← 小塞内卡

致卢基里乌斯道德书简

§69.1-69.6

停止频繁迁徙与定居一处的重要性

塞内卡劝告卢基里乌斯停止频繁更换地方,在一处安顿下来以使闲暇和精神治疗发挥作用,并劝诫他抵制恶癖的诱惑,做好迎接死亡的准备。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§69.1

​Mutare te loca et aliunde alio transilire nolo; primum, quia tam frequens migratio instabilis animi est.1 Coalescere otio non potest, nisi desit circumspicere et errare. Ut animum possis continere, primum corporis tui fugam siste.

我不希望你改变地方,也不希望你从一个地方跳到另一个地方;首先,因为如此频繁的搬迁是不稳定心灵的体现。除非停止东张西望和四处游荡,否则无法在闲暇中安顿下来。为了能够控制你的心灵,首先请停止你身体的逃跑。

§69.2

​Deinde plurimum remedia continuata proficiunt. Interrumpenda non est quies et vitae prioris oblivio. Sine dediscere oculos tuos,2 sine aures adsuescere sanioribus verbis. Quotiens processeris, in ipso transitu aliqua, quae renovent cupiditates tuas, tibi occurrent.

其次,持续不断的治疗能取得最大的成效。闲适以及对以往生活的忘却不应被中断。让你的眼睛忘却,让你的耳朵习惯于更健康的语言。每当你走出门去,在路途之中就会遇到一些重新勾起你欲望的事物。

§69.3

​Quemadmodum ei, qui amorem exuere conatur, evitanda est omnis admonitio dilecti corporis, nihil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere vult desideria rerum omnium, quarum cupiditate flagravit, et oculos et aures ab iis, quae reliquit, avertat. Cito rebellat adfectus.

正如力图摆脱爱情的人必须避开对所爱之肉体的一切回想——因为没有什么比爱情更容易死灰复燃——同样,想要放下对曾经热烈渴望之万物的欲念之人,也应当将眼睛和耳朵从他所留下来的事物上移开。情感很快就会反叛。

§69.4

​Quocumque se verterit, pretium aliquod praesens occupationis suae aspiciet. Nullum sine auctoramento3 malum est. Avaritia pecuniam promittit, luxuria multas ac varias voluptates, ambitio purpuram et plausum et ex hoc potentiam et quicquid potest potentia. Mercede te vitia sollicitant; hic tibi gratis vivendum est.

无论他转向何处,他都会看到自己所从事的事情眼前的某种报酬。没有哪种邪恶是没有报酬的。贪婪许诺金钱,奢侈许诺许多且多样的快乐,野心许诺紫衣和掌声,并由此带来权力和权力所能做的一切。恶癖用报酬来引诱你;而在这里,你必须无偿地生活。

§69.5

​Vix effici toto saeculo potest, ut vitia tam longa licentia tumida subigantur et iugum accipiant, nedum, si tam breve tempus intervallis caedimus. Unam quamlibet rem vix ad perfectum perducit adsidua vigilia et intentio.

即使耗费一整生,也几乎无法使因长期放纵而膨胀的恶癖被征服并接受束缚,更不用说我们还用间隔把如此短暂的时间切得粉碎。即使是持之以恒的警惕和专注,也几乎无法将任何单一的事情带向完美。

§69.6

​Si me quidem velis audire, hoc meditare et exerce, ut mortem et excipias et, si ita res suadebit, accersas. Interest nihil, illa ad nos veniat an ad illam nos. Illud imperitissimi cuiusque verbum falsum esse tibi ipse persuade: "Bella res est mori sua morte.4" Nemo moritur nisi sua morte. Illud praeterea tecum licet cogites: nemo nisi suo die moritur. Nihil perdis ex tuo tempore; nam quod relinquis, alienum est VALE.

如果你确实愿意听我的话,就请思考并练习这件事:既要迎接死亡,如果情况如此建议,也要召唤死亡。死走向我们,还是我们走向死,这毫无区别。请让自己相信,那些最无知之人的话是错误的:“以自己的方式(寿终正寝)死去是一件美妙的事。”除了以自己的方式死去,没有人是以别的方式死去的。此外,你也可以在心中思考:除了在属于自己的那一天,没有人会死去。你没有损失任何属于你自己的时间;因为你所留下的,是属于别人的。愿你健康。

语法注4 条
  1. 69.1instabilis animi est

    属于性质属格(描述属格),意为“是不稳定心灵的特征”或“是不稳定心灵的体现”。

  2. 69.2Sine dediscere oculos tuos

    动词 sino(允许、任由)的命令形 sine,后接以对格 oculos tuos 为主语的不定式 dediscere(忘却、舍弃所学)的结构。意为让眼睛不再看以前熟悉的事物。

  3. 69.4auctoramento

    本义指角斗士受雇时收取的誓约金或契约金。此处用作比喻,指每种恶癖为了诱惑人而提供的“报偿”或“诱饵”。

  4. 69.6sua morte

    对比俗语中的“以自己的方式(寿终正寝)死去”,塞内卡展开了哲学悖论,即“所有人都是且仅是死于属于自己的死(sua morte)”。因此,世俗所说的“死于自己的死是一件美妙的事”这一局限性说法,被主张在本质上是错误的(falsum)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:69.1-69.6