← 小塞内卡

致卢基里乌斯道德书简

§117.1-117.8

论智慧与拥有智慧的不可分割性及学派悖论

塞内卡解释并反驳了卢基里乌斯提出的斯多亚学派悖论(即“智慧是善,而拥有智慧不是善”),并论证这两者在本质上是不可分割的。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§117.1

​Multum mihi negotii concinnabis et, dum nescis, in magnam me litem ac molestiam inpinges, qui mihi tales quaestiunculas ponis,1 in quibus ego nec dissentire a nostris salva gratia nec consentire salva conscientia2 possum. Quaeris, an verum sit, quod Stoicis placet, sapientiam bonum esse, sapere bonum non esse. Primum exponam, quid Stoicis videatur; deinde tunc dicere sententiam audebo.

你将给我制造许多麻烦,而且,在不知不觉中,你将把我推入一场巨大的争论和烦恼中,因为你向我提出了这些琐碎的小问题,在这些问题上,我既不能在不伤害交情的情况下与我们的人持不同意见,也不能在不违背良心的情况下表示同意。你问,斯多亚学派所主张的“智慧是善,而拥有智慧不是善”是否属实。首先,我将说明斯多亚学派的看法;然后,那时我才敢于发表我的意见。

§117.2

​Placet nostris, quod bonum est, corpus esse, quia quod bonum est, facit: quidquid facit, corpus est. Quod bonum est, prodest. Faciat autem aliquid oportet, ut prosit; si facit, corpus est. Sapientiam bonum esse dicunt; sequitur, ut necesse sit illam corporalem quoque dicere.3

我们这一派主张,凡是善的都是身体,因为凡是善的都会起作用;凡是起作用的都是身体。凡是善的都是有益的。然而,它必须做点什么才能有益;如果它起作用,它就是身体。他们说智慧是善;由此得出结论,必然也要说它也是有身体的。

§117.3

​At sapere non putant eiusdem condicionis esse. Incorporale est et accidens alteri, id est sapientiae; itaque nec facit quidquam nec prodest. ' "Quid ergo? "inquit, "non dicimus, bonum est sapere? "Dicimus referentes ad id, ex quo pendet, id est ad ipsam sapientiam.

但是,他们认为拥有智慧并不属于同一种情况。它是无形的,并且是附属于另一事物的,即附属于智慧;因此,它既不起任何作用,也无益处。“那么,”有人说,“我们难道不说拥有智慧是善吗?”我们这样说,是相对于它所依赖的东西,即智慧本身而言的。

§117.4

​Adversus hos quid ab aliis respondeatur, audi, antequam ego incipio secedere et in alia parte considere. "Isto modo," inquiunt, "nec beate vivere bonum est. velint nolint, respondendum est beatam vitam bonum esse, beate vivere bonum non esse."

在开始退出并坐到另一边去之前,听听其他人对他们作何回答。“照这种说法,”他们说,“幸福地生活也不是善了。不管他们愿不愿意,都必须回答说,幸福的生活是善,而幸福地生活则不是善。”

§117.5

​Etiamnunc nostris illud quoque opponitur: "vultis sapere. Ergo expetenda res est sapere. Si expetenda res est, bona est." Coguntur nostri verba torquere et unam syllabam expetendo interponere, quam sermo noster inseri non sinit.4 Ego illam, si pateris, adiungam. "Expetendum est," inquiunt, "quod bonum est: expetibile, quod nobis contingit, cum bonum consecuti sumus. Non petitur tamquam bonum, sed petito bono accedit."

此外,我们这一派还面临这样的反对:“你们想要拥有智慧。因此,拥有智慧是值得追求的事。如果是值得追求的事,它就是善。”我们的人被迫歪曲词句,在 expetendum(追求)中插入一个音节,而我们的语言并不允许将其插入。如果你允许,我将把它加上。“值得追求的(expetendum),”他们说,“是善的事物;可以追求的(expetibile),是我们在获得善之后临到我们身上的事物。它不作为善而被追求,而是在追求善之后随之而来。”

§117.6

​Ego non idem sentio et nostros iudico in hoc descendere, quia iam primo vinculo tenentur et mutare illis formulam non licet. Multum dare solemus praesumptioni omnium hominum, et apud nos veritatis argumentum est aliquid omnibus videri. Tamquam deos esse inter alia hoc colligimus, quod omnibus insita de dis opinio est nec ulla gens usquam est adeo extra leges moresque proiecta, ut non aliquos deos credat. Cum de animarum aeternitate disserimus, non leve momentum apud nos habet consensus hominum aut timentium inferos aut colentium. Utor hac publica persuasione: neminem invenies, qui non putet et sapientiam bonum et sapere.

我不持有相同的看法,并且我认为我们这一派之所以沦落到这个地步,是因为他们已经被第一个锁链束缚住,不被允许改变他们的公式。我们通常高度重视全人类的共识,而在我们看来,某事被所有人认同就是真理的证据。例如,我们推断神存在,除了其他原因外,还因为每个人心中都植根着关于神的观念,世上没有任何一个民族堕落到脱离法度与习俗、以至于不相信有神的地步。当我们讨论灵魂的永恒时,那些要么害怕阴间、要么崇拜阴间的人们的共识,在我们看来具有不小的分量。我正利用这种公众的信念:你找不到任何一个不认为智慧和拥有智慧都是善的人。

§117.7

​Non faciam, quod victi solent, ut provocem ad populum; nostris incipiamus armis confligere. Quod accidit alicui, utrum extra id, cui accidit, est an in eo, cui accidit? Si in eo est, cui accidit, tam corpus est quam illud, cui accidit. Nihil enim accidere sine tactu potest; quod tangit, corpus est. Si extra est, posteaquam acciderat, recessit. Quod recessit, motum habet. Quod motum habet, corpus est. Speras me dicturum non esse aliud cursum, aliud currere, nec aliud calorem, aliud calere, nec aliud lucem, aliud lucere; concedo ista alia esse, sed non sortis alterius.5

我不会像败者那样去向民众诉求;让我们开始用我们自己的武器来战斗吧。 发生在某物身上的属性,是在它发生于其上的那个客体之外,还是在它之内?如果它是在它所发生的客体之内,那么它和那个客体一样也是身体。因为没有接触就没有什么能够发生;而接触之物即是身体。如果它是在外,在它发生之后,它便退去了。退去之物具有运动。具有运动之物即是身体。你或许期待我会说:奔跑与去跑不是两回事,热与热着不是两回事,光与照耀着不是两回事;我承认这些是不同的,但并非属于不同的范畴。

§117.8

​Si valetudo indifferens est, et valere indifferens est; si forma indifferens est, et formonsum esse. Si iustitia bonum est, et iustum esse. Si turpitudo malum est, et turpem esse malum est, tam mehercules quam, si lippitudo malum est, lippire quoque malum est. Hoc ut scias, neutrum esse sine altero potest. Qui sapit, sapiens est; qui sapiens est, sapit. Adeo non potest dubitari, an quale illud sit, tale hoc sit, ut quibusdam utrumque unum videatur atque idem,

如果健康是无所谓的,那么保持健康也是无所谓的;如果美貌是无所谓的,那么美丽也是如此。如果正义是善,那么公正是善。如果卑劣是恶,那么卑劣也是恶,凭赫拉克勒斯起誓,正如眼疾是恶,患眼疾也是恶一样。为了让你明白这一点,两者中没有一个能脱离另一个而存在。明智者即是智者;智者即是明智的。以后者是否具有与前者相同的性质,这简直无可怀疑,以至于在某些人看来,这两者根本就是一回事,

语法注5 条
  1. 117.1qui mihi tales quaestiunculas ponis

    关系代名词 qui 伴随直陈式动词 ponis,表达了说话者对主句陈述的因果性或解释性原因(“你向我提出……,你真是……”)。

  2. 117.1salva gratia nec consentire salva conscientia

    夺格绝对结构(ablative absolute)的惯用表达,其中形容词 salvus(完好的、未受损的)与阴性单数夺格的名词 gratia(好意、交情)和 conscientia(良心)相一致,表示“在不损害交情/良心的情况下”。

  3. 117.2sequitur, ut necesse sit illam corporalem quoque dicere

    无人称动词 sequitur 引导了一个带有虚拟式 sit 的 ut 从句。在从句内部,代词宾格 illam(指代 sapientiam 智慧)作为主动不定式 dicere 的直接宾语,并与作宾语补足语的宾格 corporalem(属身体的、有形的)结合,构成了双宾格结构(“说她也是有身体的”)。

  4. 117.5quam sermo noster inseri non sinit

    关系代名词 quam(阴性单数宾格)的先行词是 unam syllabam(一个音节)。动词 sinit(允许)带有一个宾格加不定式(A.C.I.)结构,字面意思是“我们的语言(sermo noster)不允许[该音节]被插入(被动不定式 inseri)”。

  5. 117.7concedo ista alia esse, sed non sortis alterius

    sortis alterius(属于另一种命运/性质的)是描绘属格(genitive of quality/description),通过省略的 esse 修饰 ista(那些事象),表明这些行为虽然不同,但并不属于不同的逻辑范畴或性质。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:117.1-117.8