- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 3. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1935 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi013.humanitext-lat2:2.18.1-2.18.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者将论题从施恩转向受恩的准则,指出为了避免向不愿之人背负债务,寻找恩惠的施予者比寻找金钱债权人更为审慎。此外,他论证在强迫或必然性下所接受的好处并非真正的恩惠,因而不会产生感激与报恩的道德义务。
Quidam non tantum dant beneficia superbe, sed etiam accipiunt, quod non est committendum. Iam enim transeamus ad alteram partem tractaturi,1 quomodo se gerere homines in accipiendis beneficiis debeant. Quodcumque ex duobus constat officium, tantundem ab utroque exigit. Qualis pater esse debeat, cum inspexeris, scies non minus operis illic superesse, ut dispicias, qualem esse oporteat filium; sunt aliquae partes mariti, sed non minores uxoris.
有些人不仅傲慢地施予恩惠,而且傲慢地接受恩惠,这是绝不应当犯下的过错。现在让我们转向另一部分,来探讨人们在接受恩惠时应当如何表现。凡是由双方构成的义务,都向双方提出等同的要求。当你考察了父亲应当是怎样的人时,你就会明白,在辨明儿子应当是怎样的人方面,所剩的劳作并不少;丈夫有其某些职责,而妻子的职责也绝不亚于丈夫。
In vicem ista, quantum exigunt, praestant et parem desiderant regulam, quae, ut ait Hecaton, difficilis est; omne enim honestum in arduo est, etiam quod vicinum honesto est; non enim tantum fieri debet, sed ratione fieri. Hac duce per totam vitam eundum est, minima maximaque ex huius consilio gerenda; quomodo haec suaserit, dandum. Haec autem hoc primum censebit non ab omnibus accipiendum. A quibus ergo accipiemus? Ut breviter tibi respondeam: ab his, quibus dedissemus.2
这些职责相互之间所提供的与所要求的相当,并且需要一个同等的准则,正如赫卡托所说,这一准则极为不易;因为一切崇高之物皆处于险阻之中,甚至邻近崇高之物也是如此;因为事情不仅应当被完成,而且应当遵循理性来完成。我们应当以理性为指引度过一生,无论极小之事还是极大之事都应依其劝告而行;必须按照它所建议的方式施予。而这一理性首先会判定,绝不应当从任何人那里都接受恩惠。那么我们将从谁那里接受恩惠呢?简短地回答你:从那些我们原本愿意施予的人那里接受。
Videamus, num etiam maiore dilectu quaerendus est, cui debeamus, quam cui praestemus. Nam ut non sequantur ulla incommoda3 (secuntur autem plurima), grave tamen tormentum est debere, cui nolis; contra iucundissimum ab eo accepisse beneficium, quem amare etiam post iniuriam possis, ubi amicitiam alioqui iucundam causa fecit et iustam. Illud vero homini verecundo et probo miserrimum est, si eum amare oportet, quem non iuvat.4
让我们来看一看,寻找一个我们应当向其欠下恩情的人,是否比寻找一个我们向其施予恩惠的人,需要更加严格的挑选。因为即便没有任何不便随之而来(然而实际上会带来极多的不便),向一个你所不情愿的人欠下恩情本身就是一种沉重的折磨;相反,从一个即便受到伤害之后你仍然能够去爱的人那里接受恩惠,则是最令人愉快的,因为这一缘由使一段本来就愉快的友谊变得名正言顺。然而,对于一个谦逊正直的人来说,如果必须去爱一个并不使他感到愉快的人,那真是再悲惨不过的事了。
Totiens admoneam necesse est non loqui me de sapientibus, quos, quidquid oportet, et iuvat, qui animum in potestate habent et legem sibi, quam volunt, dicunt, quam dixerunt, servant, sed de imperfectis hominibus honestam viam sequi volentibus, quorum adfectus saepe contumaciter parent. Itaque eligendum est, a quo beneficium accipiam; et quidem diligentius quaerendus beneficii quam pecuniae creditor. Huic enim reddendum est, quantum accepi, et, si reddidi, solutus sum ac liber; at illi et plus solvendum est, et nihilo minus etiam relata gratia cohaeremus; debeo enim, cum reddidi, rursus incipere, manetque amicitia; et ut in amicitiam non reciperem indignum, sic ne in beneficiorum quidem sacratissimum ius, ex quo amicitia oritur.
我必须屡次提醒的是,我所谈论的并不是智者——对他们而言,凡是应当做的事皆是乐事,他们掌控着自己的心灵,按自己的意愿为自己立法,并遵守所立之法——而是那些希望遵循崇高之路的不完美的人,他们的情感往往抗拒着服从。因此,必须慎重选择从谁那里接受恩惠;而且确实,寻找恩惠的债权人应当比寻找金钱的债权人更为审慎。因为对于后者,我只需归还所接受的数额,一旦归还,我便解脱而自由了;但对于前者,不仅必须偿还更多,而且在回报了谢意之后,我们依然紧密联系在一起;因为当我回报之后,我又必须重新开始,友谊依然长存;正如我不愿接纳不配之人进入友谊一样,同样我也绝不愿接纳其进入恩惠的最神圣法权之中,而友谊正是由此产生的。
" Non semper," inquit, "mihi licet dicere: ' nolo '; aliquando beneficium accipiendum est et invito. Dat tyrannus crudelis et iracundus, qui munus suum fastidire te iniuriam iudicaturus est: non accipiam? Eodem loco latronem pone, piratam, regem animum latronis ac piratae habentem. Quid faciam? Parum dignus est, cui debeam?
“我并不总是可以,”有人说,“说‘我不愿意’;有时即便不情愿也必须接受恩惠。一个残忍暴躁的僭主赐予了恩惠,他会把你嫌弃他的礼物视为侮辱:我能不接受吗?在同样的位置上,你还可以摆上强盗、海盗、以及具有强盗和海盗心肠的国王。我该怎么办?他是太不配让我向其欠下恩情的人吗?”
" Cum eligendum dico, cui debeas, vim maiorem et metum excipio, quibus adhibitis electio perit. Si liberum est tibi, si arbitrii tui est, utrum velis an non, id apud te ipse perpendes; si necessitas tollit arbitrium, scies te non accipere, sed parere. Nemo id accipiendo obligatur, quod illi repudiare non licuit; si vis scire, an velim, effice, ut possim nolle. "Vitam tamen tibi dedit!
当我说必须挑选向谁欠下恩情时,我排除了不可抗力与恐惧,一旦施加了这些,选择权便荡然无存。如果你享有自由,如果你有权决定愿意与否,你自会在心中仔细权衡;如果必然性剥夺了决断权,你就会明白你不是在接受,而是在服从。没有任何人会因为接受了自己无权拒绝的东西而承担义务;如果你想知道我是否愿意,就请先让我能够说不愿意。“然而他毕竟救了你的命!”
" Non refert, quid sit, quod datur, nisi a volente, nisi volenti datur; si servasti me, non ideo servator es. Venenum aliquando pro remedio fuit; non ideo numeratur inter salubria. Quaedam prosunt nec obligant. Tuber quidam tyranni gladio divisit, qui ad occidendum eum venerat; non ideo illi tyrannus gratias egit, quod rem, quam medicorum manus reformidaverant, nocendo sanavit.
所赐予的是什么并不重要,除非它是由自愿者赐予自愿接受的人;如果你救了我,你并不因此就是救命恩人。毒药有时也曾充当过药物,但并不因此被列入有益健康的物品之中。有些事情有利却不带来义务。某个人曾用剑割开了僭主的肿瘤,而他原本是来刺杀僭主的;僭主并没有因为他通过加害治愈了连医生的手都望而生畏的疾患,就因此感谢他。
- 2.18.1tractaturi
主动将来分词,充当分词短语,表示主句主语(transeamus 的主语 nos)的意图或目的(“为了探讨/打算探讨”)。
- 2.18.2ab his, quibus dedissemus
关系从句中的动词 dedissemus 为过去完成时虚拟式,构成含有假设性或反事实色彩的关系从句(“那些假使有机会、我们本会施予他们的人”)。
- 2.18.3Nam ut non sequantur ulla incommoda
连词 ut 与现在时虚拟式 sequantur 连用,引导让步从句(“即使没有任何不便随之而来”),与后文主句中的 tamen 形成呼应。
- 2.18.3quem non iuvat
无人称动词 iuvat(“使……感到欣悦”)承前省略了作主语的不定式 amare,宾格关系代词 quem 是该省略的不定式 amare 的宾语(“爱那个人并不能使他感到快乐”)。
