- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.humanitext-lat1:1.1-1.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
面对充满未知黑暗与怪物的凶险大洋,阿尔根塔里乌斯和法比阿努斯等多位修辞学家纷纷进言,力劝已达世界尽头的亚历山大大帝止步,放弃继续航行。
Cuicumque rei magnitudinem natura dederat dedit et modum: nihil infinitum est nisi Oceanus. Aiunt fertiles in Oceano iacere terras ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem, nec usquam rerum naturam desinere, sed semper inde ubi desisse uideatur nouam exsurgere. facile ista finguntur quia Oceanus nauigari non potest. Satis sit hactenus Alexandro uicisse qua mundo lucere satis est.1 Intra has terras caelum Hercules meruit. Stat immotum mare et quasi deficientis in suo fine naturae pigra moles: nouae ac terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta quae profunda ista uastitas nutrit, confusa lux alta caligine et interceptus tenebris dies, ipsum uero graue et defixum mare et aut nulla aut ignota sidera. Ita est, Alexander, rerum natura: post omnia Oceanus, post Oceanum nihil.
凡是自然曾赋予伟大的事物,她也赋予了限度:除大洋之外,没有任何事物是无边无际的。人们说,在大洋之中躺卧着肥沃的土地,在大洋彼岸又诞生出别的海岸、另一个世界,事物的自然绝不在任何地方止步,而是总在看似穷尽之处升起崭新的〔自然〕。这类事情很容易凭空捏造,因为大洋是无法航行的。世界只需光照至此,亚历山大征服至此也就足够了。正是在这些土地之内,赫拉克勒斯赢得了天国。海面静止不动,宛如自然在自身尽头竭尽枯竭时的迟钝巨块:新奇而可怕的形状,甚至对大洋而言亦属巨大的怪兽——皆由那深不见底的荒溟所滋养;光线与深重的阴霾混杂,白昼被黑暗阻断,海水本身沉重而凝固,星辰要么全无,要么无人知晓。事物的自然正是如此,亚历山大:万物之后是大洋,大洋之后则空无一物。
ARGENTARI. Resiste, orbis te tuus reuocat: uicimus qua licet. nihil tantum est, quod ego Alexandri periculo petam. POMPEI SILONIS. Venit ille dies, Alexander, exoptatus, quo tibi opera desset: idem sunt termini et regni tui et mundi. OSCI. Tempus est Alexandrum cum orbe et cum sole desinere. Quod noueram uici: nunc concupisco quod nescio. Quae tam ferae gentes fuerunt quae non Alexandrum posito genu adorarint? qui tam horridi montes quorum non iuga uictor miles calcauerit? Ultra Liberi patris tropaea constitimus. Non quaerimus orbem, sed amittimus. Inmensum et humanae intemptatum experientiae pelagus, totius orbis uinculum terrarumque custodia, inagitata remigio uastitas, litora modo saeuiente fluctu inquieta, modo fugiente deserta: tetra caligo fluctus premit et nescio qui quod humanis natura subduxit oculis aeterna nox obruit.2 MVSAE. Foeda beluarum magnitudo et inmobile profundum testantur, Alexander, nihil ultra esse quod uincas: reuertere.
阿尔根塔里乌斯:止步吧,属于你的世界正在召回你;在许可的范围之内,我们已经赢得了胜利。没有任何事物大到值得我冒着亚历山大的危险去求取。 庞培·西罗:亚历山大,那令人企盼的日子已经来临,在这一天,你将无事可做:你的王国与世界的界限已是同一。 奥斯库斯:这是亚历山大与世界、与太阳一同止步的时刻。“我所知晓的,我都已征服;如今我渴求我所未知之物。”曾有哪族人如此凶残,未曾屈膝敬拜亚历山大?曾有哪座山如此险峻,胜利的士兵未曾踏平其山脊?我们已越过父神巴克科斯的战利纪念碑而停驻。我们并非在寻求一个世界,而是在失去一个世界。一片浩瀚且未经人类涉足的大海,整个天地的纽带与大地的卫戍,未曾被船桨搅动的荒芜,其海岸时而因肆虐的狂浪而骚动,时而因退去的潮水而荒凉:阴森的昏暗压抑着波涛,那被自然隐匿于人类眼眸之外的一切,不知怎的被永恒的长夜所掩埋。 穆萨:巨兽丑陋的庞大与凝滞的深渊证明了,亚历山大,彼方已无可供你征服之物:请回吧。
ALBVCI SILI. Terrae quoque suum finem habent et ipsius mundi aliquis occasus est; nihil infinitum est: modum magnitudini facere debes, quoniam fortuna non facit. magni pectoris est inter secunda moderatio. Eundem fortuna uictoriae tuae quem naturae finem facit: imperium tuum cludit Oceanus. O quantum magnitudo tua rerum quoque naturam supergressa est! Alexander orbi magnus est, Alexandro orbis angustus est. Aliquis etiam magnitudini modus est: non procedit ultra spatia sua caelum, maria intra terminos suos agitantur. Quidquid ad summum peruenit incremento non reliquit locum. non magis quidquam ultra Alexandrum nouimus quam ultra Oceanum. MARILLI. Maria sequimur, terras cui tradimus? Orbem quem non noui quaero, quem uici relinquo.
阿尔布基乌斯·西卢斯:大地亦有其终点,世界本身亦有某种没落;没有任何事物是无限的:你必须为伟大设立限度,既然命运并不设立限度。在顺境中保持节制是大格局胸襟的体现。命运为你的胜利所设定的终点,与为自然所设定的终点完全相同:大洋封闭了你的帝国。啊,你的伟大竟在何种程度上超越了事物的自然!对世界而言,亚历山大是伟大的;对亚历山大而言,世界却过于狭小。即便是伟大亦有某种限度:苍穹不会逾越自身的界域,大海亦在其界限之内翻腾。凡达至顶峰者,皆未曾给增长留下空间。我们在亚历山大之外一无所知,正如我们在大洋之外一无所知一样。 马里卢斯:我们追逐大海,却把大地托付给谁?我寻求我所未知的世界,却抛弃了我所征服的世界。
FABIANI. Quid? ista toto pelago infusa caligo nauigantem tibi uidetur admittere, quae prospicientem quoque excludit? Non haec India est nec ferarum terribilis ille conuentus. inmanes propone beluas, aspice quibus procellis fluctibusque saeuiat, quas ad litora undas agat. tantus uentorum concursus, tanta conuulsi funditus maris insania est; nulla praesens nauigantibus statio est, nihil salutare, nihil notum: rudis et inperfecta natura penitus recessit. Ista maria ne illi quidem petierunt qui fugiebant Alexandrum. Sacrum quidem terris natura circumfudit Oceanum. Illi qui etiam siderum collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis uices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne terras uelut uinculum circumfluat, an in suum colligatur orbem et in hos per quos nauigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet; ignem post se cuius augmentum ipse sit habeat, an spiritum.3 Quid agitis, conmilitones? domitoremne generis humani, magnum Alexandrum, eo dimittitis quod adhuc quid sit disputatur? Memento Alexander: matrem in orbe uicto adhuc magis quam pacato relinquis.
法比阿努斯:怎么?那倾注于整个海面的昏暗,甚至将眺望者都拒之门外,你却以为它会容纳航行者吗?这里不是印度,也不是那可怕的野兽聚会之所。想象那些庞然巨兽吧,看看这海以怎样的暴风和波涛肆虐,将怎样的巨浪驱向海岸!群风的交战如此猛烈,从深处被掀翻的大海其狂怒如此浩大;对航海者而言,没有触手可及的停泊之所,毫无生机,毫无相识之物:粗粝而未成形的自然已全然隐退。即便那些从亚历山大面前逃窜的人,也未曾奔向这些海域。自然确曾将神圣的大洋倾注在大地的周围。甚至那些推算出星辰界限、将冬夏的年度更迭归结为确定法则的人,那些对世界没有任何部分不知晓的人,对大洋依然存疑:究竟它是如纽带一般环流于诸大地周围,还是汇聚于自身的球体之中,如其庞大体魄的喷气孔一般翻腾涌入人们航行的这些海湾;在它身后究竟隐藏着它自身为其养料的烈火,还是隐藏着气息。战友们,你们在做什么?你们要把人类的征服者、伟大的亚历山大派往一个至今人们仍在争论其为何物的地方吗?请记住,亚历山大:你把母亲留在一个与其说是已被平定,不如说至今仍是被征服的世界里。
- 1.1Satis sit hactenus Alexandro uicisse qua mundo lucere satis est.
Satis sit 为表示意愿或劝告的现在虚拟语气(“愿……足够了 / 应当到此为止”)。qua 为关系副词,与 hactenus 呼应,表示空间或限度(“在……的范围之内”),语境中隐含太阳照亮大地的界限。
- 1.2nescio qui quod humanis natura subduxit oculis aeterna nox obruit
句子的核心骨架为 aeterna nox(主语)obruit(谓语动词)quod... subduxit(作宾语的名词性从句)。nescio qui 作为表示不定概念的成语化表达(“不知怎的 / 不知何种”),用于修饰永恒的长夜或掩蔽的状态,突显了大自然隐藏之地的不可知性。
- 1.4utrumne terras uelut uinculum circumfluat, an in suum colligatur orbem et in hos per quos nauigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet; ignem post se cuius augmentum ipse sit habeat, an spiritum.
由 dubitant 引出的并列间接疑问句。第一组对立(utrumne... an...)探讨大洋是如带状环流大地,还是收聚为自身球体并如通气孔般涌入海湾;分号后的第二部分则以 habeat(现在虚拟语气)为主句动词,以 ignem... an spiritum 对举(究竟在其身后孕育着火还是气息)。cuius augmentum ipse sit 为间接引语内的关系从句,故使用虚拟语气。
