← 老塞内卡

劝说集

§6.11-6.14

流亡的选择与波利奥对西塞罗的评价

文中介绍了瓦里乌斯·杰米努斯提出出逃这第三条道路,并破例站在劝西塞罗求饶的立场进行演说,最后提及历史学家波利奥对西塞罗名誉的敌意。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.11

​VARIVS GEMINVS sic diuisit: hortarer te, si nunc alterutrum utique faciendum esset, aut moriendum aut rogandum, ut morereris potius quam rogares; et omnia conplexus est quae a ceteris dicta erant. Addidit et tertium: adhortatus est illum ad fugam. illic esse M. Brutum, illic C. Cassium, illic Sex. Pompeium. et adiecit illam sententiam quam Cassius Seuerus unice mirabatur: qui deficimus? et respublica suos triumuiros habet.1 Deinde etiam quas petere posset regiones percucurrit: Siciliam dixit uindicatam esse ab illo, Ciliciam a proconsule egregie administratam, familiares studiis eius et Achaiam et Asiam, Deiotari regnum obligatum beneficiis, Aegyptum et habere beneficii memoriam et agere perfidiae paenitentiam. sed maxime illum in Asiam et in Macedoniam hortatus est in Cassi et in Bruti castra. Itaque CASSIVS SEVERVS aiebat alios declamasse, Varium Geminum uiuum consilium dedisse.

瓦里乌斯·杰米努斯这样划分:“如果眼下无论如何都必须在两者中择其一,要么赴死,要么乞求,我定会劝你宁可赴死也不乞求”;并且他涵盖了其他人所说过的一切论点。他还补充了第三条道路:他劝他出逃。那边有马尔库斯·布鲁图,那边有盖乌斯·卡西乌斯,那边有塞克斯图斯·庞培。他还加上了卡西乌斯·塞维鲁格外赞赏的那句警句:“我们何至于气馁?国家也有自己的三头官。”随后,他还巡视了他所能前往的地区:他说西西里曾被他搭救,基利基亚曾在他担任资深执政官时治理得卓有成效,亚该亚与亚细亚都熟知他的学识追求,德约塔鲁斯的王国因其恩惠而受恩义约束,埃及既留存着恩惠的记忆,又怀有对背信弃义的悔恨。但他最强烈地劝他前往亚细亚与马其顿,前往卡西乌斯与布鲁图的军营。因此,卡西乌斯·塞维鲁常说,其他人只是作了修辞演说,而瓦里乌斯·杰米努斯给出了切合实际的活生生的建议。

§6.12

​Alteram partem pauci declamauerunt. nemo ausus est Ciceronem ad deprecandum Antonium hortari, bene de Ciceronis animo iudicauerunt. GEMINVS VARIVS declamauit alteram quoque partem et ait: spero me Ciceroni meo persuasurum ut uelit uiuere. quod grandia loquitur et dicit: “mors nec immatura consulari nec misera sapienti,” non mouet me: ideo tamen non peribit; ego belle mores hominis noui: faciet, rogabit. nam quod ad seruitutem pertinet, non recusabit; iam collum tritum habet; et Pompeius illum et Caesar subiecerunt: ueteranum mancipium uidetis. et complura alia dixit scurrilia ut illi mos erat.

很少有人为相反的一方进行演说。没有人敢于劝说西塞罗去向安东尼哀求,他们对西塞罗的胸襟作出了恰当的判断。杰米努斯·瓦里乌斯也演说了另一方,并说道:“我指望能够说服我亲爱的西塞罗,让他愿意活下去。他虽然高谈阔论,说什么‘死亡对一位执政官品级的人不算过早,对一位哲人不算悲惨’,这丝毫打动不了我;他绝不会因此而丧命。我太清楚这个人的脾性了:他会去做的,他会乞求的。至于说到奴役,他绝不会拒绝;他的脖子早已磨平了;庞培与恺撒都曾使他屈服:你们看到的是一个老资格的奴隶。”正如他的惯常作风一样,他还说了许多其他下流刻薄的话。

§6.13

​Diuisit sic ut diceret non turpiter rogaturum, non frustra rogaturum. In priore parte illud posuit, non esse turpe ciuem uictorem rogari a uicto. hic quam multi rogassent C. Caesarem, hic et Ligarium. deinde ne iniquum quidem esse Ciceronem satisfacere, qui prior illum proscripsisset, qui hostem iudicasset; ab eo semper nasci satisfactionem † ac dacto rogari. deinde non pro uita illum, sed pro republica rogaturum: satis illum sibi uixisse, reipublicae parum. In sequenti parte dixit exorari solere inimicos, ipsum exoratum a Vatinio, Gaio quoque Verri adfuisse. facilius exorari Antonium posse qui, cum tertius esset, reliquis III uiris hanc tam speciosam clementiae occasionem praeriperet. fortasse ei irasci Antonium, quia ne tanti quidem illum putasset quem rogaret.2

他这样划分,以论证他既不会耻辱地乞求,也不会徒劳地乞求。在前一部分中,他提出战败的公民乞求战胜的公民并非耻辱。在此处他指出有多少人曾向盖乌斯·恺撒乞求,在此也提到了利加里乌斯。其次,西塞罗作出弥补甚至并非不公,因为是他率先将安东尼宣告为公敌并判定为国家公敌;弥补总是应当由他发起。其次,他不是为自己的性命乞求,而是为了国家乞求:他为自己已经活得足够长久,但为国家还远远不够。在后一部分中,他说仇敌往往是可以被抚慰劝服的,西塞罗本人就曾被瓦提纽斯说动,甚至还曾协助过盖乌斯·维勒斯。身为第三人的安东尼更容易被劝服,因为他可以抢在其余三头官之前夺得这一展现宽容的绝佳契机。安东尼对他发怒,或许正是因为西塞罗甚至没有把他看作值得去乞求的人。

§6.14

​Fuga quam periculosa esset cum descripsisset, adiecit quocunque peruenisset seruiendum illi esse: ferendam esse aut Cassii uiolentiam aut Bruti superbiam aut Pompei stultitiam. Quoniam in hanc suasoriam incidimus non alienum puto indicare, quomodo quisque se ex historicis aduersus memoriam Ciceronis gesserit. Nam quin Cicero nec tam timidus fuerit ut rogaret Antonium, nec tam stultus ut exorari posse eum speraret, nemo dubitat3 excepto Asinio Pollione qui infestissimus famae Ciceronis permansit. et is etiam occasionem scolasticis alterius suasoriae dedit; solent enim scolastici declamitare: deliberat Cicero an salutem promittente Antonio orationes suas comburat.

在描述了逃亡是何等凶险之后,他补充说,无论他到达何处,他都必须服从奴役:要么忍受卡西乌斯的狂暴,要么忍受布鲁图的傲慢,要么忍受庞培的愚蠢。既然我们谈到了这篇劝说辞,我认为指出历史学家们各自对西塞罗的纪念持何种态度并非多余。因为,除了阿西尼乌斯·波利奥始终对西塞罗的名声怀有极深敌意之外,没有人怀疑西塞罗既不至于胆怯到去乞求安东尼,也不至于愚蠢到指望他能被劝服。波利奥甚至为修辞学者们提供了另一篇劝说辞的由头;因为修辞学者们惯常演说这样一个论题:“当安东尼许诺保其性命时,西塞罗思忖是否应焚毁自己的演说集。”

语法注3 条
  1. 6.11qui deficimus? et respublica suos triumuiros habet.

    qui 为疑问副词,意为“何以”、“为何”;deficimus 意为“丧气”、“气馁”或“匮乏”。suos triumuiros(国家自己的三头官)指代当时各据一方的马尔库斯·布鲁图、盖乌斯·卡西乌斯和塞克斯图斯·庞培三人,以机智的反讽手法将其与后三头同盟相对立。

  2. 6.13ne tanti quidem illum putasset quem rogaret

    quia从句中的虚拟式过去完成时 putasset(= putavisset)表示安东尼主观认定或声称的理由(间接引语性质的虚拟式)。随后的关系从句 quem rogaret 带有虚拟式未完成时,充当先行词 illum 的特征/结果关系从句(“值得他去乞求的那种人”)。

  3. 6.14Nam quin Cicero nec tam timidus fuerit ut rogaret Antonium, nec tam stultus ut exorari posse eum speraret, nemo dubitat

    这是典型的 nemo dubitat quin + 虚拟式(fuerit)句型,意为“没有人怀疑……”。在此结构内部,并列嵌套了两个由 nec tam... ut... 引导的结果从句(“既不至于胆怯到去乞求……也不至于愚蠢到指望……”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.humanitext-lat1:6.11-6.14