← 小塞内卡

论恩惠

§2.17.1-2.17.7

双方身份的适宜与掷球比喻中的恩惠授受

塞涅卡借助安提柯国王与犬儒派的对话阐明施恩与受恩需顾及双方身份,并运用克律西波斯掷球游戏的比喻,论述恩惠应当顺应对方的能力与处境,唯有在双方协同并欣然接纳回报中才能维系。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.17.1

​Ab Antigono Cynicus petit talentum; respondit plus esse, quam quod Cynicus petere deberet. Repulsus petit denarium; respondit minus esse, quam quod regem deceret dare. "Turpissima eiusmodi cavillatio est; invenit, quomodo neutrum daret. In denario regem, in talento Cynicum respexit, cum posset et denarium tamquam Cynico dare et talentum tamquam rex.1 Ut sit aliquid maius, quam quod Cynicus accipiat,2 nihil tam exiguum est, quod non honeste regis humanitas tribuat."

有个犬儒派向安提柯索要一塔兰特;安提柯回答说,这超过了一个犬儒派应当索要的数额。遭到拒绝后,他又索要一第纳尔;安提柯回答说,这少于一位君王适宜赐予的数额。“这种狡辩是最可耻的;他找到了两者都不给的办法。在面对一第纳尔时他顾及自己是君王,在面对一塔兰特时他顾及对方是犬儒派,尽管他本可以既像对待犬儒派那样赐予一第纳尔,又像君王那样赐予一塔兰特。即便有某物过于庞大以致犬儒派无法接受,也绝无微小到君王的仁德无法体面赏赐之物。”

§2.17.2

​Si me interrogas, probo; est enim intolerabilis res poscere nummos et contemnere. Indixisti pecuniae odium; hoc professus es, hanc personam induisti: agenda est. Iniquissimum est te pecuniam sub gloria egestatis adquirere. Adspicienda ergo non minus sua cuique persona est quam eius, de quo iuvando quis cogitat.

如果你问我,我赞同安提柯;因为索要钱财却又鄙视钱财,乃是令人无法容忍之事。你宣告了对金钱的仇恨;你作了此番宣称,戴上了这副面具:就必须把它演到底。你在清贫的名义下攫取财富,是极不公正的。因此,每个人不仅要省察自己打算帮助之人的角色,同样也必须省察自己的角色。

§2.17.3

​Volo Chrysippi nostri uti similitudine de pilae lusu, quam cadere non est dubium aut mittentis vitio aut excipientis; tum cursum suum servat, ubi inter manus utriusque apte ab utroque et iactata et excepta versatur. Necesse est autem lusor bonus aliter illam conlusori longo, aliter brevi mittat. Eadem beneficii ratio est. Nisi utrique personae, dantis et accipientis, aptatur, nec ab hoc exibit nec ad illum perveniet, ut debet.

我想引用我们克律西波斯关于掷球游戏的比喻:球的落地毫无疑问不是由于投掷者的失误,就是由于接球者的失误;只有当它在双方的手之间传递,由双方恰当地投掷和接纳时,球才能保持它的轨迹。然而,一个优秀的掷球手必须对身材高大的同伴采用一种掷法,对身材矮小的同伴采用另一种掷法。恩惠的法则也是如此。除非它适应于施者与受者这双方的角色,否则它既不能适宜地从施者手中发出,也不能适宜地送达受者手中。

§2.17.4

​Si cum exercitato et docto negotium est, audacius pilam mittemus; utcumque enim venerit, manus illam expedita et agilis repercutiet; si cum tirone et indocto, non tam rigide nec tam excusse sed languidius et in ipsam eius derigentes manum remisse occurremus. Idem faciendum est in beneficiis; quosdam doceamus et satis iudicemus, si conantur, si audent, si volunt.

如果我们面对的是一位经验丰富、训练有素的同伴,我们投球就会更加大胆;因为无论球如何飞来,一双熟练敏捷的手都会将它击回;如果是面对一个新手和毫无经验的人,我们就不会那么生硬,也不会用力过猛,而是更加轻柔,直接对准他的手,适度迎合。在施恩时也必须这样做:对于某些人,让我们加以引导,如果他们尝试、敢于、并愿意,我们就应当认为足够了。

§2.17.5

​Facimus autem plerumque ingratos et, ut sint, favemus, tamquam ita demum magna sint beneficia nostra, si gratia illis referri non potuit; ut malignis lusoribus propositum est conlusorem traducere, cum damno scilicet ipsius lusus, qui non potest, nisi consentitur, extendi.

然而,我们往往制造了忘恩负义之人,并且助长他们如此,仿佛唯有在无法对恩惠予以回报时,我们的恩惠才算得上伟大;这就像心怀恶意的掷球手以让同伴出丑为目的,这自然损害了游戏本身,因为游戏若不同心协力就无法持续下去。

§2.17.6

​Multi sunt tam pravae naturae, ut malint perdere, quae praestiterunt, quam videri recepisse, superbi et imputatores. Quanto melius quantoque humanius id agere, ut illis quoque partes suae constent, et favere, ut gratia sibi referri possit, benigne omnia interpretari, gratias agentem non aliter, quam si referat, audire,3 praebere se facilem ad hoc, ut, quem obligavit, etiam exsolvi velit!

许多人的天性如此乖劣,以至于他们宁愿损失自己施予之物,也不愿显得接受了回报,他们傲慢且喜欢居功自傲。若能做到使对方也维系其尊严,鼓励他们能够回报恩情,善意地解释一切,倾听致谢者如同听取他的实际回报,并表现出宽厚态度,期望自己所施恩的人也能够解除债务,这该是多么美好、多么富有人情味啊!

§2.17.7

​Male audire solet fenerator, si acerbe exigit, aeque, si in recipiendo tardus ac difficilis moras quaerit. Beneficium tam recipiendum est quam non exigendum.4 Optimus ille, qui facile dedit, numquam exegit, reddi gavisus est, bona fide, quid praestitisset, oblitus, qui accipientis animo recepit.

放债人若严苛逼债,通常会招致恶名,如果他在收回贷款时拖延刁难、故意推托,也同样会招致恶名。恩惠应当被接受,正如它不应当被逼讨一样。最崇高的人是这样的人:他慷慨施予,从不逼讨,在获得回报时感到欣喜,诚心诚意地忘记自己曾施予了什么,并以受恩者的心态接受回报。

语法注4 条
  1. 2.17.1cum posset et denarium tamquam Cynico dare et talentum tamquam rex

    cum 引导让步从句(“尽管他本能够……”)。未完成过去时虚拟式 posset 与主句过去动作(respexit)同时,带有反事实及让步的语气。

  2. 2.17.1Ut sit aliquid maius, quam quod Cynicus accipiat

    带虚拟式 sit 的 ut 引导让步从句(“即使……;就算……”)。它与主句 nihil tam exiguum est... 形成对比,退让一步承认对方的前提以展开辩驳。

  3. 2.17.6gratias agentem non aliter, quam si referat, audire

    成语 non aliter quam si 引导假设比较从句,意为“正如……一样;宛如……一般”。现在时虚拟式 referat 表示比喻性的假定状况。

  4. 2.17.7Beneficium tam recipiendum est quam non exigendum.

    由 tam ... quam 关联结构连接两个表示应当性的动形容词谓语。否定词 non 仅修饰 exigendum,意为“恩惠应当被接受,正如它不应当被逼讨一样”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1017.phi013.humanitext-lat2:2.17.1-2.17.7