- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Ad Lucilium Epistulae Morales, Vol 1-3. Gummere, Richard Mott, editor. Cambridge, MA: Harvard University Press; London: William Heinemann, Ltd., 1917-1925.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:89.9-89.16
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-07
塞内卡介绍了哲学的三大部门(伦理学、自然学和逻辑学)及各学派在划分上的不同主张,随后详细论述了伦理学的三个分支(估价、冲动和行动)以及自然学的基本划分。
Philosophiae tres partes esse dixerunt et maximi et plurimi auctores:1 moralem, naturalem, rationalem. Prima conponit animum. Secunda rerum naturam scrutatur. Tertia proprietates verborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro vero falsa subrepant. Ceterum inventi sunt et qui in pauciora philosophiam et qui in plura diducerent.
最伟大、数量也最多的著作者们曾说,哲学有三个部分:伦理学、自然学和逻辑学。第一部分整顿心灵。第二部分探究事物的本性。第三部分检验言词的特有属性、结构和论证,免得虚假之事冒充真理潜入其中。此外,也发现有些人将哲学分成较少的部分,而有些人则分成较多的部分。
Quidam ex Peripateticis quartam partem adiecerunt civilem, quia propriam quandam exercitationem desideret et circa aliam materiam occupata sit. Quidam adiecerunt his partem, quam οἰκονομικὴν vocant, administrandae familiaris rei scientiam. Quidam et de generibus vitae locum separaverunt. Nihil autem horum non2 in illa parte morali reperietur.
逍遥学派的某些人增加了第四个部分,即政治学,因为它是围绕着另一种素材展开,且需要某种特有的操练。有些人给这些部分增加了一个他们称为“家政学”的部分,即管理家庭事务的知识。有些人还把关于生活种类的论题独立出来。然而,这些内容没有一个不会在那伦理学部分中被找到。
Epicurei duas partes philosophiae putaverunt esse, naturalem atque moralem; rationalem removerunt. Deinde cum ipsis rebus cogerentur3 ambigua secernere, falsa sub specie veri latentia coarguere, ipsi quoque locum, quem de iudicio et regula appellant, alio nomine rationalem induxerunt, sed eum accessionem esse naturalis partis existimant.
伊壁鸠鲁学派认为哲学有两个部分:自然学和伦理学;他们去掉了逻辑学。后来,当他们被事实本身所迫,不得不区分含糊不清的事物、揭露隐藏在真理外表下的虚假时,他们自己也以另一个名字引入了逻辑学部分(他们称之为关于“判断和准则”的论题),但他们认为这是自然学部分的附加物。
Cyrenaici naturalia cum rationalibus sustulerunt et contenti fuerunt moralibus, sed hi quoque quae removent, aliter inducunt. In quinque enim partes moralia dividunt, ut una sit de fugiendis et petendis, altera de adfectibus, tertia de actionibus, quarta de causis, quinta de argumentis. Causae rerum ex naturali parte sunt, argumenta ex rationali. Ariston Chius non tantum supervacuas esse dixit naturalem et rationalem, sed etiam contrarias.
库里尼学派取消了自然学和逻辑学,仅满足于伦理学,但他们也以另一种方式引入了他们所去掉的内容。因为他们把伦理学分为五个部分,第一部分是关于应避免和应追求的事物,第二部分是关于情感,第三部分是关于行动,第四部分是关于原因,第五部分是关于论证。事物的起因属于自然学部分,而论证属于逻辑学部分。基奥斯的阿里斯同不仅说自然学和逻辑学是多余的,而且甚至是有害的反作用。
Moralem quoque, quam solam reliquerat, circumcidit; nam eum locum, qui monitiones continet, sustulit et paedagogi esse dixit, non philosophi, tamquam quidquam aliud sit sapiens quam humani generis paedagogus.
甚至连他唯一保留的伦理学,他也进行了削减;因为他去掉了包含劝诫的那一部分论题,并说这是家庭教师的事,而不是哲学家的事,仿佛智者除了是全人类的家庭教师之外,还能是什么别的人似的。
Ergo cum tripertita sit philosophia, moralem eius partem primum incipiamus disponere. Quam in tria rursus dividi placuit, ut prima esset inspectio suum cuique distribuens et aestimans quanto quidque dignum sit,4 maxime utilis. Quid enim est tam necessarium quam pretia rebus inponere? Secunda de impetu, de actionibus tertia. Primum enim est, ut quanti quidque sit iudices, secundum, ut impetum ad illa capias ordinatum temperatumque, tertium, ut inter impetum tuum actionemque conveniat, ut in omnibus istis tibi ipse consentias.
因此,既然哲学分为三个部分,我们首先开始安排它的伦理学部分。人们同意将它再次分为三个部分,第一部分是分配给每个人其应得之物并估量每样事物的价值的“考察”,这是极为有益的。因为有什么事情比给事物赋予价格更为必要呢?第二部分是关于冲动,第三部分是关于行动。因为第一步是判断每样事物的价值,第二步是对这些事物产生有序且温和的冲动,第三步是在你的冲动与行动之间达成一致,使你在所有这些事情上都与自己保持一致。
Quicquid ex tribus defuit, turbat et cetera. Quid enim prodest inter se aestimata habere omnia,5 si sis in impetu nimius? Quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in tua potestate, si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat? Aliud est enim dignitates et pretia rerum nosse, aliud articulos, aliud impetus refrenare et ad agenda ire, non ruere. Tunc ergo vita concors sibi est, ubi actio non destituit impetum, impetus ex dignitate rei cuiusque concipitur proinde remissus vel acrior, prout illa digna est peti.6
这三者中若缺了任何一个,就会扰乱其余的部分。因为如果你在冲动上过度,那么在相互之间估量了所有事物的价值,又有什么益处呢?如果你在事物的具体行动中忽视了时机,不知道每件事应该在何时、何地以及如何进行,那么抑制了冲动并将欲望置于你的控制之下,又有什么益处呢?因为了解事物的价值和价格是一回事,了解时机是另一回事,克制冲动并走向(而不是冲向)应做之事又是另一回事。因此,只有当行动不背弃冲动,且冲动根据每样事物的价值而产生——并随着该事物值得被追求的程度而相应地减弱或更加强烈——生命在此时才与自身协调一致。
Naturalis pars philosophiae in duo scinditur: corporalia et incorporalia. Utraque dividuntur in suos, ut ita dicam, gradus. Corporum locus in hos primum, in ea quae faciunt et quae ex his gignuntur; gignuntur autem elementa. Ipse de elementis locus, ut quidam putant, simplex est, ut quidam, in materiam et causam omnia moventem et elementa dividitur.
哲学的自然学部分分为两类:有形体之物和无形体之物。这两类各自又被划分为,可以这么说,它们自己的阶段。物体这一论题首先分为以下这些:施动者和由它们所产生者;而所产生者就是元素。关于元素这一论题本身,如某些人所认为的,是单一的;或者如另一些人所认为的,是被划分为质料、运动一切的原因以及元素。
- 89.9dixerunt et maximi et plurimi auctores
dixerunt 的主语是 et maximi et plurimi auctores(最伟大、数量也最多的著作者们)。关联词 et... et... 起到对等连接这两个形容词的作用。
- 89.10Nihil autem horum non
双重否定 nihil... non(无一不)表达强烈的肯定。此处意为“所有这些内容都将在那伦理学部分中被找到”。
- 89.11Deinde cum ipsis rebus cogerentur
连词 cum 搭配虚拟式未完成过去时被动语态 cogerentur,引导时间/原因从句。ipsis rebus 是表示手段或原因的夺格(“被事实本身所迫”)。
- 89.14quanto quidque dignum sit
代词 quanto 是形容词 dignum 所要求的“价值夺格”。整句 quanto quidque dignum sit 构成间接疑问句,作分词 aestimans 的宾语。
- 89.15aestimata habere omnia
动词 habere 结合完成时被动分词中性复数宾格 aestimata(与 omnia 一致),强调一种已经评估完毕并持续保持的状态。
- 89.15prout illa digna est peti
被动不定式 peti 直接修饰形容词 digna(“值得被追求”)。古典散文中通常会使用动形词或目的动名词,而此处则采用了类似于希腊语的限定不定式结构。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(4 处,最近 2026-09-22)
- 2026-09-22 AI校阅 — 原文 2 处
- 2026-09-21 AI校阅 — 原文 1 处
- 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
