- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.humanitext-lat1:7.6-7.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
特里阿里乌斯、阿尔根塔里乌斯与父阿雷利乌斯·富斯库斯劝说西塞罗应当选择有尊严的死,拒绝为苟全性命而焚毁著作的屈辱条件;最后大塞涅卡总结并评述了辩论家们的论点与优劣。
non est tanti seruari Ciceronem, ut seruatum Antonio debeam.1 TRIARI. Conpulsus aliquando populus Romanus in eam necessitatem est, ut nihil haberet praeter Iouem obsessum et Camillum exulem: nullum tamen fuit Camilli opus maius quam quod indignum putauit uiros salutem pactioni debere. O grauem uitam, etiam si sine pretio daretur! Antonius hostis a republica iudicatus nunc hostem rempublicam iudicat. Lepidus, ne quis illum putet male Antonio collegam placuisse, alienae semper dementiae accessio, utriusque collegae mancipium, noster dominus est.
为了让西塞罗得救而必须将获救之恩归欠于安东尼,这绝不划算。 特里阿里乌斯的言论:“罗马人民曾一度被逼入如此绝境,以至于除了被围困的朱庇特和流亡的卡米卢斯之外一无所有;然而卡米卢斯最伟大的功业,莫过于他认为真正的男子汉绝不当将安全归欠于协议。噢,即便不附带任何代价,这也是何等沉重的生命!曾被共和国定为公敌的安东尼,如今却将共和国定为公敌。莱庇达斯——免得有人以为他是安东尼不中意的同僚——总是作为他人疯狂的附庸、作为两位同僚的奴隶,如今却成了我们的主人。”
ARGENTARI. Nihil Antonio credendum est; mentior.2 quid enim iste non potest qui occidere Ciceronem potest, qui seruare nisi crudelius quam occidebat non potest? ignoscere illum tibi putas qui ingenio tuo irascitur? ab hoc tu speras uitam cui nondum uerba tua exciderunt? Vt corpus quod fragile et caducum est seruetur, pereat ingenium quod aeternum est? ego mirabar, si non crudelior esset Antonii uenia.
阿尔根塔里乌斯的言论:“对安东尼绝不可有任何信任;我说谎了。因为一个既能杀害西塞罗,又只能以比杀戮更残酷的方式去保全他的人,还有什么做不出来的呢?你以为那对你的才智怀恨在心的人会宽恕你吗?从这样一个尚未忘却你那些言辞的人那里,你竟寄望于获得生命吗?难道为了保全脆弱且易逝的肉体,永恒的才智就该毁灭吗?倘若安东尼的宽宥不是更加残酷,我倒真要感到诧异了。
P. Scipionem a maioribus suis desciscentem generosa mors in numerum Scipionum reposuit. Mortem tibi remittit, ut id pereat quod in te solum inmortale est. qualis est pactio? aufertur Ciceroni ingenium sine uita; promittuntur pro obliuione nominis tui pauci seruitutis anni. Non ille te uiuere uult, sed tacere ingenii tui superstitem. Viue, ut Cicero audiat Lepidum, audiat Antonium, nemo Ciceronem. Poteris perferre, ut quod Cicero optimum habet ante se efferat? sine durare post te ingenium tuum, perpetuam Antonii proscriptionem.3 ARELLI FVSCI patris. Quoad humanum genus incolume manserit, quamdiu suus litteris honor, suum eloquentiae pretium erit, quamdiu reipublicae nostrae aut fortuna steterit, aut memoria durauerit, admirabile posteris uigebit ingenium et uno proscriptus saeculo proscribes Antonium omnibus. Crede mihi, uilissima pars tui est, quae tibi uel eripi uel donari potest: ille uerus est Cicero quem proscribi Antonius non putat nisi a Cicerone posse.
高贵的死,让背离先祖风范的普布利乌斯·西庇阿重新回到了西庇阿家族的行列之中。他免除你的死罪,只为了消灭你身上唯一不死的东西。这是怎样的协议?西塞罗被剥夺了才智,却未被剥夺生命;以你名字的被遗忘为代价,许诺给你的不过是几年的奴役。他并非想要你活着,而是想要你作为自身才智的遗存者归于沉默。活着吧,好让西塞罗去听莱庇达斯发言,去听安东尼发言,却再无人听西塞罗发言!难道你能忍受西塞罗在死前亲手埋葬自己最卓越的部分吗?容许你的才智在你死后长存吧,作为对安东尼永恒的公敌宣告。” 父阿雷利乌斯·富斯库斯的言论:“只要人类安然存续,只要文学享有应得的尊荣,雄辩享有应得的价值,只要我们共和国的命运依然挺立,或其记忆依然留存,你那令后世赞叹的才智就将永葆生机;在一个世纪中被宣告为公敌的你,将在一切世纪中宣告安东尼为公敌。相信我,凡是能从你身上被夺走或被赐予的部分,都是你最微不足道的部分;唯有安东尼认为非西塞罗本人不能予以抹杀的那个西塞罗,才是真正的西塞罗。
Non ille tibi remittit proscriptionem, sed tolli desiderat suam. Si fidem deceperit Antonius, morieris; si praestiterit, seruies. quod ad me attinet, fallere eum malo. Per te, M. Tulli, per quattuor et sexaginta annos pulchre actos, per salutarem reipublicae consulatum, per aeternam, si pateris, ingeni tui memoriam, per rempublicam quae, ne quid te putes carum illi relinquere, ante te periit, oro et obtestor, ne moriaris confessus quam nolueris mori.
他并未免除对你的公敌宣告,而是渴望抹去对他自己的公敌宣告。如果安东尼背信弃义,你将死去;如果他信守诺言,你将沦为奴隶。就我而言,我宁愿他背信。马尔库斯·图利乌斯啊,凭你自己,凭你精彩度过的六十四个春秋,凭拯救共和国的执政官任期,凭你才智的永恒记忆——若你允许的话,凭那先于你灭亡的共和国——免得你以为在它身上还留下了什么你所珍爱之物——我祈求并恳请你,切莫在临死前承认自己是多么不想去死。”
Huius suasoriae alteram partem neminem scio declamasse; omnes pro libris Ciceronis solliciti fuerunt, nemo pro ipso, cum adeo illa pars non sit mala, ut Cicero, si haec condicio lata ei fuisset, deliberaturus non fuerit.4 Itaque hanc suasoriam nemo declamauit efficacius quam Silo Pompeius: non enim ad illa speciosa se contulit ad quae CESTIVS qui dixit, hoc grauius esse supplicium quam mortem, et ideo hoc Antonium eligere; breuem uitam esse omni, multo magis seni: ita memoriae consulendum quae magnis uiris aeternitatem promitteret. non qualibet mercede uitam redimendam: hic condiciones intolerabiles; omnia potius subeunda quam monumenta ingenii sui ipsum exurere. Iniuriam illum facturum populo Romano cuius linguam in locum principem extulisset, ut insolentis Graeciae studia tanto antecederet eloquentia, quanto fortuna; iniuriam facturum generi humano. paenitentiam illum acturum tam care spiritus empti, cum in seruitute senescendum fuisset et in hoc unum eloquentia utendum, ut laudaret Antonium. Male cum illo agi: dari uitam, eripi ingenium.
我知道无人曾就这场劝告演说辩论过相反的一方;所有人都为西塞罗的著作担忧,却无人为他本人担忧,尽管那一立场远非恶劣,以至于倘若这条件被提给他,西塞罗都不会去权衡。因此,无人比西罗·庞培更有效地辩论过这场劝告演说:因为他并未求助于那些华而不实的套话,而塞斯提乌斯正是诉诸了这些套话。塞斯提乌斯曾说,这是比死亡更沉重的惩罚,因此安东尼才选择了这一点;生命对所有人都是短暂的,对老人尤甚,因此应当关照那许诺给伟人以永恒的记忆;生命绝不可用任意的代价来赎回,此处的条件是不可容忍的,宁可承受一切,也绝不能亲手焚毁自己才智的丰碑。他说,西塞罗若这样做,将是对罗马人民的伤害——西塞罗曾将其语言提升至至高地位,使其雄辩凌驾于傲慢的希腊学术之上的程度,正如其运势凌驾于其上一样;也是对全人类的伤害;他将为如此高价买得的一息尚存而悔恨不已,因为他本得在奴役中衰老,且只能为单一的目的动用雄辩:即去赞美安东尼;对他的处置是残酷的:生命被赋予,才智却被剥夺。
- 7.6non est tanti seruari Ciceronem, ut seruatum Antonio debeam
seruari Ciceronem 为主格性质的“主格/宾格+不定式”短语,充当非人称短语 non est tanti(“不值得……”)的主语,tanti 为价值属格。ut 从句表示结果,seruatum 为完成被动分词阳性单数宾格,作 debeam 的宾语(指“被拯救的我/生命”)。
- 7.7Nihil Antonio credendum est; mentior
mentior(“我说谎了”)是修辞学上的“自我修正”(correctio)。它推翻了前句“绝不可信任安东尼”,以引出随后的反论逻辑:既然他连杀害西塞罗都能做到,那么任何残忍罪行他都能干得出来(在这个层面上完全可以预料他做得出一切恶行)。
- 7.8sine durare post te ingenium tuum, perpetuam Antonii proscriptionem
sine 为动词 sinere(“容许、任由”)的单数命令式,统辖宾格加不定式结构 ingenium tuum durare。perpetuam Antonii proscriptionem 作 ingenium tuum 的同格语,具有述语性同格功能,表示存续的才智本身将成为对安东尼永恒的公敌宣告。
- 7.10deliberaturus non fuerit
deliberaturus non fuerit 是迂回分词句式(未来分词 deliberaturus 搭配 esse 的完成时虚拟式 fuerit),用于从属句(此处为结果 ut 从句)中表示与过去事实相反的非真实条件句结论部分。若在独立主句中,本应作虚拟式过去完成时 non deliberasset。
