- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:9.5-9.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节收录大塞涅卡记述的两则辩论修辞主题:前半部分围绕外祖父强行带走病弱孙儿而被生父控告暴行案及戒除冗赘的逸事展开;后半部分则围绕继母在毒杀继子伏诛受审时指认亲女为共犯、生父出庭为女儿辩护之争展开。
privignus ab avo raptus novercae. De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit, dubiis signis cruditatis et ueneni. tertium filium auus maternus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti patri per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. Habui filiam, quamuis unus filius supersit, fecundam. Aput me nutriatur sine. Quid times? ne non admittare, cum ueneris? Non quaeris filios quos perdidisti; quem non perdidisti quaeris. Pater a me unum repetit, ego duos a patre. Plus habeo quod auo quam quod reo timendum sit.1 Veni ad aegrotantes nepotes, admissus non sum: haec uera uis fuit. Nulla uis est quae arma, pugnam, uulnera non habet. Describe istius comitatum tumultus: unus puer est et unus senex. Rapuisti, inquis, filium meum. immo nepotem meum sustuli, immo uenientem non potui excludere. Si cuius obsessi a latronibus armata manu coniugem liberosque rapuissem, accusari posset beneficium meum? Et medici alligant et corporibus nostris ui medentur. Non potest mecum agere tamquam cum alieno. habet sua iura natura et hoc inter auum et patrem interest, quod auo seruare licet suos,2 patri et occidere. Quae ista est tam sera pietas, tam praepostera? quaerere tuos a tertio incipis. Quisquis puero fauit ne inueniretur optauit. Pars altera. Non ut nepotem seruaret fecit, sed ut infamaret uxorem ueneficii, me ueneficae emancipatum. Mihi cum socero, iudices, ne uiua quidem priore uxore conuenit, mortua uero inimicum professus languente puero cum uociferatione atque conuitio auspicans quidquid accidit uenit, qui ad sanos nepotes numquam ante uenisset. non admisi; et tunc enim uidi uenire rapturum. Extra. Habet hoc MONTANVS uitium: sententias suas repetendo corrumpit, dum non contentus unam rem semel bene dicere, efficit ne bene dixerit.3 Propter hoc solebat SCAVRVS Montanum inter oratores Ouidium uocare; nam et Ouidius nescit quod bene cessit relinquere. Cum Polyxene esset adducta tumulo Achillis immolanda, Hecuba dixit: "cinis ipse sepulti In genus hoc pugnat." poterat esse contentus, adiecit: "tumulo quoque sensimus hostem." neque hoc contentus adiecit: "Aeacidae fecunda fui." Aiebat Scaurus non minus magnam uirtutem esse scire dicere quam scire desinere.
被外祖父从继母处夺走的继子案。 应提起暴行之诉。某人在继母掌管下失去了两个儿子,死因带有消化不良与中毒的模糊迹象。母系外祖父此前未获准探望患病的孙儿,遂强行带走了第三个儿子。当父亲通过传令官寻访儿子时,外祖父声称孩子在他那里。外祖父被控犯有暴行罪。“我曾有一位多育的女儿,尽管如今仅有一子幸存。让他由我抚养吧。你害怕什么?害怕你来访时不被准入吗?你并没有寻找你所失去的儿子们;你寻找的是你未曾失去的那一个。父亲向我讨索一人,我向父亲讨索两人。作为外祖父,我有比作为被告更多需要担忧之事。我前去探望患病的孙儿,却未获准入:这才是真正的暴力。世上没有不带武器、争斗与创伤的暴力。请描述那场骚乱的随行阵容吧:不过是一个孩童和一个老翁而已。你说:‘你强夺了我的儿子。’不,我只是领回了自己的外孙;不,对于前来投奔的人,我无法拒之门外。若我以武力夺回了被强盗围困之人的妻儿,我的恩惠难道还能遭到控告吗?医者也会捆绑病人,并以强力治疗我们的躯体。他不能像对待外人那样对我提起诉讼。天伦自然有其权利,而外祖父与父亲的区别就在于:外祖父可以保全自己的骨肉,父亲甚至可以杀害他们。你这般迟缓、这般颠倒的慈爱究竟算什么?你直到第三个儿子才开始寻找自己的骨肉。凡同情这孩子的人,无不祈求他不要被找到。”另一方。“他这样做并非为了救护外孙,而是为了将毒杀的恶名加诸我妻,并将我贬为依附毒妇之人。各位法官,甚至前妻在世时我与岳父便不和睦;而在她死后,他公然与我为敌,趁着孩子病弱之际,带着喧哗与谩骂预言灾祸而来,而此前孙儿们健康时他从未登门。我没有准他进入;因为早在当时我就看出了他是来强行带走孩子的。” 附记。蒙塔努斯有此弊病:他因反复吟味而败坏了自己的警句,由于不满足于一次性地将一件事表达完好,致使其最终未能表达完好。因此,斯考鲁斯常在雄辩家中称蒙塔努斯为奥维德;因为奥维德同样不知如何在适可而止之处放手。当波吕克塞娜被带至阿喀琉斯陵墓前待祭时,赫库芭说道: “长眠者自身的骨灰亦与这支族裔为敌。” 他本可就此满足,却又添上一句: “我们即便从陵墓中也感受到了仇敌。” 对此仍不满足,他又加上一句: “我竟为埃阿科斯的后裔而多育。” 斯考鲁斯常说,知晓适时止步的本领,丝毫不逊于知晓如何言说的美德。
filia conscia in veneno privigni. Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram et ex ea sustulit filiam. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam ueneficii. dampnata dum torqueretur dixit consciam filiam. petitur ad supplicium puella. pater defendit. Non prodesset tibi, puella, quod te amauit frater, nisi mater odisset. Nefanda mulier, etiam filiae nouerca, ne mori quidem potuit, nisi et occideret. In gladiatoribus quoque condicio dura uictoris est cum moriente pugnantis. nullum magis aduersarium timeas quam qui uiuere non potest, occidere potest. Concitatissima est rabies in desperatione et morte ultima in furorem animus inpellitur. Quaedam ferae tela ipsa conmordent et in mortis auctorem per uulnera ruunt. gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur, et praecipitati non quod inpulit tantum trahunt, sed quod occurrit. naturali quodam deploratae mentis affectu morientibus gratissimum est commori. O mendacium simile ueneficio! dum nouercae meminit, matris oblita est. Peto ne quia filium uindicaui, filiam perdam. Nisi succurritis, nouerca uicit, ego uictus sum. Ne inter supplicia quidem desiuit occidere. Prosit aput uos puellae quod eam pater laudat, prosit quod mater accusat. Conscia, inquid, est filia. ego torqueri coepi, nouerca torquere. Habui filium talem, ut illum amare posset nouerca, nisi in eam incidisset quae odisse etiam filiam posset. Seruus furti tortus Catonem conscium dixit. utrum plus tormentis creditis an Catoni? Quod nouerca tam sero, puella tam cito?4 In hoc poenas ueneficii dabat, ut accusationis exigeret. Pars altera. Quarundam ferarum catuli cum rabie nascuntur; uenena radicibus statim pestifera sunt. Quid illa quae fratrem in moram sequentis patris sparsit? habes exemplum quod et sorori conueniat et uirgini. Nouerca in hoc priuigno dedit uenenum, ut filia sola heres esset; idcirco adhibuit et consciam.
知晓并参与毒害继子的女儿案。 女投毒犯应受拷问,直至招认同谋。某人前妻亡故,留有一子,后继娶并生下一女。年轻的儿子去世;丈夫指控继母投毒。继母被定罪后,在受拷打时声称其亲生女儿为同谋。该少女被索求交付惩处;父亲为其辩护。“少女啊,若非你母亲憎恨你,兄长对你的爱护本不会对你有何益处。这可憎的女人,甚至对其亲生女儿来说也是个继母,若不拉人陪葬,她甚至都无法死去。在角斗士中,胜者与垂死者搏斗的处境亦是严酷的。你不应惧怕任何对手甚于惧怕那个虽无法存活、却仍能杀人的人。狂怒在绝望中最为猛烈,在濒死之际,心灵被驱入疯狂。某些野兽会咬碎兵刃自身,顶着创伤扑向致其死亡者;角斗士对自己在手持武装时曾逃避之人,赤身裸体时反倒展开追击;坠落之人不仅拖拽推搡他之物,亦会拉扯所遇之一切。出于绝望心灵的某种自然情结,对于垂死之人而言,最称心之举莫过于拉人同归于尽。啊,这犹如投毒本身的谎言!她记起了继母的身份,却忘记了母亲的本分。我祈求,不要因我为儿子复仇而使我失去女儿。若你们不加施救,继母便得胜,而我则落败。她甚至在受刑之中亦未曾停止杀戮。愿父亲在你们面前对她的赞许有利于少女;愿母亲对她的指控有利于少女。她说:‘女儿是同谋。’我开始遭受折磨,继母开始施加折磨。我曾拥有这样一个儿子:若非遭遇了一个连亲生女儿都能憎恨的女人,连继母本也能爱护他。一个因行窃受拷问的奴隶声称卡托是同谋:你们更相信拷打的结果,还是更相信卡托?继母招认得如此之晚的事情,少女怎能参与得如此之早?她承受投毒之刑罚,正是为了以此索取报复指控的代价。”另一方。“某些野兽的幼崽天生带有狂疾;毒草之毒自根系起便已害人。那名抛洒亲弟肢体以拖延追赶之父的女子又当如何?你已有了一个既适用于妹妹、亦适用于少女的先例。继母向继子下毒,本就是为了让自己的女儿成为唯一继承人;正因如此,她亦将女儿拉作同谋。”
- 9.5Plus habeo quod auo quam quod reo timendum sit.
此句包含'habeo'接带'quod'及无人称动形容词结构'timendum sit'的从句。与格'auo'与'reo'充当动形容词的动作主体(表示必须行为的与格),意为“相较于作为被告,我作为外祖父更有理由感到忧惧”。
- 9.5quod auo seruare licet suos
'auo'是'auus'(外祖父)的与格。前文已有'inter auum et patrem interest',后文紧跟对仗的'patri',故此处指“外祖父得以保全其亲眷,而父亲甚至得以处死之”。
- 9.5efficit ne bene dixerit.
'efficit ne'后接虚拟式完成时'dixerit',引出结果从句,表示“由于不满足于一次说好,结果反而弄巧成拙,导致自己最终未曾说好”。
- 9.6Quod nouerca tam sero, puella tam cito?
高度省略动词的反诘句。对照前文继母在严刑拷打下极迟才招认(tam sero),质问年幼的少女怎可能如此过早地(tam cito)参与或知情这桩罪行。
