← 老塞内卡

论争集摘录

§9.2

弗拉米尼努斯宴席处死囚犯案

控辩双方就法务官弗拉米尼努斯在宴席上为迎合游女而处决死囚一事,围绕大逆罪的成立与否展开辩论。文末附记了李维对演说修辞风格的评论,以及对片面追求对仗而忽视文意的修辞陋习的批评。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9.2

​Flamininus in cena reum puniens. Maiestatis laesae sit actio. Flamininus praetor inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat numquam se uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur laesae maiestatis. Obicio luxuriam, histrioniam, iocos? an in conuiuio nihil aliud nisi occiditis? Vni fortasse osculo donauit homicidium. Caenaturi carnifices manus abluunt. Non inquiro in totum annum, una nocte contentus sum. Facilius est ut qui multa meretrici dederit homicidium neget, quam ut qui homicidium dederit quicquam negarit.1 Seruum si uerberari uoluisses, extra conuiuium abduxisses. Contactam sanguine humano mensam, strictas in triclinio secures: quis credit ista concupisse meretricem uel fecisse praetorem? Virgae promuntur et ante mensam deosque crudelitatis uictima trucidatur. Me miserum, imperii Romani terrore lusisti. Legi potius quam scorto cadat. Exsurgite Bruti, Horati, Deci et cetera imperii decora: uestris fascibus, securibus uestris iam puellae iocantur obscenae. In eo quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur, maiestatis actione uindicandum est. Percussurus lictor ad praetorem respicit, praetor ad meretricem. Pars altera. Si legatus falsa mandata affert, sic audiuntur, tamquam illa populus Romanus dederit; imperator foedus percussit, uidetur populus percussisse Romanus et foedere continetur: nunc nec uiribus quicquam populi detractum est nec opinioni. At ex te ceteros aestimant. Et ante hunc alii fuerunt pro quibus aestimari possent. nemo adscribit urbibus uitia singulorum. Obiciunt quod dampnatus perierit meretrici et postulant praetorem perire dampnato.2 Libido omnis intra meretricem est, crudelitas intra carcerem. Multa populus Romanus in suis imperatoribus tulit: in Manlio inpotentiam a quo et filius et uictor occisus est, in Sylla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis auaritiam. Non putaui ad rem pertinere ubi aut quando periret qui perire deberet. Occisus est quis? damnatus; ubi? in praetorio; quo tempore? est enim tempus quo noxius perire non debeat? Extra. Quaedam controuersiae sunt in quibus factum defendi potest, excusari non potest. Non speramus ut Flamininum iudex probet, sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam pro facto non emendato, sed non scelerato. TITVS LIVIVS de oratoribus qui uerba antiqua et sordida consectantur et obscuritatem oratoris seueritatem putant: tamen in his etiamsi minus est insaniae, minus spei est. illi qui tument, qui abundantia laborant, plus habent furoris, sed plus et corporis; semper ad sanitatem procliuius est quod potest detractione curari; illi succurri non potest qui simul et insanit et deficit.3 MVRREDIVS dixit tetracolon: seruiebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer conuiuio, dies nocti. Nouissima pars sine sensu dicta est, ut expleretur sensus; quem enim sensum habet: “seruiebat dies nocti?” Hanc ideo sententiam retuli, quia et in tricolis et in omnibus huius generis sententiis curamus ut numerus constet, non curamus ut sensus. Omnia autem genera corruptarum sententiarum de industria pono, quia facilius et quid imitandum et quid uitandum sit docemur exemplo.

弗拉米尼努斯在宴席上处死罪犯案。 准许提起大逆之诉。法务官弗拉米尼努斯在宴席间应一名自称从未见过人被斩首的游女之请求,杀害了一名已被定罪之人。他遂被控犯有大逆罪。“难道我是在指摘奢侈、演戏与玩笑吗?抑或你们在宴席上除了杀人便无事可做?或许他仅仅为了一记亲吻便献出了一条人命。即便是将要用餐的刽子手也会洗手。我并不追究整整一年,只这一夜便已足够。一个给过游女许多财物的人拒绝行凶杀人,远比一个连杀人都能奉上的人拒绝任何要求来得更为容易。如果你想让奴隶受笞打,你本该将其带到宴席之外。沾染人血的餐桌,在餐厅中拔出的战斧:谁能相信游女会贪求这等事物,抑或法务官竟会做出这等事来?刑杖被取出,在餐桌与诸神面前,一个残酷暴行的牺牲者惨遭屠戮。可悲的我啊,你竟将罗马帝国的威严当作儿戏。他应当为法律倒下,而不是为一个娼妓倒下。起来吧,布鲁图斯们、霍拉提乌斯们、德基乌斯们,以及帝国其余的荣耀者们:如今下贱的少女竟拿你们的法西斯、你们的斧钺来开玩笑了。凡借公共威严的名义所行之事,无论犯下何种过错,皆须通过大逆之诉予以惩戒。正要行刑的侍从官回头看着法务官,法务官却回头看着游女。” 另一方。“若特使带来虚假的指令,人们听取时便如同这是罗马人民所授予的一般;将领订立了条约,便视为罗马人民订立了条约并受其约束:而在当下,人民的力量未受丝毫削损,其声望亦未遭贬损。‘然而人们正是从你身上推断其他人,’他们说。而且在此人之前尚有另一些人,〔其他人〕本可凭他们受到评判;无人会将个别人的恶德归咎于整座城邦。他们指责一个死囚为了游女而丧命,却要求一名法务官为了死囚而丧命。所有的荒淫皆局限于游女自身,残酷亦局限于监牢之内。罗马人民在其将领身上容忍过许多行径:在曼利乌斯身上容忍了不能自制的暴烈——他亲手杀害了自己的儿子兼胜者;在苏拉身上容忍了残忍;在卢库鲁斯身上容忍了奢靡;在许多人身上容忍了贪婪。我认为一个本就该死之人死于何地或何时,根本与案情无关。被杀者是谁?已被定罪之人。在何处?在官邸之中。在何时?难道有什么时候是罪犯不该死去的吗?” 附记。在某些争议案中,事实可以被辩护,却无法被开脱。我们并不指望法官赞许弗拉米尼努斯,而是指望法官予以释放;因此,我们的辩词必须如同针对一件虽有瑕疵、但绝非罪恶的事实那样去陈述。蒂托·李维在谈到那些追求古奥粗鄙词句、把晦涩视为演说家庄严的演说家时说道:“然而在这些人身上,即便疯狂较少,希望也同样较少。那些文辞臃肿、受困于繁复之人,固然有更多的狂躁,但也拥有更充实的躯体;凡是能通过删削来医治的,总是更容易恢复健康;而对于同时既疯狂又枯竭之人,则是无可挽救的。”穆雷狄乌斯曾说出一句四肢句:“公堂服侍于卧房,法务官服侍于游女,监牢服侍于宴席,白昼服侍于黑夜。”最后一部分毫无意义,仅仅是为了凑足句式而说的;因为“白昼服侍于黑夜”究竟能有什么意义呢?我之所以引述这句言论,是因为无论在三肢句还是在所有此类警句中,我们都在意句式数量的完整,却不在意文意的通达。而我故意列举所有这些堕落言论的类型,乃是因为通过实例,我们能更容易地明白何者应当效仿,何者应当规避。

语法注3 条
  1. 9.2Facilius est ut qui multa meretrici dederit homicidium neget, quam ut qui homicidium dederit quicquam negarit.

    由 facilius est ut ... quam ut ... 构成的对比句式,用来连接两个名词性从句。每个从句中的关系代词 qui 均省略了先行词(相当于 is qui),前句的虚拟式现在时 neget 与后句的虚拟式完成时 negarit(即 negauerit)相互照应,表达两种可能性的对比。

  2. 9.2dampnatus perierit meretrici et postulant praetorem perire dampnato

    meretrici 与 dampnato 均为利害与格(dativus commodi / incommodi)。前者表示“为了取悦游女/为了游女的消遣”,后者表示“作为(被杀)死囚的代价/报偿”。

  3. 9.2illi succurri non potest qui simul et insanit et deficit

    支配与格的不及物动词 succurro 的非人称被动结构。与格代词 illi 作为先行词,受到关系从句 qui simul et insanit et deficit 的修饰。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:9.2