- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Ad Lucilium Epistulae Morales, Vol 1-3. Gummere, Richard Mott, editor. Cambridge, MA: Harvard University Press; London: William Heinemann, Ltd., 1917-1925.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:101.1-101.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-08
塞内卡以富有熟人科尔内利乌斯·塞内基奥的突然暴卒为例,告诫人们对无法保证的遥远未来进行规划是多么愚蠢。他主张应当把每一天都当作人生的终点和圆满来度过。
Omnis dies, omnis hora quam nihil simus ostendit et aliquo argumento recenti admonet fragilitatis oblitos;1 tum aeterna meditatos2 respicere cogit ad mortem. Quid sibi istud principium velit quaeris? Senecionem Cornelium, equitem Romanum splendidum et officiosum, noveras: ex tenui principio se ipse promoverat et iam illi declivis erat cursus ad cetera.3
每一天,每一小时,都向我们表明我们是何等微不足道,并用某些新近的证据提醒那些忘记了自身脆弱的人;接着,它强迫那些计划着永恒事物的人回头注视死亡。 你问这个开场白是什么意思?你曾认识科尔内利乌斯·塞内基奥,一位显赫且尽责的罗马骑士:他从微不足道的起点自我提升,而他通往其余一切事物的道路已经是一条下坡路。
Facilius enim crescit dignitas quam incipit. Pecunia quoque circa paupertatem plurimum morae habet, dum ex illa erepat haeret.4 Iam Senecio divitiis imminebat, ad quas illum duae res ducebant efficacissimae, et quaerendi et custodiendi scientia, quarum vel altera locupletem facere potuisset.
因为地位的增长比它的开始要容易。财富在贫困周围也最容易停滞,只要它还在挣扎着爬出贫困,就会驻足不前。塞内基奥已经逼近了财富,有两种最有效的东西正引导他走向财富:获取的知识和保持的知识,这二者中只要有其一,本就足以使人富裕。
Hic homo summae frugalitatis, non minus patrimonii quam corporis diligens, cum me ex consuetudine mane vidisset, cum per totum diem amico graviter adfecto et sine spe iacenti usque in noctem adsedisset, cum hilaris cenasset, genere valitudinis praecipiti arreptus, angina, vix conpressum artatis faucibus spiritum traxit in lucem.5 Intra paucissimas ergo horas, quam6 omnibus erat sani ac valentis officiis functus, decessit.
这位极度节俭、对家产的爱护不亚于对身体的男子,像往常一样在清晨探望了我,又一整天直到深夜守护在一位病重且毫无希望的友人身旁,在愉快地共进晚餐后,被一种突如其来的疾病——咽喉炎所袭击,在狭窄的喉咙中,他勉强将受压迫的呼吸拖延到了光亮。因此,在他履行完一个健康强壮之人的所有职责后的仅仅几小时内,他就去世了。
Ille, qui et mari et terra pecuniam agitabat, qui ad publica quoque nullum relinquens inexpertum genus quaestus accesserat, in ipso actu bene cedentium rerum, in ipso procurrentis pecuniae impetu raptus est. Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vites. Quam stultum est aetatem disponere ne crastini quidem dominum! O quanta dementia est spes longas inchoantium: emam aedificabo, credam exigam, honores geram, tum deinde lassam et plenam senectutem in otium referam.
他在海上和陆地上都操持着资金,也参与公共契约,没有留下任何一种未尝试过的获利方式,却在事情顺利进行的极盛时期、在资金滚滚而来的那一势头中被夺走了生命。 “梅利博厄斯啊,现在接插你的梨树吧,按顺序栽植你的葡萄藤。” 在一个人连明天都无法主宰的时候,去安排一生的光阴是多么愚蠢!哦,那些开始抱有远大希望的人,其疯狂是多么巨大:“我要购买,我要建造,我要放贷,我要收回,公职我要担任,然后在那之后,我要将疲惫而充实的晚年带入闲暇。”
Omnia, mihi crede, etiam felicibus dubia sunt. Nihil sibi quisquam de futuro debet promittere. Id quoque, quod tenetur, per manus exit et ipsam, quam premimus, horam casus incidit, volvitur tempus rata quidem lege, sed per obscurum; quid autem ad me, an naturae certum sit quod mihi incertum est?
相信我,一切事物即使对幸运者而言也是不确定的。任何人都不该对自己承诺未来的事。即使是手中握着的东西,也会从指缝中溜走,而偶然事件正切入我们紧握的这一小时;时间确实按照既定的法则流逝,但却是在黑暗中进行;然而,对我来说不确定的事情,对自然来说是否确定,对我又有什么关系呢?
Navigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura.
我们计划着遥远的航行,计划着在游历了异国海岸后迟至祖国的归途,计划着军旅生涯和营地劳苦的迟来报酬,计划着管理职位以及通过职责而得到的职责晋升,然而在此期间,死亡就在身边。由于死亡除了他人的死之外从未被考虑过,所以我们不断被灌输着死亡的先例,但这些先例在我们脑海中停留的时间,不会长于我们对它们感到惊异的时间。
Quid autem stultius quam mirari id ullo die factum, quod omni potest fieri? Stat quidem terminus nobis, ubi illum inexorabilis fatorum necessitas fixit, sed nemo scit nostrum, quam prope versetur terminum. Sic itaque formemus animum, tamquam ad extrema ventum sit. Nihil differamus. Cotidie cum vita paria faciamus.7
但是,有什么比对任何一天都可能发生的事情在某一天发生而感到惊异更愚蠢的呢?我们的终点确实矗立在命运无可动摇的必然性所固定的地方,但我们中没有人知道,自己正在离那终点多么近的地方徘徊。因此,让我们这样塑造我们的心灵,就像我们已经走到了尽头。让我们不要拖延任何事。每天都与生命结清账目。
Maximum vitae vitium est, quod inperfecta semper est, quod aliquid ex illa differtur. Qui cotidie vitae suae summam manum inposuit,8 non indiget tempore. Ex hac autem indigentia timor nascitur et cupiditas futuri exedens animum. Nihil est miserius dubitatione venientium quorsus evadant; quantum sit illud quod restat aut quale, sollicita mens inexplicabili formidine agitatur.
生命最大的缺陷在于,它总是未完成的,它的某些部分总是被推迟。每天都给自己的生命画上圆满句号的人,不需要时间。然而,正是从这种匮乏中产生了恐惧,以及对未来的啃噬心灵的渴望。没有什么比对未来事物的去向感到怀疑更凄惨的了;剩下的还有多少,或者是什么样的,焦虑的心灵被无法解释的恐惧所动摇。
- 101.1fragilitatis oblitos
此处 oblitos 是完了分词的阳性宾格复数形式,用作名词,作 admonet 的直接宾语,指“那些忘记了自身脆弱的人”。属格 fragilitatis 作 oblitos 的宾格性属格(目的格属格)。
- 101.1aeterna meditatos
异能动词 meditor 的完了分词 meditatos 此处具有主动意义,带有名词化的中性复数形容词 aeterna 作为其直接宾语。它作为由 cogit 支配的对格不定式结构的主语,意为“那些计划着永恒事物的人”。
- 101.1declivis erat cursus ad cetera
形容词 declivis 意为“下坡的”,在此处比喻一条“容易且迅速通往其余事物的道路”。表示已经度过了最艰难的起步阶段,接下来的事情进展顺利。
- 101.2dum ex illa erepat haeret
连词 dum 后接虚拟式现在时 erepat,带有期盼或挣扎努力的色彩(“当它挣扎着想要爬出来时”)。它与主句动词 haeret(驻足、停滞)相对比,表现了摆脱贫困的艰难。
- 101.3spiritum traxit in lucem
短语 in lucem(进入光亮中)具有双重含义,既指“(熬过黑夜)直到清晨的阳光”,也指“在活人的光芒中(即勉强维持生命)”。这里侧重于他在窒息的痛苦中挣扎,艰难地将呼吸维持到第二天黎明。
- 101.3Intra paucissimas ergo horas, quam
此处的 intra paucissimas horas quam 是一种割裂句法(tmesis),其中 quam 与最高级 paucissimas 形成相关呼应(类似于 intra pauciores horas quam),引导后面的从句,意为“在他履行完……之后的仅仅几小时内”。
- 101.7cum vita paria faciamus
短语 paria facere 源自会计术语,意为“结清账目”或“平衡收支”。在此处用作伦理学的比喻,指将每一天都当作最后一天来度过,从而每天都与生命结清账目,不留遗憾或未尽之事。
- 101.8summam manum inposuit
惯用语 summam manum imponere(字面意思为“加上最后的一手”)意为“对艺术品或建筑进行最后润色或收尾”。用于人生,表示不让日子处于未完成状态,而是每天都让自己的生命画上完美的句号。
