- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:9.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
围绕奉僭主之命殴打父亲随后诛杀僭主的儿子是否应被断手一案,记录了父亲的辩护与控方的驳斥,末尾附有关于萨比努斯·克劳狄乌斯的机智逸事。
a filio in arce pulsatus. Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis accersiit; imperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. post in amicitiam tyranni receptus est. occiso tyranno praemium accepit. petuntur eius manus; pater defendit. Felicior essem si plures reos defenderem. Praecidetis tyrannicidae manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet. Tam necesse fuit patrem caedere quam spoliare templa, uirgines rapere. O quantum istis debemus manibus, per quas iam nihil necesse est! Tales fuerunt, ut ex his posset tyrannum alter contempnere, alter occidere. Praecipitasti te, fili: hoc non est patri parcere sed tibi. Dura, fili; in tyrannum tibi per patrem eundum est. Vtrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter tyrannum. Suspensas leuiter admouebat manus: filius simulabat ictus, pater gemitus. Necessitas magnum humanae infelicitatis patrocinium: haec excusat Saguntinos, quamuis non ceciderint patres, sed occiderint. Si nec iste cecidisset. Ille me fratri reliquerat, hic tyranno. In lege, inquid, nihil excipitur. sed multa licet non excipiantur, intelleguntur et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est. Quid interest lege excipere, ne fraudi sit ei1 qui per insaniam patrem pulsauit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit? ne puniatur infans, si pulsauerit patrem? Hoc qui cogente tyranno fecit, ipso fuit miserior uapulante. Non est inpudica quae arcessita est a tyranno; non est sacrilegus sacerdos qui deorum inmortalium dona suis manibus pertulit ad tyrannum. Patre iubente fecit, nec cecidit iste, sed paruit. Vltio caesi patris nullius est nisi patris. Si a quolibet alieno caesus essem et iniuriarum agere nollem nemo nomine meo ageret. nunc nihil interest; poena maior est eius qui cecidit, ius idem eius qui caesus est. Pars altera. Tamdiu cecidit patrem donec placeret tyranno satelles. “Pro republica feci.” Idem et reipublicae imputas et tyranno. Habuisti quod iactares tyranno: frater maluit mori; periit ne parricidium faceret aut uideret. Caesus, inquid, poenam remitto. Mirarer nisi pro tam bono patre fuisset qui mori uellet. Pater, inquid, uoluit. sed frater noluit. Pater, inquid, uoluit. ita tu non tyranno tantum, sed etiam patri dignus uisus es parricidio? Cecidisti patrem cum et legem nosses et fratrem. Extra. Ab Oppio proconsule, cum quo in Cretam SABINVS ierat, in theatro Graeci postulare coeperant,ut Sabinus maximum magistratum gereret. Mos autem est barbam et capillos magistratui Cretensium summittere. Surrexit Sabinus et silentio manu facto, hunc magistratum, inquid, ego Romae bis gessi.2 bis enim reus causam dixerat. Graeci non intellexerunt, sed bene precati Caesari petebant, ut illum honorem Sabinus et tertio gereret. Idem cum reus rogaret, ut in lautumias transferretur, non est, inquit, quod quemquam uestrum decipiat nomen ipsum lautumiae: illa enim minime lauta res est. Iocabatur in miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit potuisse quis credit?3
在卫城被儿子殴打案。 凡殴打父亲者,应断其双手。僭主将一名父亲连同其两个儿子召至卫城,命令年轻人殴打他们的父亲。其中一人跳崖自尽,另一人动手殴打。事后,动手者获纳为僭主之友。僭主被诛后,他领取了赏金。如今有人要求斩断他的双手;父亲出面为其辩护。 “若我能为更多的被告辩护,我本会更加欣慰。难道你们要斩断弑僭主者的双手吗?这是何意?僭主完整地躺在那里。殴打父亲之势在必行,正如同洗劫神庙、强虏少女之势在必行。啊,我们对这双手欠下了多少恩情,正是借由这双手,如今已不再有任何被强迫之事了!他们是这样的人:其中一人能够蔑视僭主,另一人能够诛杀僭主。‘儿子啊,你跳崖自尽了:这不是放过父亲,而是放过你自己。忍耐吧,我的儿子;你必须踩过父亲的身躯去刺杀僭主。’我的这两个儿子,你们赞许哪一个?一人杀死了自己,另一人杀死了僭主。他只是悬空轻轻挥动手臂:儿子伪装击打,父亲伪装呻吟。逼迫是人类不幸境遇的有力辩词:正是逼迫为萨贡托人开脱,尽管他们不是殴打了父亲,而是杀死了父亲。若是连此子也未曾动手,局势又将如何?那一个儿子把我留给了兄弟,这一个儿子却把我留给了僭主。对方说:‘法律中没有任何除外条款。’然而,纵使许多事情未被明文排除,它们也是不言自明的;法律的条文是狭隘的,其解释却是宽广的。法律特意排除因精神错乱而殴打父亲之人不构成罪责,这有何意义?——既然此人需要的不是刑罚而是医治。又何须规定幼童殴打父亲不受惩罚?在僭主逼迫下做出此举的人,比挨打者本人更为凄惨。被僭主传召的妇人并非不贞;亲手将不朽诸神的贡品送交僭主的祭司并非亵渎神明。他是依从父亲的命令而行的;此子并未殴打,而是遵命。被殴打之父的复仇之权不属于任何人,只属于父亲。若我被任何外人殴打而我不愿提起不法侵害之诉,便无人能以我的名义起诉。如今并无分别;殴打者的刑罚固然更为严厉,但挨打者的权利却是一样的。” 另一方。“这个帮凶殴打父亲,直到僭主满意为止。‘我是为了国家才做的,’他说。你竟拿同一件事既向国家邀功,又向僭主邀功。你本有向僭主夸耀之资:兄弟宁愿选择死亡;他捐躯是为了不致犯下或目睹弑亲重罪。‘我这个挨打的人,’他说,‘免除刑罚。’若面对如此良父却没有愿为其赴死之人,我倒要感到奇怪了。‘父亲,’他说,‘愿意如此。’可是兄弟并不愿意。‘父亲,’他说,‘愿意如此。’难道说,你不仅在僭主眼中,甚至在父亲眼中,都被视作堪当行此弑亲之事的人吗?你在深知法律、亦深知兄弟的情况下殴打了父亲。” 附记。萨比努斯曾随前执政官奥皮乌斯前往克里特岛,在剧场中,希腊人开始向〔奥皮乌斯〕要求由萨比努斯担任最高行政官。然而,克里特长官的风俗是蓄留长发长须。萨比努斯站起身,挥手示意肃静,说道:‘这一官职,我在罗马已经担任过两次了。’因为他曾两次以被告身份出庭申辩。希腊人并未领会其意,反倒为凯撒祈福,请求让萨比努斯第三次享有这一殊荣。同一人在作为被告请求被移送至采石场监狱时说道:‘你们任何人都不应被“采石场(lautumiae)”这个名称本身所蒙骗:因为那绝非什么豪华(lauta)之事。’他在自己的悲惨境遇与危难中尚能戏谑;在此等境遇中,谁不知道他不该开玩笑,又有谁敢相信他竟能开得出玩笑呢?
- 9.4ne fraudi sit ei
fraudi 是表示目的或结果的谓语性与格(dativus finalis / praedicativus),与指示代词与格 ei 连用,构成意为“不致使之处境不利/不使其受害”的习用法律表达。
- 9.4hunc magistratum, inquid, ego Romae bis gessi
此处借用了前文提及的克里特行政官蓄留长发长须(barbam et capillos... summittere)的习俗。在罗马,刑事被告(reus)惯常蓬头垢面以博取同情,因此萨比努斯将自己在罗马两度受审(bis enim reus causam dixerat)讽刺地比作“两度担任此官职”。
- 9.4quis nescit potuisse quis credit?
由两个反问句无连词并列(asyndeton)构成的紧缩句式。前一从属短语 iocari eum non debuisse(他不该开玩笑)由 quis nescit 统辖,而后一句 quis credit 则统辖与之对应的动词不定式 potuisse [eum iocari](他竟能开出玩笑),作主语的代词宾格 eum 承前省略。
