- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:9.1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节记录了一则论辩修辞题目:基蒙为安葬父亲米太亚德而自愿代父入狱,后被富人客里阿斯赎出并招为女婿,但基蒙因处死通奸的妻子而被控忘恩;文末附有对比萨路斯提乌斯与修昔底德文风简练性的文艺批评札记。
Cimon ingratus Calliae. Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque interficiat,1 sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus dampnatus in carcere alligatus decessit. Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro patris corpore dedit. Callias diues sordide natus redemit eum a republica et pecuniam soluit eique filiam conlocauit. ille deprehensam in adulterio deprecante patre occidit uxorem. ingrati reus est. Adulterium mihi carcer est. Ferrum mihi a lege traditum ad uindictam pudicitiae proiciam? perdidisti pecuniam, Callia, si soluisti tales manus. Non potest generosus animus contumeliam pati. Hoc interest inter fortunam parentis et filii, quod illius calamitatum exitus fuit carcer, mearum initium. Vnus Miltiadis census inuentus est Cimon filius. Redemptus Cimon redemptoris felicitas est. Reddam beneficium, cum tam honestum desideraueris quam dedisti. Ego adulteros dimittam? quid aliud facerem, si adhuc alligatas haberem manus? Quid? tu poenam putas pro Miltiade alligari? Magnum uterque beneficium dum damus, recepimus: ego quod Miltiadem redemi, tu quod Cimonem. Turpissimum duxi ab eodem dimitti et adulteros et Cimonem. Ego sum qui referre gratiam ne mortuis quidem desino: ita mihi ueros habere liberos contingat;2 quod quantum sit, Miltiades expertus est. Dignus erat Callias talem genuisse qualem redemit. Dic nunc: “ego te carceri exemi,” dum respondeam: “ego me carceri tradidi.” Numquam fiet ut melius actum putem, quod a Callia redemptus sum, quam quod pro Miltiade alligatus. Ego me a te redemptum putabam: emisti me filiae tuae. Calliae filiam duxi: hanc tibi pater, dum ingratus esse nolo, iniuriam feci. Non possum ob id dampnari quod lege feci. Beneficium est quod totum eius causa praestatur in quem confertur. ubi aliquis ex eo quid sperat aut praeparat, non beneficium sed consilium est. Summo te dedecore liberaui; inuitus beneficium accepisti. redemisti me et tu non rogantem. Hic Virginios et quicumque uitiatas filias uel clauserunt uel occiderunt. Pars altera. Duo beneficia dedi: et redemi et egenti filiam collocaui. Obicio tibi quod uxorem passus es adulteram fieri, quod non custodisti, quod moratus es dum superueniret pater spectator suae calamitatis. Ego non exspectaueram dum rogarer. Moleste ferebas socerum tuum dici Calliam. Mores puellae non tantum passus es in uitia labi, sed ipse inpulisti; nactus occasionem non omisisti. Extra. Color et Gallioni et Latroni et MONTANO placuit, ut nihil in Calliam diceretur contumeliose, in redemptorem, in socerum, in infelicem. Multa oratores, historici, poetae Romani a Graecis dicta non subripuerunt, sed prouocauerunt. Thucydidis sententia est: deinai\ ga\r ai(eu)praci/ai sugkru/yai kai\ suskia/sai ta\ e(ka/stwn a(marth/mata. Sallusti: res secundae mire sunt uitiis obtentui.3 Cum sit praecipua in Thucydide uirtus breuitas, hac eum Sallustius uicit, et in suis illum castris cecidit. nam in sententia Graeca tam breui habes quae saluo sensu detrahas: deme uel sugkru/yai, uel suskia/sai, uel e(ka/stwn, constabit sensus, etiamsi non aeque comptus, aeque tamen integer. at ex Sallustii sententia nihil demi sine detrimento sensus potest. T. autem Liuius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio: nec amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium uinci, si ante a Thucydide uincatur.
基蒙对客里阿斯负义案。 凡当场抓获通奸之男女者,只要将双方处死,便免于处罚。准许提起忘恩之诉。米太亚德因贪污公款被判有罪,在狱中戴着锁链去世。其子基蒙为将其安葬,献出自身作为替身以换取父亲的遗体。出身微贱的富人客里阿斯向城邦赎出了他,代缴了罚金,并将女儿嫁给了他。基蒙当场抓获妻子通奸,不顾其父的恳求将其处死。他遂被指控犯有忘恩之罪。“通奸对我而言便是监牢。难道我要扔掉法律授予我用于捍卫贞洁的刀剑吗?客里阿斯啊,若你解开的是这样一双手,你便是白花了钱财。高贵的灵魂无法忍受侮辱。父亲与儿子的命运之间有此差异:监牢是他的不幸的终点,却成了我的不幸的起点。米太亚德被发现的唯一财产便是儿子基蒙。被赎出的基蒙,乃是赎买者的福分。当你希求如你所给予的那般崇高的恩义时,我定当报答。难道我要放走奸夫淫妇吗?若我的双手仍被束缚,我又能做出何事?怎么?你以为替米太亚德受捆绑是一种惩罚吗?我们二人在施予的同时亦接受了巨大的恩惠:我赎出了米太亚德,而你赎出了基蒙。我认为通奸者与基蒙竟由同一人予以释放,乃是奇耻大辱。我是一个甚至对死者也绝不停止报恩之人:愿我得以拥有真正的子嗣;那是何等伟大的福分,米太亚德已亲身体验。客里阿斯配得上生出一个如他所赎出之人那样的儿子。现在你说吧:‘是我将你从牢狱中解救出来的’,只要我能回答:‘是我将自己交付给监牢的。’我绝不可能认为由客里阿斯赎出,比为米太亚德受绑是一件更好的事。我本以为是被你赎出的,你其实是为你女儿买下了我。我娶了客里阿斯的女儿;父亲啊,正当我不想做一个忘恩之徒时,我却对你犯下了这桩伤害。我无法因依法行事而被定罪。所谓的恩义,乃是全然为了接受者的利益而施予之物。当某人从中期望或筹划着什么时,那便不是恩义,而是算计。我将你从极大的耻辱中解救了出来;你接受了一份违背心愿的恩义。而你赎出我时,我也未曾哀求过。”此处当引用维尔吉尼乌斯一类的人物,以及凡将遭污之女监禁或杀害之人。 另一方。“我施予了双重恩义:我既赎出了你,又将女儿许配给一贫如洗的你。我控告你纵容妻子成为淫妇,控告你未加看管,控告你故意拖延直至父亲赶来成为自身灾难的目击者。我未曾坐等别人来哀求我。你难以忍受客里阿斯被称为你的岳父。你不仅任凭少女的品行滑向罪恶,反倒亲自推波助澜;一旦抓到机会,你便绝不放过。” 附记。加利奥、拉特罗与蒙塔努斯皆倾向于采用这一论辩策略:即绝不对客里阿斯——对这位救赎者、岳父、不幸之人——作任何侮辱性的言辞。罗马的演说家、历史学家和诗人并未从希腊人那里窃取许多言论,而是向其发起了挑战。修昔底德有名言道:“盖顺利足以掩饰遮蔽各人的过失。”萨路斯提乌斯的表述则是:“顺境奇妙地成为罪恶的屏障。”尽管简练是修昔底德最突出的美德,萨路斯提乌斯却在这点上胜过了他,并在对手的阵地中将其击溃。因为在这句如此简短的希腊语句子中,你尚能找到在不损及原意的情况下可以删去的部分:无论删去‘掩饰’(sugkrypsai)、‘遮蔽’(syskiasai)还是‘各人的’(hekastōn),文意依然成立,即便不如先前华美,却同样完整。然而从萨路斯提乌斯的语句中,若不损及含义,便无法删去任何一个词。然而蒂托·李维对萨路斯提乌斯极为不公,竟指责这同一句话既是移译而来的,又是在移译过程中被改恶了的:他这样做并非出于对修昔底德的偏爱而尊崇对方,而是称赞一个自己并不畏惧的人,并且认为萨路斯提乌斯若先被修昔底德击败,便能更容易被自己击溃。
- 9.1dum utrumque interficiat
连词 dum 搭配虚拟式 interficiat 构成限制/条件从句(proviso),意为“只要/在……的限度内”。在此处法律程式中,表示唯有将通奸双方一同处死方可免除刑事追究。
- 9.1ita mihi ueros habere liberos contingat
短语 ita ... contingat 运用愿望虚拟式构成誓言性断言句(asseveratio),意为“愿我得以……(正如我所言不虚)”,表达说话人起誓自证的强烈语气。
- 9.1mire sunt uitiis obtentui
此句为典型的双重与格结构,由 uitiis(关涉与格)与 obtentui(谓语性/目的与格)构成,意为“成为罪愆的遮羞布/掩护”。副词 mire 修饰整个谓语。
