← 小塞内卡

致卢基里乌斯道德书简

§68.1-68.14

退隐公职与低调享受闲暇的劝告

塞内卡建议卢西里乌斯退出世俗公职以安享闲暇,但告诫他要将退隐视作治疗自身心灵疾病的手段并加以隐蔽,切勿以此炫耀,同时阐述了晚年进行精神探求的重要性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§68.1

​Consilio tuo accedo; absconde te in otio. Sed et ipsum otium absconde. Hoc te facturum Stoicorum etiam si non praecepto, at exemplo licet scias.1 Sed ex praecepto quoque facies; et tibi et cui voles adprobabis.

我赞同你的计划;把你隐藏在闲暇中吧。但也要把这闲暇本身隐藏起来。你要知道,即使不根据斯多葛学派的教条,单凭他们的先例,你也可以这样做。而且你也会根据教条去做;你会向自己和任何你希望的人证明这是正确的。

§68.2

​Nec ad omnem rem publicam mittimus nec semper nec sine ullo fine. Praeterea, cum sapienti rem publicam ipso dignam dedimus, id est mundum, non est extra rem publicam, etiam si recesserit, immo fortasse relicto uno angulo in maiora atque ampliora transit et caelo inpositus intellegit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam humili loco sederit. Depone hoc apud te, numquam plus agere sapientem,2 quam quom in conspectum eius divina atque humana venerunt.

我们既不把人派遣到所有的国家,也不总是如此,更非毫无限制。此外,既然我们已经给予了贤人一个配得上他自己的国家,即宇宙,那么他即使退隐了,也并未处于国家之外;反而,他或许是离开了一个角落,走向了更伟大、更广阔的世界,并且置身于天空中,他便理解了当自己登上椅子或裁判坛时,自己曾坐于多么低矮的地方。请把这句话记在心里:当神圣与人类的事物进入贤人的视野时,他的活动最为频繁,此外再无其他时刻能及。

§68.3

​Nunc ad illud revertor, quod suadere tibi coeperam, ut otium tuum ignotum sit. Non est quod3 inscribas tibi philosophiam aut quietem. Aliud proposito tuo nomen inpone; valetudinem et inbecillitatem voca et desidiam. Gloriari otio iners ambitio est.

现在我回到我开始劝说你的那件事,即让你的闲暇不为人知。你没有理由为自己冠上哲学或闲适的牌子。给你的计划换个名字吧;称之为疾病、虚弱和消极怠工。以闲暇自夸是一种无所作为的虚荣。

§68.4

​Animalia quaedam ne inveniri possint, vestigia sua circa ipsum cubile confundunt; idem tibi faciendum est. Alioqui non deerunt, qui semper sequantur. Multi aperta transeunt, condita et abstrusa rimantur; furem signata sollicitant. Vile videtur, quicquid patet, aperta effractarius praeterit. Hos mores habet populus, hos imperitissimus quisque: in secreta inrumpere cupit. Optimum itaque est non iactare otium suum.

某些动物为了不被发现,会在它们自己的巢穴周围混淆自己的足迹;你也必须这样做。否则,永远不乏一直追踪你的人。许多人会走过显露之物,却去搜寻隐秘和隐藏之物;被封印之物会勾起小偷的欲望。凡是敞开的都显得廉价,盗贼会路过开着的地方。大众有这样的习性,每一个最无知的人也是如此:他们渴望闯入秘密之中。因此,最妥当的是不要炫耀自己的闲暇。

§68.5

​Iactandi autem genus est nimis latere et a conspectu hominum secedere. Ille Tarentum se abdidit, ille Neapoli inclusus est, ille multis annis non transit domus suae limen. Convocat turbam, quisquis otio suo aliquam fabulam inposuit.

然而,过度隐匿、退避于人们的视野之外,也是一种炫耀。“那个人躲在塔伦图姆”,“那个人闭门不出在那不勒斯”,“那个人多年不迈出自家门槛”。凡是给自己的闲暇加上某种传闻的人,都在招揽人群。

§68.6

​Cum secesseris, non est hoc agendum, ut de te homines loquantur, sed ut ipse tecum loquaris. Quid autem loqueris? Quod homines de aliis libentissime faciunt, de te apud te male existima; adsuesces et dicere verum et audire. Id autem maxime tracta, quod in te esse infirmissimum senties.

当你退隐后,你不应当追求让人们谈论你,而应当让你自己与自己谈论。那么你要谈论什么呢?做人们最乐意对别人做的事吧:在你自己的面前严厉地审视自己;你会习惯于既说真话,也听真话。而且要重点整治你感到在自己身上最虚弱的部分。

§68.7

​Nota habet sui quisque corporis vitia. Itaque alius vomitu levat stomachum, alius frequenti cibo fulcit, alius interposito ieiunio corpus exhaurit et purgat. Ii, quorum pedes dolor repetit, aut vino aut balineo abstinent. In cetera neglegentes huic, a quo saepe infestantur, occurrunt; sic in animo nostro sunt quaedam quasi causariae partes, quibus adhibenda curatio est.

每个人都知道自己身体的缺陷。因此,有人通过呕吐来减轻胃的负担,有人用频繁的进食来支撑身体,还有人通过间歇性的禁食来消耗并清理身体。那些痛风(足痛)复发的人,会戒除饮酒或沐浴。他们在其他事情上漫不经心,却对抗这个经常侵害他们的疾病;同样,在我们的心灵中也有一些仿佛是病态的部分,必须对它们进行治疗。

§68.8

​Quid in otio facio? Ulcus meum curo. Si ostenderem tibi pedem turgidum, lividam manum aut contracti cruris aridos nervos, permitteres mihi uno loco iacere et fovere morbum meum. Maius malum est hoc, quod non possum tibi ostendere; in pectore ipso collectio et vomica est. Nolo nolo laudes, nolo dicas: "o magnum virum! contempsit omnia et damnatis humanae vitae furoribus fugit."

我在闲暇中做什么?我在治疗我的伤口。如果我向你展示一只肿胀的脚、一只发青的手或一条萎缩的腿上的干枯肌腱,你会允许我躺在一个地方,调养我的疾病。而这是一个更大的痛苦,我无法展示给你看;在胸膛内部,有着脓液的蓄积和溃疡。我不要,我不要你赞美我,我不要你说:“哦,伟大的卓越者!他蔑视了一切,逃离了人类生活那该受谴责的狂热。”

§68.9

​Nihil damnavi nisi me. Non est quod proficiendi causa venire ad me velis. Erras, qui hinc aliquid auxilii speras; non medicus, sed aeger hic habitat. Malo, cum discesseris, dicas: "ego istum beatum hominem putabam et eruditum. Erexeram aures; destitutus sum. Nihil vidi, nihil audii, quod concupiscerem, ad quod reverterer." Si hoc sentis, si hoc loqueris, aliquid profectum est. Malo ignoscas otio meo quam invideas.

我除了自己,没有谴责任何人。你没有理由为了求学上进而想来到我这里。如果你希望从这里获得任何帮助,你就错了;这里住着的不是医生,而是病人。我宁愿你离开时说:“我曾以为那个人是幸福且博学的。我曾侧耳倾听;却被泼了冷水。我没有看到、也没有听到任何我渴望的东西,没有任何让我想要回去的东西。”如果你有这样的感受,如果你这样说,那就意味着有了一些进步。我宁愿你原谅我的闲暇,而不是嫉妒它。

§68.10

"Otium," inquis, "Seneca, commendas mihi? Ad Epicureas voces delaberis." Otium tibi commendo, in quo maiora agas et pulchriora quam quae reliquisti; pulsare superbas potentiorum fores, digerere in litteram senes orbos, plurimum in foro posse invidiosa potentia ac brevis est et, si verum aestimes, sordida.

“塞内卡,”你说,“你向我推荐闲暇?你正滑向伊壁鸠鲁式的言论。”我向你推荐闲暇,在其中你可以做比你所放弃的事情更伟大、更美丽的事;去敲有力者傲慢的大门,将无子的老人登记造册,在法庭上拥有最大的权力,这是一种招人嫉妒、短暂的权力,而且如果你真实地去评估,它甚至是一文不值的。

§68.11

​Ille me gratia forensi longe antecedet, ille stipendiis militaribus et quaesita per hoc dignitate, ille clientium turba; est tanti ab omnibus vinci, dum a me fortuna vincatur,4 cui in turba par esse non possum; plus habet gratiae.

“那个人在法庭的声望上将远胜于我,那个人在军饷和以此获得的主管地位上将胜过我,那个人在门客的队伍上将胜过我”;只要命运能被我战胜,被所有人击败也是完全值得的,在人群中我无法与命运匹敌,因为它占了更多的便宜。

§68.12

​Utinam quidem hoc propositum sequi olim fuisset animus tibi! Utinam de vita beata non in conspectu mortis ageremus! Sed nunc quoque non moremur. Multa enim, quae supervacua esse et inimica credituri fuimus rationi, nunc experientiae credimus.5

但愿这一计划在很久以前就曾是你的心愿!但愿我们不是在死亡的注视下讨论幸福的生活!但现在我们也不要拖延。因为许多我们曾打算凭理性相信是多余且与理性敌对的事物,现在我们凭经验相信了。

§68.13

​Quod facere solent, qui serius exierunt et volunt tempus celeritate reparare, calcar addamus; haec aetas optime facit ad haec studia; iam despumavit. Iam vitia primo fervore adulescentiae indomita lassavit, non multum superest ut extinguat.

让我们加上拍车吧,就像那些出发晚了、想要靠速度补回时间的人经常做的那样;这个年龄最适合这些研究;它已经平息了狂热。它已经使年轻时第一股热情所带来的狂野恶癖精疲力竭,要将它们完全熄灭,所剩的并不多了。

§68.14

"Et quando," inquis, "tibi proderit istud, quod in exitu discis, aut in quam rem? "In hanc, ut exeam melior. Non est tamen quod existimes ullam aetatem aptiorem esse ad bonam mentem quam quae se multis experimentis, longa ac frequenti rerum paenitentia edomuit, quae ad salutaria mitigatis adfectibus venit. Hoc est huius boni tempus; quisquis senex ad sapientiam pervenit, annis pervenit. VALE.

“那么,”你说,“你在生命终点学到的那件事,什么时候会派上用场,或者用在什么地方?”用在这地方:让我离世时成为一个更好的人。然而,你没有理由认为,有任何年龄比那个通过多次体验、对事物的长期且频繁的悔改而征服了自己、并在平息了情欲后走向救赎的年龄,更适合获得健全的心智。这就是这种善物的时间;任何人在老年时达到智慧,都是凭借岁月达到的。愿你健康。

语法注5 条
  1. 68.1licet scias

    无人称动词 licet(可以、被允许)直接后接虚拟式现在时单数第二人称 scias,省略了连词 ut。用于表示许可或可能性,意为“你可以知道”。

  2. 68.2numquam plus agere sapientem

    这是一个带对格的主司不定式结构(对格主语为 sapientem,动词不定式为 agere),作为同位语用来具体解释前句命令句“Depone hoc apud te”(请把这句话记在心里)中的指示代词“hoc”的具体内容。

  3. 68.3Non est quod

    这是一个固定句型,后接虚拟式(此处为 inscribas,在 §68.14 中为 existimes),意为“没有理由……”或“无需……”。该结构源于带有关系代词的特征虚拟式(subjunctive of characteristic)。

  4. 68.11est tanti ab omnibus vinci, dum a me fortuna vincatur

    属格“tanti”是表示价值的属格,意为“值回票价”或“是完全值得的”。连词“dum”后接虚拟式现在时被动语态“vincatur”,引导一个限制或条件从句,表示“只要……(provided that)”。

  5. 68.12credituri fuimus rationi, nunc experientiae credimus

    由主动未来分词“credituri”与动词 sum 的直陈式完成时“fuimus”构成的“主动迂言变位”(active periphrastic conjugation),表示过去曾有的意图或倾向(“曾经打算相信”)。而“rationi”(理性)与“experientiae”(经验)均为与格,受动词“credere”(相信)的支配。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-22)
  • 2026-09-22 AI校阅 — 原文 1 处
urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:68.1-68.14