- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:7.7-7.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
前半部分围绕被俘统帅临终前“当心叛徒”的告诫而引发的父亲叛国案及其修辞附记展开;后半部分则辩论被凌辱女子在最初选择婚姻后,能否在强奸者否认罪行并被定罪后改选死刑。
Cavete Proditorem. Pater et filius imperium petebant; praelatus est filius. commisso bello captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus occurrit pater, dixit sero se aurum ad redemptionem tulisse, filium crucifixum esse. illi peruenerunt, quibus imperator ex cruce dixit: cauete proditorem. reus fit pater proditionis. Imperator supplicium tulit, proditor pretium. Tristiorem istum uidimus, cum filius imperator renuntiatus est, quam cum captus. Quemadmodum redisti tutus, senex, solus, cum auro, cum etiam imperatores capiantur? Plus accepit auri, quam quod posset abscondi. nolite mirari: et imperatorem et filium uendiderat. “Cauete proditorem.” iam comitiis cauimus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. “Cauete proditorem.” indicium fuit morientis breue, filii uerecundum. Cur dimissus es? si nihil aliud, et ducem genuisti et dux esse uoluisti. Candidatus processit contra patrem: iam tunc nobis uerecunde indicauit. filius tuus tibi credere rempublicam noluit. Legati nostri aurum ferebant, pater auferebat. Non immobilis deriguisti, non illic quasi et ipso affixus haesisti. quid tam cito recedis? adhuc et uiuit et loquitur. Voce proditionem indicauit, silentio proditorem. Optimus imperator curare rempublicam ne in cruce quidem desiit. Tibi non dixit: caue proditionem. Nec imperator potuit tacere proditionem, nec loqui filius proditorem. Expecta dum mittantur legati. dicis: affectus non sustinet moram. ergo si redimere non potes uiuum, saltim mortuum redime. numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur. “Cauete proditionem;” id est, ne quis insciis custodibus exeat, ne quis ignorante republica ad hostem perueniat, ne quis ex hostium castris grauis auro reuertatur. Indicio nihil deest: de proditione uobis dicit imperator, de proditore legati. Sublata quaestio est. quaeritis quem dixit? uidete cui nihil dixerit. Pars altera. In comitiis filio meo cessi. Decretum non expectaui, sed amens et attonitus protinus cucurri. ad summam, festinaui nec occurri. Sciebam hostes patrum lacrimis saepe flecti. Extra. Latro non curauit dicere nullam factam esse proditionem, set se proditorem non esse. Suspectus est, inquid, iudici qui plus quam se defendit.1 CESTIVS posita suasoria: “deliberat Alexander an Oceanum nauiget, cum exaudita uox esset: quousque, inuicte?” describenti discipulo late Alexandri uictorias gentesque perdomitas addentique: “quousque2 post ista?” exclamauit: “et tu quousque?”
当心叛徒。 父子争夺军队的统帅权,儿子当选。战事爆发后,儿子被俘。十名使节被派去赎回统帅。父亲迎面遇上正前往敌营的使节,声称自己送去赎金为时已晚,儿子已被钉上十字架。使节们赶到现场,统帅在十字架上对他们说:“当心叛徒。”父亲遂被控犯有叛国罪。“统帅承受了酷刑,叛徒获得了报酬。”“我们看到,当儿子被宣布为统帅时,那人的神色比得知儿子被俘时还要阴沉。”“连统帅都会被俘,你一个老人,孤身一人,带着黄金,又是如何平安归来的?”“他得到的黄金,多得根本无法藏匿。切莫惊奇:他把统帅和儿子都出卖了。”“‘当心叛徒。’我们在选举大会上早已当心了。”“若非敌人把黄金给了你,他们早就把黄金从你身上夺走了。”“‘当心叛徒。’垂死之人的指认是简略的,儿子的指认是克制的。”“你为何被释放?就算没有别的缘由,你既生养了统帅,又曾企图自己当统帅。”“儿子作为候选人与父亲竞争:早在当时他就克制地向我们给出了提示。你的儿子不愿把国家托付给你。”“我们的使节是把黄金送去,父亲却是把黄金拿走。”“你并未僵立不动,亦未像自己也被钉在上面一样留在那里。你为何走得如此匆忙?他至今仍活着,仍在说话。”“他用声音指认了叛国之罪,用沉默指认了叛徒。”“至善的统帅即便在十字架上,也未曾停止关怀国家。”“他没有对你说:‘当心叛国。’”“统帅既不能对叛国保持沉默,儿子又无法说出叛徒的名字。”“等到使节被派去吧。你说:‘父子之情耐不住拖延。’那么,如果你不能赎回活着的儿子,至少也该赎回死去的儿子。从来没有哪个敌人残酷到不被父亲的眼泪所打动。”“‘当心叛国;’这就是说,不要让任何人在卫兵不知情时外出,不要让任何人在国家不知情时奔赴敌营,不要让任何人带着沉重的黄金从敌营归来。”“指控证据完备无缺:统帅向你们诉说了叛国之罪,使节向你们指认了叛徒。”“争议已然了结。你们还问他指认了谁吗?看看他对谁一言不发吧。” 另一方。“在公民大会上我退让给了儿子。我没有等待法令通过,而是惊慌失措地立即奔跑而去。总之,我匆匆赶去,却未能及时赶到。我深知敌人的心往往会被父亲的眼泪打动。” 附记。拉特罗在辩护中并不在意声称叛国罪从未发生,而是致力于证明自己不是叛徒。他说:“为超出自身之事辩护的人,在法官眼中是可疑的。”在提出“亚历山大斟酌是否航行于大洋,当时听闻声音道:‘无敌之人啊,你要行至何方?’”这一论题时,一名门徒详细描绘了亚历山大的胜利和被征服的各族,并加上一句:“在这些之后,你要行至何方?”切斯提乌斯便对他喊道:“那你又要讲到何时为止?”
mutanda optio raptore convicto. Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. iuuenis raptorem se negauit. conuictus est. illa mortem petit. raptor contradicit. Optare tibi non amplius quam semel licuit. Proponite supplicii faciem, carnificem, securim: hoc semel licere nimium est. In hac perturbatione deductus sum, ut ignorarem quid fecissem. Grauius punior, cum me peccasse pudet, quam cum peccaui. Optauit nuptias; nec adhuc sciebat, quam uerecundum maritum esset habitura. Raptorem dimisisti, uirum occides? Minus est ergo quod uitiauit quam quod negauit? Ergo nos iniuriam periculosius negauimus quam fecimus? Quadam nocte — quid dicam? non negare iam non pudet. nox, uinum, error — quid irasceris, puella? iam non negat. Iudex de reo tabellam reuocare quam tulit, non potest; quaesitor non mutat pronuntiationem. Nihil tam ciuile, tam utile, quam breuem potestatem esse quae magna est. Si mortem optaueris hodie, facies quod numquam factum est: utrumque optaueris.3 Pars altera. Id egit priore iudicio, ne quam omnino poenam stupri penderet; hoc id agit, ut ipse optet.4 Vtinam non illum liberaret metu quod iudicis sui clementiam nouit. Est quaedam proxima innocentiae uerecundia, praebere se legibus. Lex non adicit quotiens optet, sed ex quibus: aut hoc, inquid, aut illud; non adicit: ne amplius quam semel.
强奸者定罪后选择权之变更。 被凌辱的女子可选择强奸者被处死或无嫁妆成婚。被带上法庭后,受辱女子选择了成婚。青年否认自己是强奸者,但被定罪。女子遂要求判其死刑。强奸者提出抗辩。“法律只准许你做一次选择。”“设想一下行刑的场面、刽子手、利斧:允许这种事一次,未免太过分了。”“我当时陷入了极度慌乱,以致根本不知道自己做了什么。如今我因犯罪而感到羞耻,比起当初犯罪之时,所受的惩罚更为沉重。”“她选择了成婚;当时她还不知道自己将拥有一个多么克制守礼的丈夫。”“你放过了强奸者,如今却要杀死丈夫吗?”“难道玷污罪责倒轻于否认罪责吗?难道我们否认不法行为,竟比犯下不法行为招致了更大的危险吗?”“在某个夜晚——我该说什么呢?如今不再否认,我已不觉羞惭。黑夜、美酒、迷误——姑娘,你为何发怒?如今他已不再否认了。”“法官不能收回自己对被告投下的投票板;审理者亦不更改判决。没有任何事情比让巨大的权力保持短暂更符合公民精神、更有裨益的了。”“如果你今天选择死刑,你将做出前所未有的事:你等于两样都选了。” 另一方。“他在前一次审判中企图彻底免受凌辱的惩罚;在这一次审判中,他企图由他自己来选择。”“但愿‘得知审理者的宽厚’这一事实,不会消除他的恐惧!遵从法律,乃是与无辜最为接近的一种谦逊。”“法律并没有补充她可以选择多少次,而只是规定了可供选择的范围:法律说‘要么选这个,要么选那个’,而并未补充‘不得多于一次’。”
- 7.7plus quam se defendit
中性名词性形式 plus 作 defendit 的宾格直接宾语,quam se 中的反身代词 se 则作承前省略的 defendit 的宾格宾语。整句指那些不仅为自身(非叛徒)辩护,甚至越俎代庖去证明“根本不存在叛国行为”的人。
- 7.7describenti discipulo late Alexandri uictorias gentesque perdomitas addentique: “quousque post ista?” exclamauit: “et tu quousque?”
与格分词短语 describenti discipulo ... addentique 作主要动词 exclamauit 的间接宾语(被呼喊的对象)。整个句子在句首的独立夺格 posita suasoria 及其引语之后插入了长篇描述,使主语 Cestius 与主谓语 exclamauit 之间产生了较大幅度的远隔。
- 7.8utrumque optaueris
完成体虚拟式(或将来完成体直陈式),在条件句的主句中表示一种逻辑推论或结果性的判定:“(若今日选择死刑,)你便等于两者皆选了”。
- 7.8Id egit priore iudicio, ne quam omnino poenam stupri penderet; hoc id agit, ut ipse optet.
成语结构 id agere ut / ne 意为“企图……、旨在……”。后半句中的 hoc 与前半句的 priore iudicio 相对照,作表示场合的夺格,意为“在本次审判中(hoc [iudicio])”。
