神圣心智的顽固决意。

§2.10.8

​Eodem ludos Florales, quos Messius aedilis faciebat, spectante populus ut mimae nudarentur postulare erubuit. quod cum ex Fauonio amicissimo sibi una sedente cognosset, discessit e theatro, ne praesentia sua spectaculi consuetudinem impediret. quem abeuntem ingenti plausu populus prosecutus priscum morem iocorum in scaenam reuocauit, confessus plus se maiestatis uni illi tribuere quam sibi uniuerso uindicare. quibus opibus, quibus imperiis, quibus triumphis hoc datum est? exiguum uiri patrimonium, astricti continentia mores, modicae clientelae, domus ambitioni clausa, paterni generis una imago, minime blanda frons, sed omnibus numeris perfecta uirtus.5 quae quidem effecit ut quisquis sanctum et egregium ciuem significare uelit, sub nomine Catonis definiat.

当同一位加图观看市政官梅西乌斯举办的花神节竞技时,民众竟羞于要求女丑角脱去衣衫。当他从身旁同坐的挚友法沃尼乌斯处得知此事后,便退出了剧场,以免自己的在场阻碍演出的惯例。民众以雷鸣般的掌声护送他的离去,随后将古老的诙谐习俗唤回舞台,这等于承认他们赋予那一个人的威严,超过了他们为整个集体所主张的威严。这般殊荣是凭靠何等财富、何等统率权、何等凯旋式而获得的呢?此人的家产微薄,品性受节制所拘,门客寥寥,宅邸向钻营仕途紧闭,父系血脉仅有一尊肖像蜡模,面容绝非阿谀迎合,却有着在各个方面都至臻完美的德行。正是这种德行使得:无论何人想要指称一位神圣而卓越的公民,都会在加图的名下加以定义。

语法注5 条
  1. 2.10.4ignara quidem fatorum suorum Karthago

    缺失谓语动词的感叹性名词短语结构(独立名词句)。随后的分句对此加以阐释,形成了迦太基的懵然无知与其即将面临的毁灭之间的对比骨架。

  2. 2.10.5exulare aliquis † loco hoc aut triumphare iustius dixerit

    dixerit 为完成时虚拟语气,表潜在或可能(“有人或许更恰当地会说”)。exulare 与 triumphare 作其支配的不定式,将流放的屈辱与凯旋的尊荣形成鲜明对比。

  3. 2.10.6etiam dis inmortalibus indignum ratis

    独立夺格结构,ratis 为异态动词 reor 的完成时分词夺格,与逻辑主语 dis inmortalibus 一致,统摄带有谓语形容词 indignum 的“宾格加不定式”结构(Marium interfici),意为“甚至不朽的神明也认为……是不当的”。

  4. 2.10.7quae res diuini animi perseuerantiam flexit

    在此语境下,diuini animi 指意图监禁加图的执政官恺撒(帝国初期修辞中对神君尤利乌斯·恺撒的尊称)。元老院全体跟随加图的举动(quae res)动摇了恺撒顽固的决意(perseuerantiam),迫使其撤回了逮捕命令。

  5. 2.10.8omnibus numeris perfecta uirtus

    基于拉丁语成语 omnibus numeris absolutus/perfectus(在各个方面皆完备无缺的),用以描绘加图之美德圆满无瑕、无懈可击。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.10.4-2.10.8