- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.humanitext-lat1:1.5-1.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞斯提乌斯指出,在针对傲慢的亚历山大的说服辞中,必须保持适度的谄媚而不可肆意放言,并列举了卡利斯提尼触怒君王的下场以及雅典人谄媚安东尼反被勒索巨额嫁妆等典故。
DIVISIO. Aiebat CESTIVS hoc genus suasoriarum aliter declamandum esse quam suadendum. Non eodem modo in libera ciuitate dicendam sententiam quo apud reges, quibus etiam quae prosunt ita tamen ut delectent suadenda sunt. Et inter reges ipsos esse discrimen: quosdam minus aut magis OSOS ueritatem; facile Alexandrum exisse quos superbissimos et supra mortalis animi modum inflatos accepimus.1 Denique ut alia dimittantur argumenta, ipsa suasoria insolentiam eius coarguit; orbis illum suus non capit: itaque nihil dicendum aiebat nisi cum summa ueneratione regis, ne accideret idem quod praeceptori eius amitino Aristotelis accidit, quem occidit propter intempestiue liberos sales: nam cum deum se uellet uideri et uulneratusesset, uiso sanguine eius philosophus mirari se dixerat, quod non esset "i)xw\r oi(=o/s pe/r te r(e/ei maka/ressi qeoi=sin" Ille se ab hac urbanitate lancea uindicauit. Eleganter in C. Cassi epistola quadam ad M. Ciceronem missa positum: multum iocatur de stultitia Cn. Pompei adulescentis qui in Hispania contraxit exercitum et ad Mundam acie uictus est; deinde ait: “nos quidem illum deridemus, sed timeo ne ille nos gladio a)ntimukthri/sh|.” In omnibus regibus haec urbanitas extimescenda est.
论点划分:塞斯提乌斯常说,这一类的说服辞在演练时的作法必须不同于通常的说服。在自由城邦发表意见的方式,绝不能与在君王面前相同;向君王进谏,即便是对他们有益的事情,也必须以取悦他们的方式加以劝说。而且在君王自身之间也存在差别:有些人较不痛恨真理,有些人则更为痛恨;而亚历山大轻易超越了我们所听闻过的那些最傲慢、膨胀得超出凡人之心界限的人物。简言之,即便撇开其他论据不谈,这篇说服辞的题目本身就证实了他的狂妄:他自己的世界已无法容纳他。因此他常说,发言时若非怀着对君王极大的敬畏,就什么也不该说,免得发生在演讲者身上的遭遇,正如发生在亚历山大的老师——亚里士多德的表亲——身上的悲剧一样;亚历山大因他不合时宜的放肆玩笑而将他处死。原来,当亚历山大自命为神明却负伤受创时,那位哲学家看到他的鲜血,便说自己感到诧异,因为流出的不是‘像在福乐诸神体内流动的那种神液’。君王便用长矛对这种机智进行了报复。盖乌斯·卡西乌斯致马尔库斯·西塞罗的一封信中表达得很巧妙:他极力嘲笑在西班牙聚集军队并在蒙达战役中被击溃的年轻格奈乌斯·庞培的愚蠢;随后他说:‘我们固然在嘲弄他,但我担心他会用利剑来回敬嘲弄我们。’在所有君王面前,这种机警嘲谑都是令人畏惧的。
Aiebat itaque apud Alexandrum esse dicendam sententiam ut multa adulatione animus eius permulceretur, seruandum tamen aliquem modum, ne conrueret ratio et accideret tale aliquid quale accidit Atheniensibus, cum publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae set castigatae sunt. Nam cum Antonius uellet se Liberum patrem dici et hoc nomen statuis subscribi iuberet, habitu quoque et comitatu Liberum imitaretur, occurrerunt uenienti ei Athenienses cum coniugibus et liberis et *dio/nuson salutauerunt. Belle illis cesserat, si nasus Atticus ibi substitisset; set dixerunt despondere ipsos in matrimonium illi Mineruam suam et rogauerunt ut duceret. Antonius ait ducturum, sed dotis nomine imperare se illis mille talenta. Tum ex Graeculis quidam ait: ku/rie o(*zeu\s th mhte/ra SOU *seme/lhn a)/proikon ei)=xen Huic quidem inpune fuit, sed Atheniensium sponsalia mille talentis aestimata sunt. quae cum exigerentur conplures contumeliosi libelli proponebantur, quidam etiam ipsi Antonio tradebantur: sicut ille qui subscriptus statuae eius fuit, cum eodem tempore et Octauiam uxorem haberet et Cleopatram: *)oktaoui/a kai\ *)aqhna= *)antwni/w|:
因此他常说,在亚历山大面前陈述观点时,必须用大量的奉承来抚慰其心,但仍须保持某种限度,以免论证瓦解,并避免发生类似雅典人遭遇的那种事情;当时雅典人公开的谄媚不仅被识破,而且受到了惩罚。原来,当安东尼自封为巴克科斯父神,并下令将此名刻于其雕像之上,且在装束和随从上也模仿巴克科斯时,雅典人带着妻子儿女迎向到来的安东尼,向他致敬并呼他为狄奥尼索斯。如果阿提卡的讥诮在此处适可而止,他们原本会取得圆满的结果;但他们竟宣称把自己的密涅瓦女神许配给他,请求他迎娶。安东尼回答说他愿意娶她,但以嫁妆为名向他们勒索一千塔兰同。这时,那些希腊鄙民中有一人说道:‘主啊,宙斯娶你的母亲塞墨勒时可是不带嫁妆的。’此人虽未受惩罚,但雅典人的这场许婚却被估价为一千塔兰同。在征收这笔款项时,许多侮辱性的短文被张贴出来,有些甚至直接递交给了安东尼本人;正如在他同时以屋大薇和克娄巴特拉为妻时写在其雕像下面的那张短文:‘屋大薇与雅典娜致安东尼:
res tuas tibi habe.2 Bellissimam tamen rem DELLIVS dixit, quem Messala Coruinus desultorem bellorum ciuilium uocat, quia ab Dolabella ad Cassium transiturus salutem sibi pactus est, si Dolabellam occidisset: a Cassio deinde transiit ad Antonium, nouissime ab Antonio transfugit ad Caesarem. Hic est Dellius cuius epistulae ad Cleopatram lasciuae feruntur. Cum Athenienses tempus peterent ad pecuniam conferendam nec exorarent, Dellius ait: et tamen dicito illos tibi annua, bienni, trienni die debere.3 Longius me fabellarum dulcedo produxit: itaque ad propositum reuertar.
带上你的东西走吧。’然而,讲得最绝妙的还是戴利乌斯,梅萨拉·科尔维努斯称他为内战的翻鞍换马者,因为当他打算从多拉贝拉转投卡西乌斯时,以杀死多拉贝拉为条件为自己讨价还价保全性命;随后他又从卡西乌斯转投安东尼,最后又从安东尼叛逃至凯撒。这正是那位致克娄巴特拉的风流书信流传于世的戴利乌斯。当雅典人请求宽限时间筹措资金而未获应允时,戴利乌斯说:‘不过,你尽管说他们是按一年、两年、三年的期限欠你债的便是。’奇闻轶事的趣味将我引得太远了,因此我还是回到原本的论题上来。
- 1.5exisse quos superbissimos et supra mortalis animi modum inflatos accepimus
exisse(exiisse 的缩略形式,意为超越、凌驾)在此作及物动词使用,直接接由 quos 引导的宾格短语作宾语,意为“(亚历山大)轻易超越了那些我们所听闻过的最傲慢……之人”。quos 吸收了先行词。
- 1.7res tuas tibi habe
罗马法中正式通知离婚(repudium)的固定法律程式用语,意为让配偶带走属于其自身的财物并离开。此处讽刺性地假托屋大薇与雅典娜联名,向重婚的安东尼宣告休绝。
- 1.7annua, bienni, trienni die debere
此处借用了罗马法中分三年三期支付或归还嫁妆的法律术语(annua bima trima die)。die 为表示时间的夺格,意为“在一年、两年、三年的期限内(分期支付)”。戴利乌斯以此法律程式戏谑地建议安东尼准许被勒索巨款的雅典人按法定嫁妆期限分期交付。
