← 小塞内卡

致卢基里乌斯道德书简

§101.9-101.15

对苟全性命的批判与梅塞纳斯之诗

作者强调抛弃对未来的不确定期盼、将每一天当作完整生命度过的重要性,并严厉批评了梅塞纳斯在极度悲惨境遇下依然乞求苟活的态度。他总结道,死亡的必然性是自然的恩惠,重要的不是生命长度,而是活得有多好。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§101.9

​Quo modo effugiemus hanc volutationem? Uno, si vita nostra non prominebit, si in se colligitur.1 Ille enim ex futuro suspenditur, cui inritum est praesens. Ubi vero, quidquid mihi debui, redditum est, ubi stabilita mens scit nihil interesse inter diem et saeculum, quicquid deinceps dierum rerumque venturum est, ex alto prospicit et cum multo risu seriem temporum cogitat. Quid enim varietas mobilitasque casuum perturbabit, si certus sis adversus incerta?

我们将如何逃避这种动荡?唯有一种方法:如果我们的生命不向前延伸,如果它收敛于自身。因为对于那些觉得现在毫无意义的人来说,他们是悬挂在未来的。但是,当我对自己所欠的一切都已偿还,当稳定的心灵知道一天与一个世纪之间毫无区别时,它就会从高处俯瞰接踵而来的岁月和事物,并带着极大的嘲笑去思考时间的序列。如果你在面对不确定的事物时是确定的,那么偶然事件的多样性和变动性又会扰乱什么呢?

§101.10

​Ideo propera, Lucili mi, vivere et singulos dies singulas vitas puta. Qui hoc modo se aptavit, cui vita sua cotidie fuit tota, securus est; in spem viventibus proximum quodque tempus elabitur subitque aviditas et miserrimus ac miserrima omnia efficiens metus mortis.2 Inde illud Maecenatis turpissimum votum, quo et debilitatem non recusat et deformitatem et novissime acutam crucem, dummodo inter haec mala spiritus prorogetur:

因此,我的卢西里乌斯啊,赶快生活吧,把每一天都当作一个独立的生命。以这种方式适应自己的人,对他来说每天的生命都是完整的,他是安宁的;对于活在希望中的人来说,紧挨着的每一个时间都在溜走,贪欲随之而来,还有最悲惨的、使一切都变得最悲惨的对死亡的恐惧。由此产生了梅塞纳斯那个最可耻的誓愿,在其中他既不拒绝残疾,也不拒绝丑陋,甚至最终不拒绝尖锐的十字架,只要在这些痛苦中生命能够延长:

§101.11

" Debilem facito manu, debilem pede coxo, Tuber adstrue gibberum, lubricos quate dentes; Vita dum superest, benest; hanc mihi, vel acuta Si sedeam cruce, sustine."

“ 使我的手残疾,使我的脚跛行, 加上驼背的肿瘤,摇动我松动的牙齿; 只要生命还在,一切都好;这生命,哪怕我坐在尖锐的十字架上,也请为我保留。”

§101.12

​Quod miserrimum erat, si incidisset, optatur et tamquam vita petitur supplici mora. Contemptissimum putarem, si vivere vellet usque ad crucem::' Tu vero "inquit, "me debilites licet, dum spiritus in corpore fracto et inutili maneat. Depraves licet, dum monstroso et distorto temporis aliquid accedat. Suffigas Meet3 et acutam sessuro crucem subdas." Est tanti vulnus suum premere et patibulo pendere districtum, dum differat id, quod est in malis optimum, supplicii finem? Est tanti habere animam, ut agam?4

如果是发生过的、本应是最惨重的事情,如今却被期盼着,而刑罚的拖延竟被当作生命般渴求。如果他想一直活到十字架上,我会认为他是最可鄙的:“你确实,”他说,“可以使我残废,只要生命留在破碎且无用的身体里。你可以使我畸形,只要给那怪物般扭曲的身体增加一些时间。你可以把我钉在十字架上,并在将要坐上去的我的身下插入尖锐的木桩。”压住自己的伤口、被拉紧挂在绞刑架上,只要能推迟灾难中最好的东西——刑罚的结束,就真的有那么大价值吗?拥有一条仅用于苟延残喘的生命,真的值吗?

§101.13

​Quid huic optes nisi deos faciles? Quid sibi vult ista carminis effeminati turpitudo? Quid timoris dementissimi pactio? Quid tam foeda vitae mendicatio? Huic putes umquam recitasse Vergilium:" Usque adeone mori miserum est? "Optat ultima malorum, et quae pati gravissimum est extendi ac sustineri cupit; qua mercede? Scilicet vitae longioris. Quod autem vivere est diu mori?

除了祈求神明对他顺从之外,你还能为这个人期盼什么?那首柔弱之诗的丑恶意味着什么?那种极度狂乱的恐惧的交易意味着什么?如此卑劣的乞活又意味着什么?你会认为维吉尔曾向这个人朗读过: “死,难道真的就那么痛苦吗?” 他期盼着灾难的顶点,并渴望那些最难以忍受的痛苦得以延长和维持;以什么为代价?当然是更长的寿命。然而,长久地垂死,又算是什么生活呢?

§101.14

​Invenitur aliquis, qui velit inter supplicia tabescere et perire membratim et totiens per stilicidia emittere animam quam semel exhalare? Invenitur, qui velit adactus ad illud infelix lignum, iam debilis, iam pravus et in foedum scapularum ac pectoris tuber elisus, cui multae moriendi causae etiam citra crucem fuerant, trahere animam tot tormenta tracturam? Nega nunc magnum beneficium esse naturae, quod necesse est mori. Multi peiora adhuc pacisci parati sunt: etiam amicum prodere, ut diutius vivant, et liberos ad stuprum manu sua tradere, ut contingat lucem videre tot consciam scelerum, Excutienda vitae cupido est discendumque nihil interesse, quando patiaris, quod quandoque patiendum est.

难道能找到这样的人吗,他宁愿在刑罚中消磨殆尽、肢解而死,并把灵魂如水滴般一次次释放,而不愿一次性吐出最后一口气?难道能找到这样的人吗,他被钉在那根不幸的木头上,已经残疾、已经畸形,并在肩膀和胸口压迫出丑陋的肿块,甚至在没有十字架之前就已经有许多死去的理由,却还要拖延那即将承受如此多折磨的生命? 现在去否认吧,否认必须死去是自然的伟大恩惠。许多人甚至准备好为更糟糕的条件妥协:为了活得更久甚至出卖朋友,用自己的手把孩子送去遭受蹂躏,只为了能有机会看到那见证了如此多罪恶的光芒。对生命的渴望必须被清除,必须懂得:既然某件事迟早要承受,那么你何时去承受它并没有什么区别。

§101.15

​Quam bene vivas refert, non quam diu; saepe autem in hoc est bene, ne diu. VALE.

重要的是你活得有多好,而不是有多长;而通常,“好”就在于活得不长。再会。

语法注4 条
  1. 101.9si vita nostra non prominebit, si in se colligitur

    条件从句中将来时 prominebit 与现在时 colligitur 的对比。时态的结合有效地表现了不过度关注未来(将来时)的态度与在当下保持自我收敛(现在时)的稳定状态之间的区别。

  2. 101.10miserrimus ac miserrima omnia efficiens metus mortis

    修饰主格 metus mortis 的结构整理。形容词 miserrimus(阳性单数主格)与现在分词短语 miserrima omnia efficiens 共同修饰 metus。miserrima 是中性复数宾格,作分词 efficiens 的直接宾语(“使一切变得最悲惨的死之恐惧”)。

  3. 101.12Suffigas Meet

    抄本受损之处,通常推测为 Suffigas me et 或 Suffigas, licet 的混淆。前文非人称动词 licet(可以、允许)对虚拟式的支配在此处仍被隐性地延续,意为“你可以把我钉在十字架上(或者,把我钉在十字架上,并且……)”。

  4. 101.12ut agam

    源自指代濒死、垂死挣扎的习语 animam agere,省略了宾语 animam,仅单独使用动词 agam。在此引导目的或结果的 ut 从句,意为“仅仅为了苟延残喘(而保留生命)”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:101.9-101.15