← 小塞内卡

论恩惠

§1.11.1-1.11.6

恩惠的分类与优先施予必需之物

作者将应给予的恩惠划分为“必需之物”、“有益之物”与“愉悦之物”,主张应优先施予关乎生命与自由的必需帮助,并告诫不要赠送多余无用或揭人短处的礼物。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.11.1

​Sequitur, ut dicamus, quae beneficia danda sint et quemadmodum. Primum demus necessaria, deinde utilia, deinde iucunda, utique mansura. Incipiendum est autem a necessariis; aliter enim ad animum pervenit, quod vitam continet, aliter, quod exornat aut instruit. Potest in eo aliquis fastidiosus esse aestimator, quo facile cariturus est, de quo dicere licet: "Recipe, non desidero; meo contentus sum." Interim non reddere tantum libet, quod acceperis, sed abicere.

接下来,我们应当讨论应当给予何种恩惠以及如何给予。我们应当首先给予必需之物,其次是有益之物,再次是令人愉悦之物,无论如何都应当是持久之物。然而,我们必须从必需之物开始;因为维系生命的事物,与修饰或装点生命的事物,对心灵产生的影响截然不同。对于那些容易弃置不用之物,人人都可能成为挑剔的评判者,甚至可以这样说:“收回去吧,我不想要;我对自己的东西心满意足。”有时,人们不仅想要退还所接受的东西,甚至想将它弃置一旁。

§1.11.2

​Ex his, quae necessaria sunt, quaedam primum obtinent locum, sine quibus non possumus vivere, quaedam secundum, sine quibus non debemus, quaedam tertium, sine quibus nolumus.

在必需之物中,有些居于首位,没有它们我们就无法生存;有些居于次位,没有它们我们就不应当苟活;有些居于第三位,没有它们我们则不愿活着。

§1.11.3

​Prima huius notae sunt: hostium manibus eripi et tyrannicae irae et proscriptioni et aliis periculis, quae varia et incerta humanam vitam obsident. Quidquid horum discusserimus, quo maius ac terribilius erit, hoc maiorem inibimus gratiam; subit enim cogitatio, quantis sint liberati malis, et lenocinium est muneris antecedens metus. Nec tamen ideo debemus tardius quemquam servare, quam possumus, ut muneri nostro timor imponat pondus.

属于第一等级的是:从敌人的手中、从暴君的狂怒、从公敌通缉令以及包围着人类生活的各种难以预料的危险中获救。在这些危险中,无论我们排除了哪一种,它越是巨大可怕,我们所获得的感激就越深厚;因为人们会想到自己是从多么深重的灾祸中解脱出来,而先前的恐惧成为了这份礼物的增色之物。然而,我们决不能为了让恐惧给我们的礼物增加分量,便故意比我们所能做到的更迟缓地去解救任何人。

§1.11.4

​Proxima ab his sunt, sine quibus possumus quidem vivere, sed ut mors potior sit,1 tamquam libertas et pudicitia et mens bona. Post haec habebimus coniunctione ac sanguine usuque et consuetudine longa cara, ut liberos, coniuges, penates, cetera, quae usque eo animus sibi applicuit, ut ab illis quam vita divelli gravius existimet.

紧随其后的是那些没有它们我们固然能活、但死亡反倒更为可取的诸事,诸如自由、贞节与健全的心灵。在这之后,我们将列出那些因结合、血缘、交往与长久相处而珍贵之物,如子女、配偶、家神,以及心灵与之紧密相连、以至于认为与它们分离比与生命本身分离还要沉重痛苦的其他事物。

§1.11.5

​Subsecuntur utilia, quorum varia et lata materia est; hic erit pecunia non superfluens sed ad sanum modum habendi parata; hic erit honor et processus ad altiora tendentium; nec enim utilius quicquam est quam sibi utilem fieri. Iam cetera ex abundanti veniunt delicatos factura.2 In his sequemur, ut opportunitate grata sint, ut non vulgaria, quaeque aut pauci habuerint aut pauci intra hanc aetatem aut hoc modo, quae, etiam si natura pretiosa non sunt, tempore aut loco fiant.

接下来是有益之物,其范围广泛而多样;这里包括并非过剩、而是为了适度保有而准备的钱财;这里包括荣誉,以及向更高阶层攀登者的晋升;因为没有什么比让自己成为一个有用之人更有益的了。至于其余的事物,则源自丰裕,注定会使人追求奢华与优雅。在这些事物中,我们将追求让它们因合乎时宜而受人欢迎,追求不同寻常之物,即少数人拥有之物,或在当代仅有少数人拥有、或以这种形式拥有的事物,即使它们本质上并不昂贵,也会因时间或地点而变得珍贵。

§1.11.6

​Videamus, quid oblatum maxime voluptati futurum sit, quid frequenter occursurum habenti, ut totiens nobiscum quotiens cum illo sit.3 Utique cavebimus, ne munera supervacua mittamus, ut feminae aut seni arma venatoria, ut rustico libros, ut studiis ac litteris dedito retia. Aeque ex contrario circumspiciemus, ne, dum grata mittere volumus, suum cuique morbum exprobratura4 mittamus, sicut ebrioso vina et valetudinario medicamenta. Maledictum enim incipit esse, non munus, in quo vitium accipientis adgnoscitur.

让我们审视一下,赠送什么能带来最大的愉悦,什么能频繁出现在拥有者的眼前,以至于每当那件物品陪伴着他时,他的心就与我们同在。无论如何,我们都要提防不要送出多余无用的礼物,比如给妇人或老人送去狩猎武器,给农夫送去书籍,给潜心治学与文辞之人送去猎网。同样地,反过来说,我们也要注意,切不可在想要赠送讨喜之物时,送出的东西反倒揭露了各人的病痛或短处,就如同给嗜酒者送酒、给多病者送药一样。因为凡是暴露了接受者缺点的东西,就已不再是礼物,而开始变成一种侮辱了。

语法注4 条
  1. 1.11.4ut mors potior sit

    结果从属句(ut接虚拟式)。承接前面的让步表达“sine quibus possumus quidem vivere”(没有它们我们固然能活),限定其产生的结果或状况:“但以至于死亡反而更为可取”。

  2. 1.11.5delicatos factura

    将来分词作定语/表语用法。修饰主语“cetera”(其余的事物),表示一种必然结果或倾向:“注定会使人追求奢华/精雅的”。

  3. 1.11.6ut totiens nobiscum quotiens cum illo sit

    目的从属句(或结果句)。省略的主语在上下文中指接受者或受赠物品。这里指接受者在心中与送礼者同在(nobiscum sit),正如该物品时刻伴随在他身边(cum illo sit)一样。

  4. 1.11.6suum cuique morbum exprobratura

    将来主动分词中性复数宾格,修饰“mittamus”的受词(所赠之物)。表达一种倾向或后果:“注定会揭露/指责各人自身毛病或缺陷的(礼物)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1017.phi013.humanitext-lat2:1.11.1-1.11.6