- 底本
- Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1020.phi002.humanitext-lat2:2.2.77-2.2.146
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
诗人描绘了俯瞰那不勒斯、嵌饰异域大理石的壮丽主室以及海滨丰饶的葡萄园,展现了自然与神话生灵的交融。随后,诗人颂扬了抛却世俗名利、潜心于诗歌与哲思的波利乌斯·费利克斯与其妻波拉的高尚德行与琴瑟和鸣,并为夫妇二人献上长久福寿的祝祷。
armiger hac magni patet Hectoris,1 inde malignum
此侧展现出伟大赫克托耳荷甲侍从的岬角,彼方
aera respirat pelago circumflua Nesis;
被海水环绕的涅西斯吐纳着有害的瘴气;
inde vagis omen felix Euploea carinis
自彼处,欧普洛亚为漂泊的舟楫赐下吉兆,
quaeque ferit curvos exserta Megalia fluctus,
突兀耸立的梅加利亚拍击着弯曲的浪潮;
angitur et domino contra recubante proculque
而因主人在对岸躺卧而怅惘,自远处
Surrentina tuus spectat praetoria Limon.
你的利蒙凝望着苏伦图姆的殿宇。
una tamen cunctis, procul eminet una diaetis,
然而在所有的起居室中,有一间远远超拔于诸室之上,
quae tibi Parthenopen derecto limite ponti
它越过海面的一线坦途,将帕耳忒诺佩
ingerit: hic Grais penitus delecta metallis
呈现在你眼前:在此汇聚着深自希腊矿场精选的
saxa; quod Eoae respergit vena Syenes,
石料;有东方绪厄涅的矿脉使其斑驳者,
Synnade quod maesta Phrygiae fodere secures
有在哀恸的辛那达、越过悲戚库柏勒的田野
per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto
而由弗里吉亚之斧所凿出者,在那里,彩绘大理石
candida purpureo distinguitur area gyro;
将洁白的地面以紫色的圆环交错点缀;
hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi
在此亦有自阿密克莱之吕枯耳戈斯之山采掘的石材,
quod viret et molles imitatur rupibus herbas,
它泛着青翠,在岩面上模拟柔嫩的青草;
hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque
在此,努米底亚人泛黄的石料与萨索斯石闪烁光华,
et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
还有客俄斯石,以及喜悦于观望海浪的卡律斯托斯石:
omnia Chalcidicas turres obversa salutant,
万物皆转面向前,向卡尔喀斯人的城楼致敬。
macte animo, quod Graia probas, quod Graia frequentas
善哉此心!因你赞赏希腊的风范,因你流连于希腊的
arva: nec invideant quae te genuere Dicarchi
原野:愿那孕育你的狄卡耳库斯之城垣 不生羡妒!
moenia! nos docto melius potiemur alumno.
我们将更相宜地拥有这博学的学子。
Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam
如今我又何须细诉田园的丰饶、探入大海的
iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?
新垦之地,以及浸润着巴克科斯琼浆的山岩?
saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo
每逢秋日,当吕艾俄斯初熟之际,
conscendit scopulos noctisque occulta sub umbra
涅柔斯的女儿常常攀上岩礁,在夜色的幽影下隐蔽自身,
palmite maturo rorantia lumina tersit
用成熟的枝藤擦拭她那带露的眼眸,
Nereis et dulces rapuit de collibus uvas.
并从丘陵上掠走甘美的葡萄。
saepe et vicino sparsa est vindemia fluctu,
邻近的海浪亦常将飞沫溅于收获的葡萄之上,
et Satyri cecidere vadis, nudamque per undas
萨堤罗斯跌入浅滩,山野的潘神们
Dorida montani cupierunt prendere Panes.
渴望在浪花间捉住赤裸的多里斯。
Sis felix, tellus, dominis ambobus in annos
愿你得享福祉,大地啊!
Mygdonii Pyliique senis nec nobile mutes
为了两位主人,直到
servitium, nec te cultu Tirynthia vincat
弥格多尼亚与皮洛斯老翁的高寿之年,愿你莫改变这高贵的 事奉;愿梯林斯之宫阙与狄卡耳库斯的
aula Dicarcheique sinus, nec saepius isti
海湾在华美上不能胜过你,愿那特拉普奈之伽莱苏斯
blanda Therapnaei placent vineta Galaesi.
迷人的葡萄园不会更常取悦那位主人。
hic ubi Pierias exercet Pollius artes,
在此处,当波利乌斯操持庇厄利亚的技艺时,
seu volvit monitus, quos dat Gargettius auctor,
无论他是在研读加尔盖托斯始祖所赐予的训诫,
seu nostram quatit ille chelyn seu dissona nectit
抑或弹奏起我们的弦琴,抑或编织韵律相异的
carmina sive minax ultorem stringit iambon:
诗歌,抑或拔出充满威慑的复仇短长格:
hinc levis e scopulis meliora ad carmina Siren
此方轻捷的塞壬便从悬崖飞奔而至,追随那更美的诗篇,
advolat, hinc motis audit Tritonia cristis.
彼方特里托尼亚亦摇动盔缨侧耳倾听。
tunc rapidi ponunt flatus, maria ipsa vetantur
此时迅疾的狂风止息,大海本身亦被禁令
obstrepere, emergunt pelago doctamque trahuntur
喧扰;海豚自海中浮现,被引向博学的
ad chelyn et blandi scopulis delphines aderrant.
弦琴,温顺地在岩边流连漫游。
Vive, Midae gazis et Lydo ditior auro,
愿你长生,比弥达斯的宝藏和吕底亚的黄金更富足,
Troica et Euphratae supra diademata felix,
福乐凌驾于特洛伊与幼发拉底的王冠之上!
quem non ambigui fasces, non mobile vulgus,
莫测的权标、摇摆的庸民、
non leges, non castra ferent, qui pectore magno
律法与军营皆不能动摇你;你以宽广的胸怀
spemque metumque domas voto sublimior omni,
制伏希望与恐惧,超拔于尘世的一切企求,
exemptus fatis indignantemque refellens
超脱于宿命,驳退愤懑的命运女神;
Fortunam; dubio quem non in turbine rerum
最终之日不会在纷乱颠簸的世事中
deprendet suprema dies, sed abire paratum
将你骤然捕获,而会发现你早已做好离去的准备,
ac plenum vita. nos, vilis turba, caducis
且生之圆满。我们这等卑微之众,甘于侍奉
deservire bonis semperque optare parati,
转瞬即逝的利益并永在贪求,
spargimur in casus: celsa tu mentis ab arce
被抛洒在无常之中;而你自心灵的高耸城堡
despicis errantes humanaque gaudia rides,
俯瞰那些歧路彷徨者,嘲笑着人世的幻乐。
tempus erat. cum te geminae suffragia terrae
曾几何时,两方土地的选民曾争相延揽你,
diriperent celsusque duas veherere per urbes,
你高贵地穿行于两座城邦之间,
inde Dicarcheis multum venerande colonis,
彼方深受狄卡耳库斯拓殖者的敬仰,
hinc adscite meis, pariterque his largus et illis
此方被我的同胞接纳,你对两地同样慷慨博施,
ac iuvenile calens plectrique errore superbus,
洋溢着青年的热忱,以琴拨的游移而自傲。
at nunc discussa rerum caligine verum
然而如今,驱散了万物的阴霾,你直视着真理——
aspicis—illo alii rursus iactantur in alto—,
他人则再次被抛入那波涛汹涌的狂海——,
et tua securos portus placidamque quietem
而你那未经损毁的舟楫,已驶入了 安稳的港湾与恬静的安息。
intravit non quassa ratis, sic perge nec umquam
便请如此前行,切莫
emeritam in nostras puppem dimitte procellas.
将功成身退的航船重新交付给我们的风暴。
tuque, nurus inter longe praedocta Latinas
还有你,在拉丁新妇中造诣极深、
parque viro mentem,2 cui non praecordia curae,
才智与丈夫匹敌的夫人,忧患未曾扰乱你的胸怀,
non frontem vertere minae, sed candida semper
威吓未曾令你的额角紧锁,唯有纯洁的
gaudia et in vultu curarum ignara voluptas;
喜乐永在,面庞上流露着不知世虑的欢欣;
non tibi sepositas infelix strangulat arca
不幸的钱箱并未为你扼杀匿藏的财富,
divitias avidique animum dispendia torquent
贪婪放贷的亏耗亦不折磨你的心神:
fenoris: expositi census et docta fruendi
家产展露无遗,
temperies.3 non ulla deo meliore cohaerent
享有财富具有明达的节制。 未曾有任何心灵在更善的神明庇佑下如此相合,
pectora, non alias docuit Concordia mentes.
协和女神亦未曾将其他心智教导得如此和谐。
discite securi, quorum de pectore mixtae
无忧地领悟吧,你们胸中相融的
in longum coiere faces sanctusque pudicae
火炬长久交汇,神圣的爱
servat amicitiae leges amor. ite per annos
维系着贞洁友谊的法则。去跨越悠悠岁月
saeculaque et priscae titulos praecedite famae.
与千秋世代,超越古老名望的荣光!
- 2.2.77armiger hac magni patet Hectoris
“伟大赫克托耳的荷甲侍从”指赫克托耳身亡后追随埃涅阿斯的号手米塞努斯。此处为神话借代修辞,指从庄园望见的米塞努姆岬角(今米塞诺角)。
- 2.2.148parque viro mentem
mentem 为依附于形容词 par 的关系宾格(所谓“希腊式宾格”),意为“在心智上与丈夫匹敌”,用以赞扬波拉具备与丈夫波利乌斯相称的哲学修养与文学见识。
- 2.2.153docta fruendi temperies
动名词属格 fruendi 作为宾格性属格修饰 temperies(节制、中道),形容词 docta(明达的、练达的)修饰 temperies。整句意为“在享用财富方面具有明达的节制”,体现了既不死藏亦不挥霍、明智而有节度地享受生活的伊壁鸠鲁学派德行。
