- 底本
- Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1020.phi002.humanitext-lat2:2.3.1-2.3.77
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
斯塔提乌斯通过潘神追逐水仙福洛厄并因狄安娜介入而投水的起源神话,描绘了阿忒狄乌斯·梅里奥尔庄园中横卧池上的奇特悬铃木,并在文末赞颂了梅里奥尔诞辰的德行与延寿。
Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet
立有一棵树,环抱着湖泽,遮蔽着俊雅的
arbor aquas1 complexa lacus, quae robore ab imo
梅里奥尔澄清的碧波:它自树干底部
incurvata vadis redit inde cacumine recto
向水洼弯伏,又从那里笔直昂首升起,
ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis
宛如自波涛之中再度诞生,
atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem.
以静默的根须栖息于这如镜的溪流之中。
quid Phoebum tam parva rogem? vos dicite causas,
何须为此等细事求告福玻斯?
Naides. et faciles, satis est, date carmina Fauni.
那伊阿得斯啊, 由你们道出原委;亲切的法乌努斯啊,赐予诗篇,便已足矣。
Nympharum tenerae fugiebant Pana catervae;
水仙娇弱的群落曾四散奔逃以躲避潘神;
ille quidem it, cunctas tamquam velit, et tamen unam
他确乎前行,仿佛欲得所有人,然而只向着
in Pholoen. silvis haec fluminibusque sequentis
福洛厄一人追去。穿过森林与河流,她躲避着追踪者
nunc hirtos gressus, nunc improba cornua vitat,
时而粗糙的步履,时而放肆的双角;她于逃奔中悬心吊胆,
iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci
已越过雅努斯好战的树林与卡库斯幽暗的
rura Quirinalesque fuga suspensa per agros
原野,穿过奎利纳利斯之田,进入了
Caelica tesca subit; ibi demum victa labore,
凯利乌斯的荒地;在那里,她终因辛劳而屈服,
fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti
为恐惧所耗竭,在如今温和的梅里奥尔那敞开而
stant sine fraude lares, flavos collegit amictus
绝无奸诈的家神之所伫立处,她将黄色衣袍
artius et niveae posuit se margine ripae,
更紧地收束,将身子卧倒在白雪般皎洁的岸边。
insequitur velox pecorum deus et sua credit
迅疾的畜群之神尾随而至,信以为婚配
conubia; ardenti ianuam suspiria librat
已成己物;自灼热的胸膛中,他正喘息着粗重的叹息,
pectore, iam praedae levis imminet, ecce citatos
轻捷地向猎物扑去;看哪,狄安娜将迅疾的
advertit Diana gradus, dum per iuga septem
步伐转向此处,彼时她正徘徊于七丘之上,
errat Aventinaeque legit vestigia cervae.
追寻着阿文提努斯母鹿的踪迹。
paenituit vidisse deam. conversaque fidas
目睹此景令女神心生不悦;她转向忠诚的
ad comites: ‘numquamne avidis arcebo rapinis
同伴们说:“难道我永不能自贪婪的劫掠中驱离这
hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici
放纵而丑陋的兽类,
decrescet mihi turba chori?’ sic deinde locuta
而我那贞洁歌队的人数总要不断减少吗?”
depromit pharetra telum breve, quod neque flexis
言罢,她从箭袋中抽出一支短箭,既未拉弯
cornibus aut solito torquet stridore, sed una
弓角,亦无惯常的呼啸,仅以单手便满足地
emisit contenta manu2 laevamque soporae
射出,据说以箭尾轻触了沉睡的
Naidos aversa fertur tetigisse sagitta.
水仙的左侧。
illa diem pariter surgens hostemque protervum
她起身后同时见到了天日与那放肆的仇敌,
vidit et in fontem, niveos ne panderet artus,
为免裸露雪白的四肢,
sic tota cum veste ruit. stagnisque sub altis
便如此连衣纵身跃入泉中。她以为潘神仍追随于深潭之下,
Pana sequi credens ima latus implicat alga.
便将身躯紧紧缠伏在水底的水草间。
quid faceret subito deceptus praedo? nec altis
骤然受骗的掠夺者又能如何?
credere corpus aquis hirtae sibi conscius audet
既不敢
pellis et a tenero nandi rudis: omnia questus,
将躯体托付给深水,深知自己身披粗毛之皮,
immitem Bromium, stagna invida et invida tela,
自幼又不谙游泳;他哀叹着万物,
primaevam visu platanum, cui longa propago
哀叹冷酷的布罗米俄斯、嫉妒的深潭与嫉妒的箭矢,
innumeraeque manus et iturus in aethera vertex,
在岸边种下一株初生的悬铃木,它有着修长的枝条、
deposuit iuxta vivamque adgessit harenam
无数的手臂,以及将升入云霄的树顶;
optatisque aspergit aquis et talia mandat:
他堆起生机的沙土,洒上所期盼的池水,并如此嘱托:
‘vive diu nostri pignus memorabile voti,
“生长吧,长久地作为我们誓愿值得铭记的凭据,
arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae
树啊,这冷酷水仙幽蔽的卧榻,
tu saltem declinis ama, preme frondibus undam.
至少请你俯身垂爱,以绿叶覆于水面。
illa quidem meruit, sed ne, precor, igne superno
她虽罪有应得,但我祈求,勿让她被天火
aestuet aut dura feriatur grandine; tantum
灼烤,亦勿被严酷的冰雹击打;你只需牢记
spargere tu laticem et foliis turbare memento.
以枝叶泼洒池水、激荡水面。
tunc ego teque diu recolam dominamque benignae
那时我将长久地敬奉你,以及这仁慈居所的女主人,
sedis et inlaesa tutabor utramque senecta,
并在完好的暮年里守护你们双方,
ut Iovis, ut Phoebi frondes, ut discolor umbra
直令朱庇特的枝叶、福玻斯的绿荫、投下双色暗影的
populus et nostrae stupeant tua germina pinus.’
白杨,乃至我们自身的松树,皆惊叹于你的新芽。”
sic ait. illa dei veteres animata calores
他如此说道。那树被神明往昔的热情所赋活,
uberibus stagnis obliquo pendula trunco
在丰沛的池沼上以倾斜的树干悬垂而下,
incubat atque umbris scrutatur amantibus undas,
俯卧其上,以恋慕的浓荫探索着波涛;
sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet
它企盼着拥抱,然而水汽的呼吸将其推拒,
nec patitur tactus, tandem eluctata sub auras
不容触碰;最终它奋力探入风中,
libratur fundo rursusque enode cacumen
自池底保持平衡,再度巧妙地挺起
ingeniosa levat, veluti descendat in imos
无节的树冠,犹如以另一树干降入那最深处的
stirpe lacus alia. iam nec Phoebeia Nais
湖泊。如今福柏的水仙不再怨恨,
odit et exclusos invitat gurgite ramos
反而将那被阻隔的枝条迎入深渊。
Haec tibi parva quidem genitali luce paramus
在你的诞辰之日,我们为你备下这微薄的薄礼,
dona, sed ingenti forsan victura sub aevo.
然而它们或许将在漫长的岁月中长存。
tu, cuius placido posuere in pectore sedem
你啊,在温和的胸怀中,温存的尊荣与
blandus honos hilarisque tamen cum pondere virtus,
兼具厚重之庄严的欢愉品德已然安设其居所;
cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spes
你既无怠惰的静止,亦无不义的权势,亦无非分的
improba, sed medius per honesta et dulcia limes,
奢望,而是沿着一条穿越高贵与甘美的中庸之道前行;
incorrupte fidem nullosque experte tumultus
坚守信义而不染纤尘,未尝经历尘世的喧嚣,
et secrete, palam quom digeris ordine vitam,3
虽于幽独中自持,却又在人前井然有序地安排生涯;
idem auri facilis contemptor et optimus idem
你既能从容地鄙弃黄金,又最擅于修饰
comere divitias opibusque immittere lucem:
财富,以光彩点缀资财: 愿你在这心灵与德行长青的青春中绽放光彩,
hac longum florens animi morumque iuventa
坚持不懈,堪与伊利昂的长者相匹敌并超越他们,
Iliacos aequare senes et vincere persta,
超越父亲与母亲交付给至福乐土的那些岁月:
quos pater Elysium, genetrix quos detulit annos:4hoc illi duras exoravere sorores,
这是他们曾向冷酷的三命运女神所恳请的,
hoc, quae te sub teste situm fugitura tacentem
也是宽宏的布莱苏斯那崇高的荣耀借此而将再度复苏的——在你的见证下,
ardua magnanimi revirescet gloria Blaesi.
那份荣耀将逃离沉寂的荒芜。
- 2.3.1Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet / arbor aquas
此处使用了倒装离隔结构(hyperbaton)。第1行的动词 Stat 与第2行的主语 arbor 构成主句骨干 Stat arbor;关系从句 quae... opacet 前置于先行词 arbor,其中虚拟语气 opacet 表目的或特征(“足以遮蔽……”)。
- 2.3.28una contenta manu
形容词 contenta 修饰 Diana,支配夺格 una manu(仅凭一手)。意指狄安娜并未如常规射箭般以双手引弓,而是“仅凭单手便满足地”将箭掷出触碰水仙。
- 2.3.69secrete, palam quom digeris ordine vitam
secrete 既可作副词(“隐秘地/幽居地”),亦可作与前行 incorrupte 相呼应的阳性呼格形容词(“退隐避世的人啊”)。鉴于其与下文 palam(“公开地”)的鲜明对立,此处取为呼格,指梅里奥尔虽公开有序地操持日常生活,内心却保持着超脱尘俗的退隐风范。
- 2.3.74quos pater Elysium, genetrix quos detulit annos
此句属于先行词吸入关系从句(antecedent attraction)的结构:annos 被拉入关系从句 quos pater, genetrix quos detulit Elysium 中。句子深层结构为 persta aequare et vincere annos quos...,意指父母早逝而带入冥府、从而惠让给儿子的年岁。
