← 瓦莱里乌斯·马克西姆斯

难忘言行录

§1.6.9-1.6.13

从马尔凯鲁斯到恺撒的凶兆与覆亡

作者记述了降临在马尔凯鲁斯、奥克塔维乌斯、克拉苏、庞培和尤利乌斯·恺撒身上的凶兆,阐述忽视神意警告所导致的灭顶之灾,并颂扬了恺撒的神性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.6.9

​Et consulatus collegium et erroris societas et par genus mortis a Ti. Graccho ad M. Marcelli memoriam me trahit. is captarum Syracusarum et Hannibalis ante Nolana moenia a se primum fugere coacti gloria inflammatus, cum summo studio niteretur ut Poenorum exercitum aut in Italia prosterneret aut Italia pelleret, sollemnique sacrificio uoluntates deorum exploraret, quae prima hostia ante foculum cecidit, eius iecur1 sine capite inuentum est, proxima caput iocinoris duplex habuit. quibus inspectis aruspex tristi uultu non placere sibi exta, quia secundum truncata laeta apparuissent,2 respondit. ita monitus M. Marcellus ne quid temere conaretur, insequenti nocte speculandi gratia cum paucis egredi ausus, a multitudine hostium in Bruttis circumuentus aeque magnum dolorem ac detrimentum patriae interitu suo attulit.

执政官职位的同僚关系、共同的过失以及相仿的死因,将我的思绪从Ti·格拉古引向对M·马尔凯鲁斯的追忆。他因攻克叙拉古以及在诺拉城墙前首次迫使汉尼拔溃退的荣耀而热血沸腾,当他以极大的热忱致力于在意大利击溃迦太基军队或将其逐出意大利,并以庄严的献祭探询诸神旨意时,在那头倒在火炉前的首位祭牲身上,其肝脏竟不见肝头,而随后的那头祭牲则拥有双重肝头。察看了这些征兆后,占卜官面带忧色地答复说,由于残缺的内脏之后出现了吉祥之内脏,这些脏腑令其不悦。受到这番告诫切勿轻举妄动的M·马尔凯鲁斯,次日夜间竟敢率少数人外出侦察,在布鲁提翁境内被敌军重兵包围,其陨落给祖国带来了同样巨大的悲痛与损失。

§1.6.10

​Nam Octauius consul dirum omen quemadmodum timuit, ita uitare non potuit: e simulacro enim Apollinis per se abrupto capite et ita infixo humi, ut auelli nequiret, armis cum collega suo dissidens Cinna praesumpsit animo ea re significari exitium suum inque metus augurium tristi fine uitae incidit, ac tum demum immobile dei caput terra refigi potuit.

事实上,执政官奥克塔维乌斯正如其惧怕凶兆那般,亦未能将其避开:盖因阿波罗神像的头部自行断裂,深深扎入泥土以致无法拔出,当时正与其同僚琴纳兵戎相见的他在心中预感这象征着自己的灭亡,并在恐惧的预兆中迎来了生命的悲惨结局,而直到那时,神像那凝滞不动的头部才得以从地面拔出。

§1.6.11

​Non sinit nos M. Crassus, inter grauissimas Romani imperii iacturas numerandus, hoc loco de se silentium agere, plurimis et euidentissimis ante tantam ruinam monstrorum pulsatus ictibus. ducturus erat a Carris aduersus Parthos exercitum. pullum ei traditum est paludamentum, cum in proelium exeuntibus album aut purpureum dari soleat. maesti et taciti milites ad principia conuenerunt, qui uetere instituto cum clamore alacri adcurrere debebant. aquilarum altera uix conuelli a primo pilo potuit, altera aegerrime extracta in contrariam ac ferebatur partem3 se ipsa conuertit. magna haec prodigia, sed illae clades aliquanto maiores, tot pulcherrimarum legionum interitus, tam multa signa hostilibus intercepta manibus, tantum Romanae militiae decus barbarorum obtritum equitatu, optimae indolis filii cruore paterni respersi oculi, corpus imperatoris inter promiscuas cadauerum strues auium ferarumque laniatibus obiectum. uellem quidem placidius, † sed quod relatu uerum est. sic deorum spreti monitus excandescunt, sic humana consilia castigantur, ubi se caelestibus praeferunt.

M·克拉苏作为必须算作罗马帝国最惨重损失之一的人物,不容我们在此处对其避而不谈,盖因他在如此浩劫之前已遭受了异象最频繁、最明显的打击。他正打算从卡莱率军迎击帕提亚人。有人递给他一件黑色的统帅斗篷,而按例分发给出征者的通常是白色或紫色的斗篷。士兵们神色沮丧而沉默地在军帐本部集结,而按照古老习俗,他们本应兴高采烈地高呼着奔来。首席百人队队长几乎无法拔出其中一面鹰旗,另一面鹰旗虽极尽艰难地被拔出,却自行转向与行进方向完全相反的一侧。这些异象固然巨大,但随后的灾难更为沉痛:如此之多精锐军团的覆灭,落入敌手的众多军旗,被异族骑兵践踏的罗马军队的荣耀,父亲的眼眸溅染着秉赋极佳之子的鲜血,主帅的遗骸在杂乱的尸堆中任由飞禽走兽撕咬。我诚然希望能讲述得更为温和,但所叙述的却是无可辩驳的实情。被蔑视的神明警示便是这般燃起怒火,人类的智计一旦将自身置于天神之上,便要遭受如此惩戒。

§1.6.12

​Cn. etiam Pompeium Iuppiter omnipotens abunde monuerat ne cum C. Caesare ultimam belli fortunam experiri contenderet, egresso a Dyrrachio aduersa agmini eius fulmina iaciens, examinibus apium signa obscurando, subita tristitia implicatis militum animis, nocturnis totius exercitus terroribus, ab ipsis altaribus hostiarum fuga. sed inuictae leges necessitudinis pectus alioquin procul amentia remotum prodigia ista iusta aestimatione perpendere passae non sunt.4 itaque, dum illa eleuat, auctoritatem amplissimam et opes priuato fastigio excelsiores omniaque ornamenta, quae ab ineunte adulescentia ad inuidiam usque contraxerat, spatio unius diei confregit. quo constat in delubris deum sua sponte signa conuersa, militarem clamorem strepitumque armorum adeo magnum Antiochiae et Ptolemaide auditum, ut in muros concurreretur, sonum tympanorum Pergami abditis delubri editum, palmam uiridem Trallibus in aede Victoriae sub Caesaris statua inter coagmenta lapidum iustae magnitudinis enatam. quibus apparet caelestium numen et Caesaris gloriae fauisse et Pompei errorem inhibere uoluisse.

全能的朱庇特亦曾充分警告Cn·庞培切莫与C·恺撒一决战争的最终运势:在他离开狄拉基翁后,神向他的行军纵队降下迎面而来的雷击,以成群的蜜蜂遮蔽军旗,使突如其来的阴郁笼罩士兵的心灵,令全军陷于夜间的恐惧,并让祭牲从祭坛上逃脱。然而命运那不可战胜的法则,不容这颗在其他方面远非愚妄的心灵对这些异象作出恰当的衡量。因此,当他对其轻忽怠慢之时,在短短一日之间便彻底粉碎了他那极广大的威望、超越私人极限的财富,以及他从少年之初起便积聚至令人嫉妒的所有荣衔。公认的是,在那一日,神庙中的神像自行转身,安条克与托勒迈斯听到了如此巨大的军旅呐喊与兵器撞击之声,以致人们纷纷奔向城墙,帕加马神庙的密室中传出了鼓声,而在特拉勒斯的胜利女神神殿中,恺撒雕像下的石缝间长出了一株尺寸合度的苍翠棕榈。从这些迹象可见,天神的意志既偏爱恺撒的荣耀,又意欲遏制庞培的妄念。

§1.6.13

​Tuas aras tuaque sanctissima templa, diue Iuli, ueneratus oro ut propitio ac fauenti numine tantorum casus uirorum sub tui exempli praesidio ac tutela delitescere patiaris: te enim accepimus eo die, quo purpurea ueste uelatus aurea in sella consedisti, ne maximo studio senatus exquisitum et delatum honorem spreuisse uidereris, priusquam exoptatum ciuium oculis conspectum tui offerres, cultui religionis, in quam mox eras transiturus, uacasse mactatoque opimo boue cor in extis non repperisse, ac responsum tibi ab Spurinna aruspice pertinere id signum ad uitam et consilium tuum, quod utraque haec corde continerentur. erupit deinde eorum parricidium, qui, dum te hominum numero subtrahere uolunt, deorum concilio adiecerunt.

神圣的尤利乌斯啊,我敬奉您的祭坛与最为神圣的殿宇,祈求您以眷顾而仁慈的神威,容许如此众多大人物的陨落隐蔽于您的典范的庇佑与守护之下:盖因我们得知,在您身披紫袍、端坐于黄金座椅之上的那一天——为免显得蔑视了元老院以极大热诚搜求并授予的尊荣——在您向渴望一睹的公民眼中展现自己的容貌之前,您曾专心致力于您不久后即将跨入的宗教祭仪,在宰杀了一头肥壮的公牛后,却未在内脏中找到心脏;而占卜官斯普林纳向您答复说,这一预兆关乎您的生命与计策,因为这两者皆维系于心脏之中。随后,那些企图将您从凡人行列中抹去、却反将您添入诸神议会之人的弑逆之举,便骤然爆发了。

语法注4 条
  1. 1.6.9quae prima hostia ante foculum cecidit, eius iecur

    先行词 hostia 被并入关系从句内部(关系代词先行词前置/吸引),并由主句中的指示代词属格 eius 所复指。其骨干结构相当于 iecur primae hostiae, quae cecidit。

  2. 1.6.9secundum truncata laeta apparuissent

    secundum 为支配宾格中性复数 truncata(残缺的内脏)的前置词,意为“在……之后”;laeta(吉祥之内脏)则作谓语动词 apparuissent 的主语,构成对比。意即“因为在残缺的内脏之后出现了吉祥之内脏”。

  3. 1.6.11in contrariam ac ferebatur partem

    ac 在形容词 contrariam 之后用作比较连词(相当于“与……相反”)。整句意为“朝着与其原本被运送的方向正相反的一方”。

  4. 1.6.12sed inuictae leges necessitudinis pectus alioquin procul amentia remotum prodigia ista iusta aestimatione perpendere passae non sunt

    主语为 leges(法则),主动词为 passae non sunt(pati 的完成时,意为“未允许”),构成否定结构 pati + 宾格(pectus)+ 不定式(perpendere)。pectus 被分词短语 alioquin procul amentia remotum 所修饰,借代指庞培的心智。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:1.6.9-1.6.13