- 底本
- Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:1.6.pr-1.6.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
瓦勒里乌斯·马克西穆斯列举了罗马历史上的吉兆(塞尔维乌斯·图利乌斯、L·马尔基乌斯、阿尔巴湖、苏拉)与凶兆(城中异象、弗拉米尼乌斯、曼基努斯、Ti·格拉古)的事例,记述了神明预兆及其对人类命运的昭示。
DE PRODIGIIS Prodigiorum quoque, quae aut secunda aut aduersa acciderunt, debita proposito nostro relatio est.
论异象 叙述无论吉凶已然发生的异象,亦是我辈宗旨所负有的职责。
Seruio Tullio etiam tum puerulo dormienti circa caput flammam emicuisse domesticorum oculi adnotauerunt. quod prodigium Anci regis Marci uxor Tanaquil admirata, serua natum in modum filii educauit et ad regium fastigium euexit.
塞尔维乌斯·图利乌斯尚在幼年熟睡之时,家人们亲眼看见有一团火焰从他头上迸发而出。安库斯·马尔基乌斯国王的妻子塔纳奎尔对此异象惊叹不已,遂将这名女奴所生之子当作亲儿抚育,并将其推上了王位之巅。
Aeque felicis euentus illa flamma, quae ex L. Marci ducis duorum exercituum, quos interitus Publi et Gnaei Scipionum in Hispania debilitauerat, capite contionantis eluxit: namque eius aspectu pauidi adhuc milites pristinam recuperare fortitudinem admoniti VIII et XXX milibus hostium caesis magnoque numero in potestatem redacto bina castra Punicis opibus referta ceperunt.
同样带来吉祥结果的,是两位斯庇奥(普布利乌斯与格奈乌斯)在西班牙阵亡而受挫的两支军队的统帅L·马尔基乌斯在向军众发表演说时从其头上闪耀出的那团火焰:盖因目睹此景,此前惊魂未定的士兵们受到激励,重拾往昔的勇武,斩杀三万八千敌军,降服众多俘虏,攻占了充斥着迦太基财宝的两处营寨。
Item, cum bello acri et diutino Veientes a Romanis intra moenia conpulsi capi non possent, eaque mora non minus obsidentibus quam obsessis intolerabilis uideretur, exoptatae uictoriae iter miro prodigio di inmortales patefecerunt: subito enim Albanus lacus neque caelestibus auctus imbribus neque inundatione ullius amnis adiutus solitum stagni modum excessit. cuius rei explorandae gratia legati ad Delphicum oraculum missi rettulerunt praecipi sortibus ut aquam eius lacus emissam per agros diffunderent: sic enim Veios uenturos in potestatem populi Romani. quod prius quam legati renuntiarent, aruspex Veientium a milite nostro, quia domestici interpretes deerant, raptus et in castra perlatus futurum dixerat. ergo senatus duplici praedictione monitus eodem paene tempore et religioni paruit et hostium urbe potitus est.
同样,在一场激烈而持久的战争中,当维爱人被罗马人逼入城墙之内却久攻不下,这番拖延在包围者与被包围者看来同样难以忍受之时,不朽的诸神凭借奇特之异象为人们渴盼的胜利开辟了道路:突兀之间,阿尔巴湖既未得益于天降之雨,亦未借助任何河流的泛滥,竟漫过了湖盆的寻常水位。为查明此事而派往德尔斐神谕所的使节回报称,神签命他们将该湖之水放空并泼洒于田野之上:唯有如此,维爱方能落入罗马人民的掌握。而在使节回报之前,一名维爱占卜官因罗马缺乏本土解读者而被我军士兵掠入军营,彼时便已预言此事必将发生。因此元老院受到双重预言的警示,几乎在同一时刻既顺从了宗教义务,又占领了敌人的城池。
Nec parum prosperi successus quod sequitur. L. Sulla consul sociali bello, cum in agro Nolano ante praetorium immolaret, subito ab ima parte arae prolapsam anguem prospexit. qua uisa Postumi aruspicis hortatu continuo exercitum in expeditionem eduxit ac † fortissima Samnitium castra cepit. quae uictoria futurae eius amplissimae potentiae gradus et fundamentum extitit.
接下来的事情带来的成功亦绝非微末。执政官L·苏拉在同盟战争期间,于诺拉境内的营帐前献祭时,突然窥见一条蛇从祭坛底部滑出。见此情形,他在占卜官波斯图米乌斯的敦促下立即率军出击,攻克了萨姆奈特人最为坚固的营寨。这场胜利构成了他日后无上权势的阶梯与基石。
Praecipuae admirationis etiam illa prodigia, quae C. Volumnio Ser. Sulpicio consulibus in urbe nostra inter initia motusque bellorum acciderunt: bos namque mugitu suo in sermonem humanum conuerso nouitate monstri audientium animos exterruit. carnis quoque in modum nimbi dissipatae partes ceciderunt, quarum maiorem numerum praepetes diripuerunt aues, reliquum humi per aliquot dies neque odore taetro neque deformi aspectu mutatum iacuit. Eiusdem generis monstra alio tumultu credita sunt: puerum infantem semenstrem in foro boario triumphum clamasse, alium cum elephantino capite natum, in Piceno lapidibus pluisse, in Gallia lupum uigili e uagina gladium abstulisse, in Sardinia scuta duo sanguinem sudasse, Antii metentibus cruentas spicas in corbem decidisse, Caerites aquas sanguine mixtas fluxisse. bello etiam Punico secundo constitit Cn. Domiti bouem dixisse 'caue tibi, Roma'.
在C·沃尔姆尼乌斯与Ser·苏尔皮基乌斯担任执政官期间,于战事初起与骚乱之际在我们城中所发生的那些异象,亦格外令人惊叹:盖因一头牛竟将其哞叫转变为人类言语,以怪异之新奇震慑了听者的心灵。又有如云散落般的肉块降下,其中大部分被飞禽叼走,其余留在地上数日,既未生恶臭,亦未变丑陋。 在另一场动乱中,人们深信发生了同类的奇观:牛市上一名六个月大的婴儿高呼凯旋;另有一子生而带有象头;皮克努姆降下石雨;高卢境内有狼自卫兵剑鞘中拔走佩剑;撒丁岛两面盾牌沁出鲜血;安提乌姆收割者篮中落入血染的麦穗;凯雷之泉喷出混有血液的流水。在第二次布匿战争期间,亦证实Cn·多米蒂乌斯的牛曾说过“罗马,你要当心”。
C. autem Flaminius inauspicato consul creatus cum apud lacum Trasimennum cum Hannibale conflicturus conuelli signa iussisset, lapso equo super caput eius humi prostratus est1 nihilque eo prodigio inhibitus, signiferis negantibus signa moueri sua sede posse, malum, ni ea continuo effodissent, minatus est. uerum huius temeritatis utinam sua tantum, non etiam populi Romani maxima clade poenas pependisset! in ea namque acie xv Romanorum caesa, vi capta, x fugata sunt. consulis obtruncati corpus ad funerandum ab Hannibale quaesitum, qui, quantum in ipso fuerat, Romanum sepelierat imperium.
然而,在凶兆中当选执政官的C·弗拉米尼乌斯在特拉西梅诺湖畔将与汉尼拔交战而下令拔营拔旗之时,因战马失蹄倒栽倒地,但他丝毫不被这异象所劝阻,当旗手们禀报军旗无法自原处拔动时,他扬言若不立即挖出军旗便要惩处他们。然而但愿他为此等轻率付出的代价仅仅是他自身的覆灭,而非伴随着罗马人民的惨痛浩劫!盖因在那场战役中,一万五千名罗马人阵亡,六千人被俘,一万人溃逃。被斩首的执政官的遗体由汉尼拔搜寻以备安葬——这位执政官就其个人而言,实已将罗马帝国推入了坟墓。
Flamini autem praecipitem audaciam C. Hostilius Mancinus uaesana perseuerantia subsequitur. cui consuli in Hispaniam ituro haec prodigia acciderunt: cum Lauinii sacrificium facere uellet, pulli cauea emissi in proximam siluam fugerunt summaque diligentia quaesiti reperiri nequiuerunt. cum ab Herculis portu, quo pedibus peruenerat, nauem conscenderet, talis uox sine ullo auctore ad aures eius peruenit, 'Mancine, mane'. qua territus, cum itinere conuerso Genuam petisset et ibi scapham esset ingressus, anguis eximiae magnitudinis uisus e conspectu abiit. ergo prodigiorum numerum numero calamitatium aequauit, infelici pugna, turpi foedere, deditione funesta.
弗拉米尼乌斯那鲁莽的狂妄,紧接着又被C·霍斯蒂利乌斯·曼基努斯以疯狂的顽固所仿效。这位即将以执政官身份前往西班牙的人身上发生了如下异象:当他企图在拉维尼乌姆献祭时,从笼中释放的雏鸡逃入了附近的树林,极尽搜寻亦未能寻获。当他徒步抵达赫拉克勒斯港并登船时,这样一句杳无源头的声音传入了他的耳中:“曼基努斯,停下。”他惊恐之下掉转行程前往热那亚,并在那里登上一艘轻舟时,一条庞大异常的巨蛇显现旋即隐没。因此,他以惨痛的战败、耻辱的条约和致命的降伏,使灾难的数量同异象的数量达成了平衡。
Minus miram in homine parum considerato temeritatem Ti. Gracchi grauissimi ciuis tristis exitus et prodigio denuntiatus nec euitatus consilio facit:2 consul enim cum in Lucanis sacrificaret, angues duae ex occulto prolapsae repente hostiae, quam immolauerat, adeso iocinore in easdem se latebras retulerunt. ob id deinde factum instaurato sacrificio idem prodigii euenit. tertia quoque caesa uictima diligentiusque adseruatis extis neque adlapsus serpentium arceri neque fuga inpediri potuit. quod quamuis aruspices ad salutem imperatoris pertinere dixissent, Gracchus tamen non cauit ne perfidi hospitis sui Flaui insidiis in eum locum deductus, in quo Poenorum dux Mago cum armata manu delituerat, inermis occideretur.
身为极其稳重之公民的Ti·格拉古,其既由异象预告却未凭智虑避开的悲惨结局,使得在轻率之人身上的鲁莽变得不那么令人惊异了:盖因这位执政官在卢卡尼亚境内献祭时,两条蛇突然从暗处窜出,噬食了他所献祭牲的肝脏,随后退回同一藏身之处。因发生此事而重新献祭后,相同的异象再度发生。即使宰杀了第三头祭牲并更为审慎地看管内脏,亦未能阻挡蛇类的滑近与逃逸。尽管占卜官们已言明这关乎主帅的安危,但格拉古终究未能防范,竟受其奸诈门客弗拉乌斯圈套诱引,来到迦太基将领马戈率领武装队伍隐蔽之处,在手无寸铁之中被斩杀。
- 1.6.6lapso equo super caput eius humi prostratus est
lapso equo 为独立夺格(“当其马失蹄时”)。super caput eius 可理解为“越过马头”或“头朝下/越过其自身之头”,代词 eius 在句法上既可指代马(equo),亦可指弗拉米尼乌斯本人;无论何种解读,均生动描绘了其自马上向前倒栽落地的景象。
- 1.6.8Minus miram in homine parum considerato temeritatem Ti. Gracchi grauissimi ciuis tristis exitus et prodigio denuntiatus nec euitatus consilio facit
全句呈现出复杂的语序倒装(hyperbaton)。其核心句法框架为主语 tristis exitus(由属格 Ti. Gracchi grauissimi ciuis 及分词短语 et prodigio denuntiatus nec euitatus consilio 修饰)+ 谓语动词 facit + 直接宾语 temeritatem(由 in homine parum considerato 限定)+ 宾语补足语 minus miram。意即“极其沉稳的公民Ti·格拉古的悲惨结局……使得鲁莽在一个缺乏思虑之人身上变得不那么令人惊奇”。
