← 小塞内卡

致卢基里乌斯道德书简

§89.1-89.8

哲学的划分意义与智慧和哲学的关系

塞内卡回应卢西里乌斯的要求,提议对哲学进行系统的划分,并首先探讨了智慧与哲学在定义上的区别及其不可分割的关系。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§89.1

​Rem utilem desideras et ad sapientiam properanti necessariam, dividi philosophiam et ingens corpus eius in membra disponi.1 Facilius enim per partes in cognitionem totius adducimur. Utinam quidem quemadmodum universa mundi facies in conspectum venit, ita philosophia tota nobis posset occurrere, simillimum mundo spectaculum. Profecto enim omnes mortales in admirationem sui raperet relictis iis, quae nunc magna magnorum ignorantia credimus.2 Sed quia contingere hoc non potest, est sic nobis aspicienda, quemadmodum mundi secreta cernuntur.

你渴望一件有益的事情,也是对一个向着智慧奔赴的人所必需的事情:那就是哲学被分割,其庞大的身体被安置于各个肢体之中。因为通过部分,我们能更容易地被引导去认识整体。但愿正如同整个世界的面貌展现在眼前一样,哲学的整体也能呈现在我们面前,成为一个与世界极度相似的奇观!因为确实,它会抛开那些我们如今因对伟大之物的极大无知而信以为伟大的事物,夺走所有凡人对它自身的赞叹。但由于这无法实现,我们必须以观察世界奥秘的相同方式来审视哲学。

§89.2

​Sapientis quidem animus totam molem eius amplectitur nec minus illam velociter obit quam caelum acies nostra; nobis autem, quibus perrumpenda caligo est et quorum visus in proximo deficit, singula quaeque ostendi facilius possunt universi nondum capacibus. Faciam ergo quod exigis, et philosophiam in partes, non in frusta, dividam. Dividi enim illam, non concidi, utile est. Nam conprehendere quemadmodum maxima ita minima difficile est.

智者的心灵确实拥抱了它的全部质量,其巡游它的速度不亚于我们的视线巡游天空;但对于我们这些必须穿透黑暗、且视力在最近处便衰退、尚未能容纳整体的人来说,每一个个别的事物更容易被展示出来。因此,我将照你的要求去做,将哲学分成部分,而不是碎片。因为哲学应当被分割,而不是被剁碎,这才是是有益的。因为要理解极小的事物,正如同理解极大的事物一样困难。

§89.3

​Discribitur in tribus populus, in centurias exercitus. Quicquid in maius crevit, facilius agnoscitur, si discessit in partes, quas, ut dixi, innumerabiles esse et parvulas non oportet. Idem enim vitii habet nimia quod nulla divisio; simile confuso est, quidquid usque in pulverem sectum est.

人民被划分为部落,军队被划分为百人队。凡是壮大起来的事物,如果分成了部分,就更容易被认识;正如我所说,这些部分不应当是无数且极小的。因为过度的分割和不分割具有相同的缺陷;凡是被切成粉尘的东西,都类似于混乱。

§89.4

​Primum itaque, si videtur tibi, dicam, inter sapientiam et philosophiam quid intersit. Sapientia perfectum bonum est mentis humanae. Philosophia sapientiae amor est et adfectatio. Haec eo tendit, quo illa pervenit. Philosophia unde dicta sit, apparet. Ipso enim nomine fatetur quid amet.

因此,首先,如果你同意,我将说明智慧与哲学之间有什么区别。智慧是人类心灵的完美之善。哲学是对智慧的爱和追求。后者趋向于前者所到达的地方。哲学之名从何而来显而易见。因为它用自己的名字承认了自己所爱的是什么。

§89.5

​Sapientiam quidam ita finierunt, ut dicerent divinorum et humanorum scientiam. Quidam ita: sapientia est nosse divina et humana et horum causas. Supervacua mihi haec videtur adiectio, quia causae divinorum humanorumque pars divinorum sunt. Philosophiam quoque fuerunt qui aliter atque aliter finirent. Alii studium illam virtutis esse dixerunt, alii studium corrigendae mentis, a quibusdam dicta est adpetitio rectae rationis.

有些人对智慧下定义,说它是关于神圣事物和人类事物的知识。有些人这样定义:智慧是认识神圣事物、人类事物以及这些事物的起因。在我看来,这一添加是多余的,因为神圣事物和人类事物的起因是神圣事物的一部分。也有人对哲学做出这样或那样的定义。有些人说它是对美德的学习,有些人说它是纠正心灵的学习,还有些人称之为对正确理性的追求。

§89.6

​Illud quasi constitit, aliquid inter philosophiam et sapientiam interesse. Neque enim fieri potest ut idem sit quod adfectatur et quod adfectat. Quomodo multum inter avaritiam et pecuniam interest, cum illa cupiat, haec concupiscatur, sic inter philosophiam et sapientiam. Haec enim illius effectus ac praemium est; illa venit, ad hanc venitur.3 Sapientia est, quam Graeci σοφίαν vocant.

这一点几乎已成定论,即哲学与智慧之间存在某种区别。因为被追求的对象与追求的主体不可能相同。正如贪婪与金钱之间有很大区别,因为前者在渴望,后者被渴望,哲学与智慧之间也是如此。因为后者是前者的效果和奖赏;前者在前行,而后者是被抵达的目标。智慧,即希腊人所称的苏菲亚。

§89.7

​Hoc verbo Romani quoque utebantur, sicut philosophia nunc quoque utuntur. Quod et togatae tibi antiquae probabunt et inscriptus Dossenni monumento titulus: "Hospes resiste et sophian Dossenni lege."

罗马人过去也使用这个词,就像现在他们也使用哲学这个词一样。这一点,古老的罗马正剧会向你证实,多塞努斯纪念碑上刻着的铭文也会向你证实: “过客啊,请停下,读一读多塞努斯的智慧。”

§89.8

​Quidam ex nostris, quamvis philosophia studium virtutis esset et haec peteretur, illa peteret,4 tamen non putaverunt illas distrahi posse. Nam nec philosophia sine virtute est nec sine philosophia virtus. Philosophia studium virtutis est, sed per ipsam virtutem; nec virtus autem esse sine studio sui potest nec virtutis studium sine ipsa. Non enim quemadmodum in iis, qui aliquid ex distanti loco ferire conantur, alibi est qui petit, alibi quod petitur. Nec quemadmodum itinera quae ad urbes perducunt, sic viae ad virtutem sunt extra ipsam; ad virtutem venitur per ipsam; cohaerent inter se philosophia virtusque.

我们学派的某些人,尽管哲学是对美德的学习,且后者被追求,前者去追求,但他们仍然认为两者不能被分离。因为没有美德就没有哲学,没有哲学就没有美德。哲学是对美德的学习,但要通过美德本身;然而,美德若不学习自身就不能存在,而对美德的学习若没有美德本身也无法存在。因为这并不像那些试图从遥远地方击中某物的人,追求者在一方,被追求的目标在另一方。也不像通往城市的道路那样,通往美德的道路是在美德之外的;通往美德要通过美德本身;哲学和美德是相互凝聚在一起的。

语法注4 条
  1. 89.1dividi philosophiam et ingens corpus eius in membra disponi

    此“对格+不定式”结构充当前文对格名词短语 Rem utilem... necessariam 的同格成分,具体说明什么是“有益且必需的事物”。

  2. 89.1relictis iis, quae nunc magna magnorum ignorantia credimus

    relictis iis 是夺格绝对结构。在关系从句中,magna 作 credimus 的宾语补足语(“相信……是伟大的”),而 magnorum 是中性复数属格,作 ignorantia 的宾格性属格(“对伟大之物的无知”)。整句意为“抛开那些因我们对伟大之物的极大无知而目前信以为伟大的事物”。

  3. 89.6Haec enim illius effectus ac praemium est; illa venit, ad hanc venitur.

    指示代词 haec(较近者/后者)与 illa(较远者/前者)在此分别指代文中的“智慧”(较近提及)与“哲学”(较远提及)。因此,haec 指代智慧,而 illius / illa 指代哲学。

  4. 89.8et haec peteretur, illa peteret

    此处 haec(后者,即“美德” virtus)是动词被动语态 peteretur 的主语,而 illa(前者,即“哲学” philosophia)是主动语态 peteret 的主语。这对比了作为追求主体的哲学与作为被追求客体的美德。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:89.1-89.8