- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 3. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1935 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi013.humanitext-lat2:2.27.1-2.27.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡借巨富伦图卢斯虽受奥古斯都莫大恩惠却仍心怀怨怼的例子,阐明了无止境的贪婪与野心如何使人忘恩负义。
Cn. Lentulus augur, divitiarum maximum exemplum, antequam illum libertini pauperem facerent, hic, qui quater milies sestertium suum vidit (proprie dixi; nihil enim amplius quam vidit), ingenii fuit sterilis, tam pusilli quam animi.1 Cum esset avarissimus, nummos citius emittebat quam verba: tanta illi inopia erat sermonis.
在被释放奴隶弄得身无分文之前作为财富最大典范的占卜官格奈乌斯·伦图卢斯,这位亲眼见过四亿塞斯特斯归自己所有的人(我言之确凿,因为他除了看着它们以外什么也没做),才智贫乏,其心胸亦同样狭隘。他虽极度贪婪,散财却比吐字更利索,因为他是如此拙于言辞。
Hic cum omnia incrementa sua divo Augusto deberet, ad quem attulerat paupertatem sub onere nobilitatis laborantem, princeps iam civitatis et pecunia et gratia subinde de Augusto solebat queri dicens a studiis se abductum; nihil tantum in se congestum esse, quantum perdidisset relicta eloquentia.2 At illi inter alia hoc quoque divus Augustus praestiterat, quod illum derisu et labore irrito liberaverat!
此人的全部发迹皆归功于神君奥古斯都,他当初投靠奥古斯都时,身负贵族重负却陷于贫困,然而如今在财富和声望上皆已贵为城邦之首,却仍屡屡抱怨奥古斯都,声称自己被迫荒废了学问,堆砌在他身上的东西远远比不上他因放弃雄辩术而失去的一切。然而,神君奥古斯都赐予他的诸多恩惠中,恰恰包括让他免受嘲弄和徒劳之苦!
Non patitur aviditas quemquam esse gratum; numquam enim improbae spei, quod datur, satis est, et maiora cupimus, quo maiora venerunt,3 multoque concitatior est avaritia in magnarum opum congestu collocata, ut flammae infinite acrior vis est, quo ex maiore incendio emicuit.
贪念不容许任何人懂得感恩;因为对于无厌的奢望而言,所赐予之物永远不足,来得越大,我们希求的也就越大,身处巨额财富堆积之中的贪婪要猛烈得多,正如烈焰从越大的火势中喷涌而出,其威力便越发无可限量。
Aeque ambitio non patitur quemquam in ea mensura honorum conquiescere, quae quondam eius fuit impudens votum. Nemo agit de tribunatu gratias, sed queritur, quod non est ad praeturam usque perductus; nec haec grata est, si deest consulatus; ne hic quidem satiat, si unus est. Ultra se cupiditas porrigit et felicitatem suam non intellegit, quia non, unde venerit, respicit, sed quo tendat.
野心同样不容许任何人在其一度厚颜祈求的荣耀限度内止步知足。没有人为获得保民官职位而致谢,反而抱怨自己没有一直晋升到裁判官;而如果缺乏执政官一职,裁判官亦不足喜;即便执政官一职,若是仅有一任,也无法令人满足。欲望向更远处伸展,体会不到自身的幸福,因为它不回顾自己从何处来,而只瞻望要奔向何方。
- 2.27.1ingenii fuit sterilis, tam pusilli quam animi
ingenii sterilis 为描摹性属格。tam pusilli quam animi 的结构为 tam pusilli (ingenii) quam (pusilli) animi,表示其才智与心胸(animus)同样狭隘渺小。
- 2.27.2nihil tantum in se congestum esse, quantum perdidisset relicta eloquentia
由 dicens 引导的间接引语(带不定式的宾格结构)。相关词 tantum... quantum... 对比了堆积在他身上的恩赐与他因放弃雄辩术而失去的价值。perdidisset 在间接引语从句中用过去完成时虚拟式。
- 2.27.3maiora cupimus, quo maiora venerunt
表示比例关系的 quo... (eo...) 结构,主句的相关副词(eo 或 tanto)被省略,且比较级 maiora cupimus 置于前面,意为“来到身边的事物越大,我们所希求的事物也就成比例地越大”。
