- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 3. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1935 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi013.humanitext-lat2:2.28.1-2.28.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者论述了因盲目攀比而生的嫉妒如何引发不满,并指出应当善意理解所受之恩惠并安于自身际遇。
Omnibus his vehementius et importunius malum est invidia, quae nos inquietat, dum comparat: "Hoc mihi praestitit, sed illi plus, sed illi maturius"; et deinde nullius causam agit, contra omnes sibi favet. Quanto est simplicius, quanto prudentius beneficium acceptum augere, scire neminem tanti ab alio, quanti a se ipso aestimari!1
比这一切更为猛烈且更令人烦扰的恶是嫉妒,它通过比较使我们心神不宁:“他赐予了我这个,但给那人的更多,给那人的更快”;随之它不为任何人辩护,只偏袒自己而与所有人作对。放大所受的恩惠,并明知任何人都不会像自己看重自己那样被他人看重,这是何等坦率,何等明智!
" Plus accipere debui, sed illi facile non fuit plus dare; in multos dividenda liberalitas erat; hoc initium est, boni consulamus2 et animum eius grate excipiendo evocemus; parum fecit, sed saepius faciet; illum mihi praetulit, et me multis; ille non est mihi par virtutibus nec officiis, sed habuit suam Venerem;3 querendo non efficiam, ut maioribus dignus sim, sed ut datis indignus. Plura illis hominibus turpissimis data sunt; quid ad rem? Quam raro fortuna iudicat! Cotidie querimur malos esse felices; saepe, quae agellos pessimi cuiusque transierat, optimorum virorum segetem grando percussit; fert sortem suam quisque ut in ceteris rebus ita in amicitiis."
“我本应得到更多,但他要给出更多并非易事;慷慨必须分散给众人;这只是个开端,让我们欣然接纳,并以感激的领受去唤起他的善心;他所做虽少,但往后会更频繁给予;他虽将那人置于我之上,却也将我置于众人之上;那人在德行或功劳上并不及我,但他自有一种受人喜爱之处;抱怨并不能使我配得上更大的恩泽,反而使我不配享有已赐予之物。更多东西被赐予了那些极其卑劣之人;这又有何干?命运之神明智断事何其罕见!我们每天都在抱怨恶人得享幸福;冰雹往往越过极恶之徒的窄小田地,却砸毁最善之人的庄稼;每个人在友谊中正如在其他一切事上一样,承受着自己的命运。”
Nullum est tam plenum beneficium, quod non vellicare malignitas possit,4 nullum tam angustum, quod non bonus interpres extendat. Numquam deerunt causae querendi, si beneficia a deteriore parte spectaveris.
没有任何恩惠丰盈到恶意无法挑剔,也没有任何恩惠狭小到善解人意者不能将其扩展。如果你从更坏的方面看待恩惠,抱怨的借口便永远不会断绝。
- 2.28.1tanti ab alio, quanti a se ipso aestimari
tanti 与 quanti 皆为表价值的属格,修饰被动不定词 aestimari,构成自我估价之高与他人评价之间的对比结构。
- 2.28.2boni consulamus
boni consulere 是带表价值属格 boni 的习惯用语,意为“欣然接纳”、“从善意理解”或“知足”。此处作劝勉虚拟式使用。
- 2.28.2habuit suam Venerem
Venus 在此处转义指代“魅力”、“招人喜爱之处”或“风采”;suam 为物主形容词,表示“其自身特有的”。
- 2.28.4quod non vellicare malignitas possit
紧随否定先行句 nullum est tam plenum beneficium 之后的关系从句,搭配虚拟式动词 possit,构成表结果或特征的关系从句(“恶意无法挑剔的恩惠”)。
