- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 3. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1935 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi013.humanitext-lat2:1.12.1-1.12.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
论述应当挑选能够长久存留的物品作为恩惠以延续记忆,并强调相较于昂贵,礼物的适时、稀有与合宜更为重要。
Si arbitrium dandi penes nos est, praecipue mansura quaeremus, ut quam minime mortale munus sit.1 Pauci enim sunt tam grati, ut, quid acceperint, etiam si non vident, cogitent. Ingratos quoque memoria cum ipso munere incurrit, ubi ante oculos est et oblivisci sui non sinit, sed auctorem suum ingerit et inculcat. Eo quidem magis duratura quaeramus, quia numquam admonere debemus; ipsa res evanescentem memoriam excitet.
如果赠予的选择权掌握在我们手中,我们应当尤其寻找持久之物,好使礼物尽可能不归于消亡。因为很少有人感恩到即使看不见所受之物,也会将其挂在心上。即便是忘恩负义之人,当礼物展现在眼前、不允许自身被遗忘、而是不断提起并铭刻其赠予者时,记忆也会伴随着礼物本身涌入心头。确实正因如此,我们更应当寻找长久存留之物,因为我们决不应当主动去提醒对方;应当让事物本身唤起那渐渐消退的记忆。
Libentius donabo argentum factum quam signatum;2 libentius statuas quam vestem et quod usus brevis deterat. Apud paucos post rem manet gratia; plures sunt, apud quos non diutius in animo sunt donata, quam in usu. Ego, si fieri potest, consumi munus meum nolo; extet, haereat amico meo, convivat.
我更乐意赠送银器而非铸币;更乐意赠送雕像而非衣物以及因短期使用便会磨损之物。在事物消亡之后仍存感激之心者寥寥无几;更多的人,礼物留在他们心中的时间不会长于其实际使用的寿命。就我而言,如果可能的话,我不希望我的礼物被消耗殆尽;让它留存下来,陪伴着我的朋友,与他共同生活。
Nemo tam stultus est, ut monendus sit, ne cui gladiatores aut venationem iam munere edito mittat et vestimenta aestiva bruma, hiberna solstitio. Sit in beneficio sensus communis;3 tempus, locum observet, personas, quia momentis quaedam grata et ingrata sunt. Quanto acceptius est, si id damus, quod quis non habet, quam cuius copia abundat,4 quod diu quaerit nec invenit, quam quod ubique visurus est!
没有人愚蠢到需要被人提醒,不要在角斗表演已经结束之后才送给某人角斗士或野兽狩猎,也不要在严冬赠送夏衣、在夏至赠送冬服。在恩惠中应当常备合宜的分寸感;应当注意时间、地点和人物,因为某些事物会因时机而受人欢迎或遭人厌恶。如果我们赠送别人所没有之物,比起赠送其已有丰裕之物,赠送其久寻不得之物,比起赠送其随处可见之物,该是多么更令人悦纳啊!
Munera non tam pretiosa quam rara et exquisita sint, quae etiam apud divitem sui locum faciant, sicut gregalia quoque poma et post paucos dies itura in fastidium delectant, si provenere maturius. Illa quoque non erunt sine honore, quae aut nemo illis alius dedit aut nos nulli alii.
礼物与其贵重,不如稀罕而精美,即使在富人家中也能为自身争得一席之地,就像那些寻常甚至过不了几天就会遭人厌弃的水果,若是成熟得更早,也会令人喜爱一样。同样,那些若非没有别人赠予过他们、便是我们不曾赠予过任何其他人的礼物,也绝不会得不到尊崇。
- 1.12.1ut quam minime mortale munus sit
quam 与最高级副词 minime 连用,表示“尽可能少”,在此引导目的从句:“好使礼物尽可能不属于终有一死的(易于消亡的)”。mortale 在此系比喻用法,意为“短暂的、易损耗的”。
- 1.12.2argentum factum quam signatum
factum 和 signatum 均为修饰 argentum 的完成时分词。argentum signatum 指“带有印记的银”,即“铸币”,而 argentum factum 则指“加工过的银”,即“银器、银制器物”。塞涅卡在此对比了用掉即消失的货币与能长久保留器物形态的银制品。
- 1.12.3sensus communis
作句子的主语,在上下文语境中意指“人情事理、处世的分寸感或共同的良知”。紧随其后的 tempus, locum observet, personas 以虚拟语气表达祈使:“应当注意时间、地点和人物”。
- 1.12.3quam cuius copia abundat
此处为比较结构中的省略句,承前省略了 si id damus。整个句式骨架为 Quanto acceptius est, si id damus, quod quis non habet, quam [si id damus] cuius copia abundat,意在将“赠送某人所欠缺之物”与“赠送某人本已丰裕之物”进行对比。
