← 老塞内卡

劝说集

§7.1-7.5

劝告西塞罗拒绝焚书换命的辩论

大塞内卡记录了包括塞斯提乌斯·皮乌斯、阿斯普雷纳斯和庞培乌斯·西罗在内的修辞学家们的劝导辞,他们针对安东尼以焚毁著作为条件换取赦免的提议,劝告西塞罗拒绝这种屈辱的妥协,选择保有声誉的英勇赴死。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.1

​Non feres Antonium: intolerabilis in malo ingenio felicitas est nihilque † cupientis magis accendit quam prosperae turpitudinis conscientia. difficile est; non feres, inquam, et iterum inritare inimicum in mortem tuam cupies. Quod ad me quidem pertinet, multum a Cicerone absum: tamen non taedet tantum me uitae meae, sed pudet. Ne propter hoc quidem ingenium tuum amas, quod illud Antonius plus odit quam te? remittere ait se tibi ut uiuas, commentus quemadmodum eripiat etiam quod uixeras.1 crudelior est pactio Antonii quam proscriptio. Ingenium erat in quo nihil iuris haberent triumuiralia arma. commentus est Antonius quemadmodum quod non poterat cum Cicerone proscribere, a Cicerone proscriberetur. Hortarer te, Cicero, ut uitam magni aestimares, si libertas suum haberet in ciuitate locum, si suum in libertate eloquentia, si non ciuili ense ceruicibus luerentur; nunc ut scias nihil esse melius quam mori, uitam tibi Antonius promittit. Pendet nefariae proscriptionis tabula: tot praetorii, tot consulares, tot equestris ordinis uiri periere; nemo relinquitur nisi qui seruire possit. nescio an hoc tempore uiuere uelis,2 Cicero: nemo est cum quo uelis. Merito, hercules, illo tempore uixisti quo Caesar ultro te rogauit ut uiueres sine ulla pactione, quo tempore non quidem stabat respublica, sed in boni principis sinum ceciderat.

你将无法忍受安东尼:恶劣天性中的幸运是令人无法容忍的,没有什么比成功作恶的自知更能点燃欲望之火了。这是艰难的;我说,你无法忍受他,而且你会再次渴望激怒仇敌以自取灭亡。就我而言,我远不及西塞罗;但我不仅厌倦自己的生命,甚至以此为耻。难道你连因为安东尼对你才智的憎恨甚于对你本人的憎恨,都不去爱惜你自己的才智吗?他说准许你活下去,却设计夺走你甚至已经度过的生命。安东尼的交易比公敌宣告更为残酷。你的才智原本是后三头统治的兵刃无权管辖之物;安东尼却想出了如何让那无法与西塞罗一同被公敌宣告处置之物,由西塞罗自己来宣布予以抹杀。西塞罗啊,如果自由在城邦中尚有其地位,如果雄辩在自由中尚有其地位,如果人们不必用脖颈向同胞的战刀付出代价,我本会劝你珍视生命;然而如今,为了让你明白没有什么比死亡更好,安东尼却许诺给你生命。罪恶的公敌宣告木牌高悬着:如此多的大法官卸任者、如此多的执政官卸任者、如此多的骑士阶层人士丧命;除了能够为奴者之外,无人得以留存。西塞罗啊,我不知道在这样的时代你是否还愿意苟活:因为再没有谁是你愿意与之共处的人了。凭赫拉克勒斯起誓,在恺撒未附带任何条件主动请求你活下去的那个时代,你活着是理所应当的;在那个时代,国家虽未挺立,却倒在了一位仁厚元首的怀抱中。

§7.2

​CESTI PII. Numquid opinio me fefellit? intellexit Antonius saluis eloquentiae monumentis non posse Ciceronem mori. ad pactionem uocaris, qua melior in te pars tui petitur. Adcommoda mihi paulisper eloquentiam: Ciceronem periturum rogo. Si te audissent Caesar et Pompeius, neque inissent turpem societatem neque diremissent: si uti umquam consilio tuo uoluissent, neque Pompeius Caesarem deseruisset neque Pompeium Caesar. Quid consulatum salutarem urbi, quid exilium consulatu honestius,3 quid prouocatam inter initia adulescentiae libertate tirocinii tui Syllanam potentiam, quid Antonium auulsum a Catilina, reipublicae redditum?

塞斯提乌斯·皮乌斯的言论:“难道我的判断欺骗了我?安东尼已经明白,只要雄辩的丰碑安然无恙,西塞罗便不可能死去。你被召去达成一项交易,其中索要的是你自身之中那更为卓越的部分。请把你的雄辩暂且借我一用:我是在向即将死去的西塞罗请求。如果恺撒与庞培曾听从于你,他们既不会结成可耻的同盟,也不会将其破裂;如果他们曾愿意采纳你的建议,庞培不会背弃恺撒,恺撒也不会背弃庞培。何须提及对城邦大有裨益的执政官任期,何须提及比执政官任期更显荣耀的流亡,何须提及在青年之初以初入政坛的自由气概挑战苏拉的权势,何须提及使安东尼脱离喀提林而归还给共和国?

§7.3

​ignosce, Cicero, si diu ista narrauero: forsitan hoc die nouissime audiuntur. Si occidetur Cicero, iacebit inter Pompeium patrem filiumque et Afranium, Petreium, Q. Catulum, M. Antonium illum indignum hoc successore generis; si seruabitur, uiuet inter Ventidios et Canidios et Saxas: ita dubium est utrum satius sit cum illis iacere, an cum his uiuere? Pro uno homine iactura publica pacisceris. Scio omne pretium iniquum esse quod ille constituit: non emo tanti Ciceronis uitam quanti uendit Antonius. Si hanc tibi pactionem ferret: uiues, sed eruentur oculi tibi, uiues, sed debilitabuntur pedes: etiam si in alia damna corporis praestares patientiam, excepisses tamen linguam. Vbi est sacra illa uox tua: “mori enim naturae finis est, non poena?” hoc tibi uni non liquet? at uideris Antonio persuasisse. Adsere te potius libertati et unum crimen inimico adice: fac moriendo Antonium nocentiorem.

西塞罗啊,若我长久地讲述这些,请你宽恕:也许就在今天,它们最后一次被人们听闻。倘若西塞罗被杀,他将长眠于庞培父子、阿弗拉尼乌斯、佩特雷乌斯、昆图斯·卡图卢斯,以及那位不配有这等家族后继者的著名马尔库斯·安东尼之间;倘若他得以苟全,他将生活在文提狄乌斯之流、卡尼狄乌斯之流与萨克萨之流中间。那么,与前者一同长眠,还是与后者一同苟活,二者谁更可取,难道还有疑问吗?为了单单一个人,你却要以公众的损失作为交易条件。我知道他所定下的一切代价皆是不公的:我绝不会以安东尼所售的代价去购买西塞罗的生命。倘若他向你提出这样的协议:‘你将活下去,但双眼将被挖出;你将活下去,但双腿将被致残’——即使你对其余肉体上的损伤展现出忍耐,你也必定会将舌头排除在外。你那神圣的名言何在:‘死亡乃自然之终局,而非刑罚’?难道唯独对你而言这道理不明了吗?然而你似乎已经说服了安东尼。倒不如为了自由而挺身自拔,并为仇敌增添一项罪状吧:用死亡让安东尼变得更加罪大恶极。”

§7.4

​P. ASPRENATIS. Vt Antonius Ciceroni parcat, Cicero in eloquentiam suam ipse animaduertet?4 quid autem tibi sub ista pactione promittitur? ut Cn. Pompeius et M. Cato et ille antiquos restituatur reipublicae senatus, dignissimus apud quem Cicero loqueretur? Multos saepe uicturos animi sui contemptus oppressit; multos perituros parati ad pereundum animi ipsa admiratio eripuit et causa illis uiuendi fuit fortiter mori. Promitte populo Romano contra Antonium. licet scripta tua combusseris, Antonius paucos annos tibi promittit: at si non combusseris, fama populi Romani omnes.

普布利乌斯·阿斯普雷纳斯的言论:“难道为了让安东尼饶恕西塞罗,西塞罗竟要亲自惩处自己的雄辩?然而在那项协定之下向你许诺了什么?难道是许诺向共和国归还格奈乌斯·庞培、马尔库斯·加图以及那最配聆听西塞罗发言的古老元老院吗?对自身心灵的鄙视,往往击垮了许多本可活下去的人;对那准备赴死的心灵的钦佩本身,曾救出过许多濒临灭亡的人,对他们而言,英勇地赴死反成了活下去的由头。去对抗安东尼,向罗马人民许下承诺吧。即便你焚毁自己的著作,安东尼许诺给你的不过区区几年;但若你不去焚毁,罗马人民的声誉将许诺给你所有的岁月。”

§7.5

​Pompei SILONIS. Quale est ut perdamus eloquentiam Ciceronis, fidem sequamur Antoni? misericordiam tu istam uocas, supplicium sumptum de Ciceronis ingenio? credamus Antonio, Cicero, si bene illi pecunias crediderunt feneratores, si bene pacem Brutus et Cassius.5 Hominem et uitio naturae et licentia temporum insanientem, inter scenicos amores sanguine ciuili luxuriantem: hominem qui creditoribus suis oppignerauit rempublicam, cuius gulae duorum principum bona, Caesaris ac Pompei, non potuerunt satisfacere! Tuis utar Cicero uerbis: “cara est cuiquam salus quam aut dare aut eripere potest Antonius?”

庞培乌斯·西罗的言论:“毁灭西塞罗的雄辩,信从安东尼的信用,这成何体统?你把对西塞罗才智施加的酷刑称作仁慈吗?西塞罗啊,要是放贷者把钱托付给他确有好结果,要是布鲁图斯与卡西乌斯把和平寄托于他确有好结果,那我们也就信任安东尼吧!这样一个因天性缺陷与时代纵容而陷入疯狂、在伶人情爱与同胞鲜血中穷奢极欲的人,一个将共和国抵押给债权人、连恺撒与庞培这两位巨头的财产都无法满足其饕餮之口的人!西塞罗,我要引用你自己的话:‘安东尼所能赋予或夺走的苟全,对任何人来说难道是可贵的吗?’”

语法注5 条
  1. 7.1commentus quemadmodum eripiat etiam quod uixeras

    异相动词comminiscor的完成时分词commentus(与主语安东尼一致)引导间接疑问从句quemadmodum eripiat。从句中eripiat的宾语是省略了先行词id的关系从句quod uixeras,意指“西塞罗过去所度过的生命与功业”。

  2. 7.1nescio an hoc tempore uiuere uelis

    短语nescio an搭配虚拟式表面上意为“我不知道是否”,但在拉丁语惯用法中常表示委婉的主张(“我恐怕/我疑心……”)。在此结合后文“没有人是你愿与之共处的”,委婉地表达了在当下苟活实不可取的判断。

  3. 7.2Quid consulatum salutarem urbi, quid exilium consulatu honestius

    修辞上的省略(ellipsis)。疑问代词quid(为何/何必)后跟一系列宾格短语(consulatum, exilium, potentiam, Antonium),其所支配的言说或提及类动词(如commemorem或dicam)被省略,用于快速罗列西塞罗过去的辉煌功绩。

  4. 7.4Vt Antonius Ciceroni parcat, Cicero in eloquentiam suam ipse animaduertet?

    句首的Ut引导目的从句(“为了让安东尼饶恕西塞罗”),主句为反诘疑问句。短语animaduertere in + 宾格是司法语境中的固定惯用语,意为“处罚/严惩……”(在西塞罗本人演说中极常见)。此处将焚毁著作比作西塞罗亲自对自己的雄辩执行刑罚。

  5. 7.5si bene illi pecunias crediderunt feneratores, si bene pacem Brutus et Cassius

    此处巧妙运用了动词credere的双重含义:前半句搭配pecunias意为“借贷/托付金钱”,后半句搭配pacem意为“信赖/托付和平”。副词bene带有强烈的反讽意味(“得到了好结果/是有利的”),鉴于高利贷者和布鲁图斯等人皆遭其背叛,以此揭示相信安东尼的荒谬。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.humanitext-lat1:7.1-7.5