← 小塞内卡

致卢基里乌斯道德书简

§117.9-117.15

拥有智慧是否为善及与智慧的区别

塞内卡论证了“拥有智慧”(sapere)并非无足轻重的事物,而是善,并考察了斯多亚学派关于“智慧”与“拥有智慧”的区分,以及将后者视为关于身体的某种陈述(enuntiativum)的理论。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§117.9

​Sed illud libenter quaesierim:1 cum omnia aut mala sint aut bona aut indifferentia, sapere in quo numero sit? Bonum negant esse, malum utique non est; sequitur ut medium sit. Id autem medium atque indifferens vocamus, quod tam malo contingere quam bono possit, tamquam pecunia, forma, nobilitas. Hoc, ut sapiat, contingere nisi bono non potest; ergo indifferens non est. Atqui ne malum quidem est, quod contingere malo non potest; ergo bonum est. Quod nisi bonus non habet, bonum est. Sapere non nisi bonus habet; ergo bonum est. "

然而,我想请教一下:既然所有事物要么是恶,要么是善,要么是无所谓的,那么拥有智慧应当属于哪一类呢?他们否认它是善,而它肯定又不是恶,由此得出结论,它必然是中立的。然而,我们把那些既可能发生在恶人身上也可能发生在善人身上的事物称为“中立”且“无所谓的”,比如金钱、美貌、高贵的出身。但是,这个拥有智慧,除了善人之外不可能发生在任何人身上;因此它不是无所谓的。而且,它也不是恶,因为恶人不可能遭遇的事物并不是恶;因此它是善。只有善人才拥有的东西就是善。拥有智慧只有善人才有;因此它是善。

§117.10

​Accidens est," inquit, "sapientiae." Hoc ergo, quod vocas sapere, utrum facit sapientiam an patitur? Utroque modo corpus est. Nam et quod fit et quod facit, corpus est; si corpus est, bonum est. Unum enim illi deerat, quominus bonum esset, quod incorporale erat.2

“它是智慧的附带属性,”他说道。那么,这个被你称为拥有智慧的东西,到底是作用于智慧,还是承受智慧的作用?无论哪种情况,它都是身体。因为承受作用之物与施加作用之物都是身体;如果是身体,它就是善。因为它之前唯独缺少一样东西以至于无法成为善,那就是它是非物质的。

§117.11

​Peripateticis placet nihil interesse inter sapientiam et sapere, cum in utrolibet eorum et alterum sit. Numquid enim quemquam existimas sapere nisi qui sapientiam habet? Numquid quemquam, qui sapit, non putas habere sapientiam?

逍遥学派主张,智慧与拥有智慧之间没有任何区别,因为在这两者中的任何一个里面都存在着另一个。难道你认为除了拥有智慧的人之外,还有谁能是聪明的吗?难道你认为一个聪明的人会没有智慧吗?

§117.12

​Dialectici veteres ista distinguunt; ab illis divisio usque ad Stoicos venit. Qualis sit haec, dicam. Aliud est ager, aliud agrum habere, quidni? Cum habere agrum ad habentem, non ad agrum pertineat. Sic aliud est sapientia, aliud sapere. Puto concedes duo esse haec, id, quod habetur, et eum, qui habet; habetur sapientia, habet qui sapit. Sapientia est mens perfecta vel ad summum optimumque perducta. Ars enim vitae est. Sapere quid est? Non possum dicere "mens perfecta," sed id quod contingit perfectam mentem habenti; ita alterum est mens bona, alterum quasi habere mentem bonam.

古代的辩证学者区分了这些;这种划分从他们那里一直传到斯多亚学派。我来告诉你这是怎样的划分。土地是一回事,拥有土地是另一回事,难道不是吗?因为拥有土地属于拥有者,而不属于土地。因此,智慧是一回事,拥有智慧是另一回事。我想你会承认这两者是不同的:被拥有的东西,以及拥有它的主体;智慧是被拥有的,而拥有它的是聪明的人。智慧是完美无缺的、或者被带入最高且最善状态的精神。因为它是生活的艺术。拥有智慧是什么?我不能说它是“完美无缺的精神”,而是发生在拥有完美精神之主体身上的事;因此,一个是善良的精神,另一个则好比是拥有善良的精神。

§117.13

" Sunt," inquit, "naturae corporum, tamquam hic homo est, hic equus. Has deinde sequuntur motus animorum enuntiativi corporum.3 Hi habent proprium quiddam et a corporibus seductum, tamquam video Catonem ambulantem. Hoc sensus ostendit, animus credidit. Corpus est, quod video, cui et oculos intendi et animum. Dico deinde: Cato ambulat. Non corpus," inquit, "est, quod nunc loquor, sed enuntiativum quiddam de corpore, quod alii effatum vocant, alii enuntiatum, alii dictum. Sic cum dicimus sapientiam, corporale quiddam intellegimus; cum dicimus "sapit," de corpore loquimur. Plurimum autem interest, utrum illum dicas an de illo."

“存在着身体的本质,”他说道,“比如这个人,这匹马。接下来,紧随其后的是关于身体的、精神的陈述性运动。这些具有某种特有的且与身体分离的性质,比如‘我看见卡托在散步’。感官展示了这一点,精神相信了它。我所看见的、我投射了眼睛和精神的那个东西,是一个身体。然后我说:‘卡托在散步’。‘我现在所说的,’他说道,‘并不是一个身体,而是关于身体的一个陈述性命题,有人称之为陈述(effatum),有人称之为命题(enuntiatum),有人称之为言语(dictum)。因此,当我们说‘智慧’时,我们理解的是一个有形体的东西;当我说‘他有智慧’时,我们说的是关于一个身体的事。然而,你说那个人,还是说关于那个人的事,这两者有着极大的区别。”

§117.14

​Putemus in praesentia ista duo esse,—nondum enim, quid mihi videatur, pronuntio,—quid prohibet, quominus4 aliud quidem sit, sed nihilominus bonum? Dicebam paulo ante aliud esse agrum, aliud habere agrum. Quidni? In alia enim natura est qui habet, in alia quod habetur. Illa terra est, hic homo est. At in hoc, de quo agitur, eiusdem naturae sunt utraque, et qui habet sapientiam, et ipsa.

让我们姑且认为这两者是不同的——因为我还未表明我自己的看法——有什么能阻止它虽然是另一回事,但同样是善呢?我刚才说过,土地是一回事,拥有土地是另一回事。难道不是吗?因为拥有者属于一种性质,而被拥有的东西属于另一种性质。后者是土地,前者是人。但在我们所讨论的这件事情上,两者都属于相同的性质:无论是拥有智慧的人,还是智慧本身。

§117.15

​Praeterea illic aliud est, quod habetur, alius, qui habet; hic in eodem est et quod habetur et qui habet. Ager iure possidetur, sapientia natura. Ille abalienari potest et alteri tradi, haec non discedit a domino. Non est itaque quod compares5 inter se dissimilia. Coeperam dicere posse ista duo esse et tamen utraque bona, tamquam sapientia et sapiens duo sunt et utrumque bonum esse concedis. Quomodo nihil obstat, quominus et sapientia bonum sit et habens sapientiam, sic nihil obstat, quominus et sapientia bonum sit et habere sapientiam, id est sapere.

此外,在土地的例子中,被拥有的东西与拥有者是分离的;而在这里,被拥有的东西和拥有者都在同一个主体中。土地是通过法律被占有的,智慧是通过自然。前者可以被割让并转交给他人,后者则不会离开其主人。因此,你没有理由将不相似的事物放在一起比较。 我刚才开始说,这两者可以是不同的,但两者都可以是善,正如智慧与智者是两回事,而你承认两者都是善。正如没有什么能阻碍智慧和拥有智慧的人同样是善,也没有什么能阻碍智慧和拥有智慧——即聪慧——同样是善。

语法注5 条
  1. 117.9illud libenter quaesierim

    此处使用了虚拟式完成时(quaesierim),表示说话者委婉的主张或愿望(“我想请教一下”)。

  2. 117.10quominus bonum esset, quod incorporale erat

    带有 quominus 的从句跟在含有否定意义的动词 deerat(来自 deesse)之后,表示阻碍。在此处,它指出非物质性是阻碍其成为善的唯一因素。

  3. 117.13enuntiativi corporum

    enuntiativus 是为了翻译斯多亚学派逻辑学中的希腊语 lekton(可表达者、命题)而创制的形容词/名词,指代并非物体本身、而是关于物体的可判定真伪的陈述维度。

  4. 117.14quid prohibet, quominus

    在由 prohibet(来自 prohibere)引导的疑问/否定语境下接 quominus 从句,构成了双重否定的修辞问句(“有什么能阻止它成为……呢?”)。

  5. 117.15Non est ... quod compares

    使用 non est quod 后接虚拟式(compares)的句型,表示对某种原因或必要性的否定(“没有理由让你去比较”)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(3 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 原文 1 处
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 2 处
urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:117.9-117.15