← 老塞内卡

劝说集

§6.15-6.19

驳波利奥之诬与史家笔下的西塞罗之死

老塞内卡驳斥了波利奥关于西塞罗曾企图焚书求命的恶意捏造,由修辞学者转向历史学家的实录,引述了李维、奥菲迪乌斯·巴苏斯与克雷穆提乌斯·科尔杜斯关于西塞罗坦然赴死及其遗骸惨遭曝尸的记载。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.15

​Haec inepte ficta cuilibet uideri potest.1 Pollio uult illam ueram uideri; ita enim dixit in ea oratione quam pro Lamia edidit. ASINI POLLIONIS. “Itaque numquam per Ciceronem mora fuit, quin eiuraret2 suas esse quas cupidissime effuderat orationes in Antonium; multiplicesque numero et accuratius scriptas illis contrarias edere ac uel ipse palam pro contione recitare pollicebatur;” adieceratque his alia sordidiora multo, ut cuilibet facile liqueret hoc totum adeo falsum esse, ut ne ipse quidem Pollio in historiis suis ponere ausus sit. Huic certe actioni eius pro Lamia qui interfuerunt negant eum haec dixisse — nec enim mentiri sub triumuirorum conscientia sustinebat — sed postea conposuisse.

任何人都可以看出,这完全是拙劣的捏造。然而波利奥却希望它显得真实;因为他在为拉米亚所发表的那篇辩护辞中正是这样说的。阿西尼乌斯·波利奥的言论:“因此,在西塞罗这方面,他决不迟疑于宣布放弃自己曾怀着极深热情倾泻在安东尼身上的那些演说;他甚至许诺要发表与那些演说相反的作品,不仅数量多出数倍,而且撰写得更加严密,甚至还亲自公开在民众大会前朗读。”他在这些话之外还加上了其他卑劣得多的言辞,以致任何人都能轻而易举地看出,这整件事是如此虚假,甚至连波利奥本人都未敢将其写入自己的历史书中。当时确实在场聆听他为拉米亚辩护的人都否认他说过这些话——因为在三头官的耳目之下,他无法忍受撒谎——而是断定他后来伪造了这些话。

§6.16

​Nolo autem uos, iuuenes mei, contristari, quod a declamatoribus ad historicos transeo. satisfaciam uobis et fortasse efficiam, ut his sententiis lectis solidis et uerum habentibus a scolasticis recedatis: sed quia, hoc si iam recta uia consequi non potero, decipere uos cogar, uelut salutarem daturus pueris potionem absinthiati poculi, LIVIVS adeo retractationis consilium habuisse3 Ciceronem non dicit, ut neget tempus habuisse; ita enim ait:

然而,我的年轻人啊,我不希望你们因为我从修辞演说家转向历史学家而感到沮丧。我会让你们满意的,并且或许在你们读过这些扎实且蕴含真理的名言之后,我能使你们离开修辞学派的空谈。但因为如果我无法通过直接的途径达到这一目的,我就不得不欺骗你们,就如同将调入苦艾的杯中良药喂给孩童一般:李维绝没有说西塞罗怀有翻悔的心思,以至于他断言西塞罗根本连时间都没有;因为他这样写道: 提图斯·李维的言论:

§6.17

​T. LIVI. Marcus Cicero sub aduentum triumuirorum urbe cesserat pro certo habens id quod erat, non magis se Antonio eripi quam Caesari Cassium et Brutum posse: primo in Tusculanum fugerat, inde transuersis itineribus in Formianum ut ab Caieta nauem conscensurus proficiscitur. unde aliquoties in altum prouectum cum modo uenti aduersi retulissent, modo ipse iactationem nauis caeco uoluente fluctu pati non posset, taedium tandem eum et fugae et uitae cepit, regressusque ad superiorem uillam, quae paulo plus mille passibus a mari abest, “moriar,” inquit, “in patria saepe seruata.” Satis constat seruos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimicandum; ipsum deponi lecticam et quietos pati quod sors iniqua cogeret iussisse. Prominenti ex lectica praebentique inmotam ceruicem caput praecisum est.4 nec satis stolidae crudelitati militum fuit: manus quoque scripsisse aliquid in Antonium exprobrantes praeciderunt. Ita relatum caput ad Antonium iussuque eius inter duas manus in rostris positum, ubi ille consul, ubi saepe consularis, ubi eo ipso anno aduersus Antonium quanta nulla umquam humana uox cum admiratione eloquentiae auditus fuerat: uix attollentes prae lacrimis oculos homines intueri trucidati membra ciuis poterant.

“马尔库斯·西塞罗在三头官即将来临之际离开了罗马城,他确信事实正是如此:自己绝不可能从安东尼手中获救,正如卡西乌斯与布鲁图绝不可能从恺撒手中获救一样。起初他逃往图斯库鲁姆的庄园,随后取道偏僻小径前往福尔米亚埃的庄园,打算从凯埃塔登船出海。当他几次驶入公海后,一会儿是逆风将其吹回,一会儿是他自己无法忍受盲目翻滚的波浪对船只的颠簸,对逃亡与对生命的厌倦终于抓住了他。他返回到离海面略超一英里的上方庄园,说道:‘就让我死在自己屡次拯救的祖国吧。’奴隶们勇敢而忠诚地准备战斗,这是无可置疑的;但他亲自下令放下轿子,并要求他们平静地忍受不公正的命运所强加的一切。当他从轿中探出身子、伸出坚定不动的脖颈时,头颅被斩断了。然而士兵们愚顽的残暴并未以此为足:他们还斩断了他的双手,指责这双手曾写下反对安东尼的文章。于是头颅被送回给安东尼,并依其命令放置在两手之间,展示在演讲坛上——正是在那里,他曾作为执政官、曾屡次作为执政官品级的人、曾就在那一年针对安东尼发表过演说,并获得了以往任何人类声音都未曾赢得的对雄辩术的赞叹。人们因泪水而难以抬起双眼,几乎无法注视被屠戮的同胞公民的残肢。”

§6.18

​BASSVS AVFIDIVS et ipse nihil de animo Ciceronis dubitauit, quin fortiter se morti non praebuerit tantum, sed obtulerit. AVFIDI BASSI. Cicero paulum remoto uelo postquam armatos uidit, “ego uero consisto,” ait: “accede ueterane, et si hoc saltim potes recte facere, incide ceruicem.” Trementi deinde dubitantique: “quid si ad me,” inquit, “primum uenissetis?”

奥菲迪乌斯·巴苏斯本人对西塞罗的气节也毫不怀疑,坚信他不仅勇敢地面对死亡,而且主动献身于死。奥菲迪乌斯·巴苏斯的言论:“西塞罗稍微拉开轿帘,看到全副武装的士兵后说道:‘我正停在这里。过来吧,老兵,如果你至少能把这件事办妥,就砍下脖子吧。’接着,他对那位颤抖犹豫的士兵说道:‘要是你们先到我这里来,那又会怎样呢?’”

§6.19

​CREMVTIVS CORDVS et ipse ait Ciceronem secum cogitasse, utrumne Brutum, an Cassium, an Sex. Pompeium peteret, set omnia illi displicuisse praeter mortem. CREMVTI CORDI. Quibus uisis laetus Antonius, cum peractam proscriptionem suam dixisset esse, quippe non satiatus modo caedendis ciuibus, sed differtus quoque, super rostra exponit. Itaque quo saepissime ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo ante coluerat piis contionibus quibus multorum capita seruauerat, tum per artus suos laceratus, aliter ac solitus erat a ciuibus suis conspectus est, praependenti capiti orique eius inspersa sanie,5 breui ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pretium interfectoris serui. Praecipue tamen soluit pectora omnium in lacrimas gemitusque uisa ad caput eius deligata manus dextera, diuinae eloquentiae ministra; ceterorumque caedes priuatos luctus excitauerunt, illa una communem.

克雷穆提乌斯·科尔杜斯本人也说,西塞罗曾在心中思忖,究竟该投奔布鲁图、卡西乌斯,还是塞克斯图斯·庞培,但除了死亡之外,一切都令他厌弃。克雷穆提乌斯·科尔杜斯的言论:“安东尼看到这些残骸十分欣喜,声称自己的公敌宣告已经完结——他不仅屠戮公民得到了满足,甚至已然撑塞至极——便将它们陈列在演讲坛之上。于是,在那个他曾极其频繁地在簇拥的庞大群众中走上前去的地方——不久前他还用拯救过许多人生命的忠诚演讲所尊崇的〔演讲坛〕——此刻,他被撕裂了肢体,以全然不同于以往的样貌展现在自己的同胞公民面前;悬垂的头颅与面庞上溅满了污血,不久前还是元老院首席和罗马之名的荣耀,此刻却成了杀人奴隶的赏金。然而,最令人心碎落泪与叹息的,是看到捆扎在他头颅旁的右手,那是神圣雄辩术的仆役;其他人的被杀激起的是私人的哀痛,唯独这一场杀戮激起了举国公同的哀伤。”

语法注5 条
  1. 6.15Haec inepte ficta cuilibet uideri potest.

    主语 haec 最宜理解为阴性单数主格,与谓语分词 ficta 一致,指代上一段末尾提及的修辞学演练论题(suasoria,即西塞罗是否应焚毁演说集)。另一种解法是视 haec 与 ficta 为中性复数,与单数谓语动词 potest 构成破格搭配(依义构词),但按阴性单数承接前述辩题在语法和语境上更为顺畅自然。

  2. 6.15Itaque numquam per Ciceronem mora fuit, quin eiuraret

    短语 per aliquem mora est quin 带虚拟式是拉丁语固定句式,意为“某人方面存在妨碍……的耽搁或迟疑”。与否定词 numquam 结合,构成强烈的贬损性断言,即“在西塞罗这方面,绝无任何迟疑阻碍他不宣誓放弃……”。

  3. 6.16LIVIVS adeo retractationis consilium habuisse Ciceronem non dicit, ut neget tempus habuisse

    相关句式 adeo non A ut B 表达递进式否定:“李维非但不说西塞罗怀有翻悔的心思,反而断言他连时间都没有”(即“不仅没有计划,甚至根本谈不上时间”),有力驳斥了波利奥关于西塞罗曾企图求饶的虚假指控。

  4. 6.17Prominenti ex lectica praebentique inmotam ceruicem caput praecisum est.

    Prominenti 与 praebentique 均为阳性单数与格的现在分词,充当 caput praecisum est(头颅被斩下)的“受损者与格”(或关涉与格),直译为“对他探身出轿且伸出不动脖颈之人,头颅被斩断”。

  5. 6.19praependenti capiti orique eius inspersa sanie

    该句是以 sanie inspersa 为核心的夺格独立结构。praependenti capiti orique eius 为与格,由复合分词 inspersa(in + spargo)所支配,意为“腐血污物喷溅在他低垂的头颅与面庞上”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.humanitext-lat1:6.15-6.19