← 老塞内卡

论争集摘录

§7.4-7.6

阻子救父的盲母与招奴为婿的父亲

本节收录三个辩论题:其一是盲母依据赡养法试图拘留欲往海盗处赎父的儿子;其二是父亲遇害案中五岁幼童指认管家,引致长子与管家互诉;其三是一位父亲在暴政结束后将守全女儿童贞的奴隶释放并纳为女婿,因而被长子指控为癫狂。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.4

​mater caeca filium retinens. Liberi parentes alant aut uinciantur. Quidam habens uxorem et filium profectus in piratas incidit. scripsit utrique de redemtione. uxor flendo caeca facta est; filium euntem ad redemtionem alimenta poscit; non remanentem alligare uult. Nauigaturus uxori filium reliquid, nec adhuc caeca erat. Non est quod mulieris affectum lege aestimetis qua minatur;1 omnia facit ne filius alligetur. Quotiens duobus est communio, potestas eius fit tota qui praesens est. Pars altera. Vnus uinculis duos alligat. Victo mater catenas denuntiat, uictori ad piratas eundum est.2 Filius familiae nulli possum seruire nisi patri. Petis ab eo alimenta quem pater peregre mittat. primae partes patris sunt, secundae matris. ille peregre est, tu domi; ille captus, tu libera; ille inter piratas, tu inter ciues; ille alligatus, tu soluta. at tu caeca es. infelicior ille quod uidet catenas suas et caedes et uulnera et cruces eorum qui non redimuntur. At periculosum est. quam multi nihil pro patribus periculosum putarunt! Non, inquit, uindictam sed misericordiam quaerit. Ita quisquam exigit pietatem, ut impediat? Extra. CALVVS, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de eloquentiae principatu habuit, usque eo concitatus actor fuit, ut in media oratione eius exclamaret Vatinius reus: rogo uos, iudices, num si iste dissertus est, ideo me dampnari oportet?

挽留儿子的盲母。 子女当赡养父母,否则拘禁。某人有妻有子,出游时落入海盗之手。他给妻子和儿子写信求赎。妻子因痛哭而失明;当儿子动身前去赎父时,母亲向他索要赡养,并在儿子不愿留下时欲将其拘禁。“男子启航之际将儿子留给妻子,当时她尚未失明。”“你们切不可依那妇人用来威胁的法律去评判她的情感;她所做的一切,不过是为了让儿子免遭拘禁。”“凡两人共有之物,其支配权完全归属于在场之人。” 另一方。“一人以锁链束缚两人。母亲对败诉之子出示锁链,胜诉之子则必须奔赴海盗之处。作为处于家父权下的儿子,除父亲外我不能侍奉任何人。父亲派往异邦之人,你竟向他索取赡养吗?首位当属父亲,次位方属母亲。他在异邦,你在家中;他是囚虏,你是自由人;他在海盗当中,你在同胞公民当中;他身负束缚,你获享解脱。然而你说你双目失明。那看见自己的锁链、看见未获赎金者的杀戮、伤痕与十字架的父亲,岂非更加不幸!‘然而前路凶险。’为了父亲而视一切险阻如无物的人,何其之多!有人说:‘她所求的不是复仇,而是怜悯。’

§7.5

​quinquennis testis in procuratorem. Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam; sustulit ex ea filium. habebat speciosum procuratorem. cum saepe iurgarent nouerca et priuignus, iussit eum semigrare; ille trans parietem habitationem conduxit. rumor erat de adulterio matris et procuratoris. quodam tempore pater in cubiculo suo occisus inuentus est, uxor uulnerata, communis paries perfossus. placuit propinquis quaeri a filio quinquenni qui una dormierat, quem percussorem cognosceret; ille procuratorem digito monstrauit. accusat filius procuratorem caedis, ille eum parricidii. Vt audiui clamorem, si qua fides est, deprehensos adulteros credidi. Da puerum. aliquis non est uno teste contentus? da populum. Obicit priuigno parricidium, filio mendacium. Dic, puer, quis occiderit patrem; dic audaciter; eundem nominas quem populus. Nox placet sceleri, adulterii tempus. O magna in contrarium peruersitas seculi! inuentus est qui patrem posset occidere, non posset nouercam. Ostende istud non uulnus, sed argumentum. ostende uulnus: percussor ille quam timuit ne occideret! Tam leuiter te uulnerauit illa dextera, cui nec paries obstitit nec pater? Nihil est puero teste certius; nam et ad eos annos peruenit ut intellegat et non ad eos quibus fingat. Extra. VINICIVS, exactissimi uir ingenii, nec dicere res ineptas nec ferre poterat.

难道竟有人如此索求孝道,以致阻挠孝行吗?” 附记。卡尔乌斯曾与西塞罗长期就雄辩术的桂冠展开极不对等的争执,他作为控方发言时情绪如此激昂,以致被告瓦蒂尼乌斯在演说中途高呼:“法官诸公,请问若那人善辩,我便活该被定罪吗?” 针对管家的五岁证人。 某人生有一子,妻子死后再娶,并由后妻得一子。他有一位容貌俊美的管家。由于继母与前房之子常生争吵,父亲便命长子迁出;长子遂租下隔壁一墙之隔的房屋。坊间传闻继母与管家通奸。某日,父亲被发现死于寝室,妻子受伤,共用之墙被凿穿。亲属们决定向同室而眠的五岁幼子询问认得凶手是谁;幼子用手指向管家。长子控告管家杀人,管家控告长子弑亲。“当我听闻呼喊时,指天发誓,我还以为是通奸者被当场捉获。”“传唤那个孩童吧。难道有人不满足于一位证人吗?那就传唤全体民众吧。”“管家将弑亲罪归咎于前房之子,将谎言归咎于幼子。”“孩子,说出是谁杀害了父亲;大胆地说;你所指认的正是民众所指认的人。”“黑夜便于作恶,正是通奸的时辰。”“世风颠倒逆乱,何其巨大!竟然有人能够杀害父亲,却不能杀害继母。”“展示那道伤痕吧,那不是伤口,而是借口(证据)。展示伤痕吧:那凶手多么害怕将她杀死!连墙壁和父亲都无法阻挡的右手,刺伤你时竟如此轻微吗?”“没有什么比孩童作证更确凿了;因为他已到了能理解的年龄,却尚未达到能伪造的年龄。”

§7.6

​demens qui servo filiam iunxit. Tyrannus permisit seruis dominas suas rapere. profugerunt principes ciuitatis et simul qui filium habebat et filiam. cum omnes serui dominas uitiassent, seruus eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuersi sunt principes; in crucem seruos sustulerunt; ille manumisso filiam iunxit. reus est a filio dementiae.3 Haberemus solatium, si has nuptias tyrannus fecisset, non pater. Sanum putatis esse qui imitari tyrannum maluit quam seruum? Fecit se similem tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis. Plus permisit seruo dominus quam tyrannus. Quisquis has nuptias facit, aut insanus est aut tyrannus. Egregius gener, cui nihil est gloriosius quam quod inter cruciarios non est. Virginitatem sub patre perdidit quam seruauerat sub tyranno. Itane est nuptiis dignus, quia indignus est cruce? Melior condicio uitiatarum quam uirginis est: illis mutare nuptias contigit. Propitius pater ita conlocauit filiam suam, ut iratus tyrannus alienas. Cum sanus esset pater, ne has uideret nuptias, fugit. Miserrima soror, sub tyranno patrem desiderabas, sub patre tyrannum desideras. Non est illi praemium, unum spectare omnium cruces? Dominam non stuprauit. auge beneficia: nec dominum occidit nec uenenum dedit. non est beneficium scelere abstinere. Quod aliae in tyrannide passae sunt, haec in libertate; ceterae absentibus suis, haec praesentibus; in aliis stuprum uocatur, in hac matrimonium. Timuit ille supplicium; sciuit rempublicam liberandam, daturos poenas qui contaminassent; et aduentare tyrannidi tempus ultimum uidit. Conuenite seruuli, conuenite liberti, emta cognatio. Pars altera. Si quis tyranno indicasset, solus hic in cruce pependisset. Licet cui uolo filiam conlocare. Marcus Cato coloni sui filiam duxit uxorem. Filia non mariti petulantiam timebit, non uerborum contumeliam, non pelicem, non repudium. Neminem natura liberum fecit, neminem seruum;4 inposuit haec fortuna postea singulis nomina. Nuper et nos serui fuimus. Seruus rex fuit.

附记。维尼基乌斯是一位才思极度严谨之人,既不肯说出荒诞之语,亦不能容忍荒诞之谈。 将女儿嫁给奴隶的癫狂者。 僭主准许奴隶奸污女主人。城邦的显贵们纷纷逃亡,其中有一位育有一子一女的显贵亦逃亡在外。当所有的奴隶都玷污了女主人时,他的奴隶却保全了主家处女的纯洁。僭主被杀后,显贵们归来,将奴隶们钉上十字架;那位父亲将该奴隶释放,并将女儿嫁给了他。儿子指控父亲犯有癫狂之罪。“若安排这桩婚事的是僭主而非父亲,我们尚有安慰。”“你们以为,宁愿效法僭主而不愿效法奴隶的人是神志清醒的吗?他使自己如同僭主,使女儿如同受辱之女,使被释奴隶如同十字架上的死囚。主人给予奴隶的放纵甚至超过了僭主。操办如此婚事之人,不是疯子便是僭主。”“真是一位杰出的女婿啊,对他而言最荣耀之事,莫过于没有沦为十字架上的死囚。” “她在父亲治下失去了在僭主统治下保全的童贞。”“难道仅仅因为他不配上十字架,便配得上这桩婚姻吗?受辱女子的处境倒好于处女:她们尚有机会另择婚配。”“仁慈的父亲嫁女的方式,竟然如同暴怒的僭主强配他人之女。”“父亲尚清醒之时,为了不见此婚礼而逃亡。”“至为可怜的妹妹啊,在僭主治下你思念父亲;在父亲治下你竟思念起僭主。”“独自一人旁观所有其余奴隶的十字架,对他而言难道还算不上奖赏吗?人们说:‘他没有奸污女主人。’那就继续堆砌恩德吧:‘他既未杀害主人,亦未投毒。’不作恶并非施恩。”“其他女子在暴政下所遭受的,此女在自由中遭受;其他女子在亲人离散时遭受,此女在亲人眼前遭受;在他人身上称为奸污,在此女身上却称为婚姻。”“那奴隶不过是畏惧惩罚;他深知共和国终将重获自由,玷污门风者必遭严惩,且看出了暴政末日将临。”“聚拢来吧,卑贱的奴隶们,聚拢来吧,被释奴隶们,这用金钱买来的亲族!” 另一方。“若有人向僭主告密,独自被吊在十字架上的便会是他。”“我有权将女儿许配给我所愿之人。马尔库斯·加图亦曾娶自己佃农的女儿为妻。”“女儿将不必畏惧丈夫的傲慢,不必畏惧言语的侮辱,不必畏惧情妇,亦不必畏惧遗弃。”“自然未曾将任何人造为自由人,亦未曾将任何人造为奴隶;命运在后来将这些名称强加给每个人。不久之前我们亦曾是奴隶。奴隶也曾做过国王。”

语法注4 条
  1. 7.4Non est quod mulieris affectum lege aestimetis qua minatur

    “non est quod + 虚拟语气(aestimetis)”是表示“没有理由/毋需……”的固定句式。关系代词“qua”为工具夺格,指代先行词“lege”,全句意为“你们没有理由依据她用来威胁的法律去评判……”。

  2. 7.4Victo mater catenas denuntiat, uictori ad piratas eundum est

    “victo”与“uictori”形成严整对照,分别为完成被动分词“victus”作名词用的与格与施事名词“uictor”的与格,指代诉讼败诉与胜诉时的儿子。“eundum est”为无人称被动动形词(gerundive)结构表必要性,“uictori”在此充当动作主与格(dative of agent)。

  3. 7.6reus est a filio dementiae

    “dementiae”是与“reus est”搭配的罪名属格(被控癫狂之罪),“a filio”为动作主夺格,指明控告者是儿子。在古罗马拟诉辩论中,“dementia(癫狂之诉)”是儿子挑战父亲处置权时常用的典型假想诉由。

  4. 7.6Neminem natura liberum fecit, neminem seruum

    双重宾格结构:动词“fecit”支配直接宾语“neminem”,形容词“liberum”与“seruum”分别作宾语补足语(谓语性宾格)。此并列句体现了受斯多亚学派影响的自然法思想警句,强调自由与奴役并非出于天性,而是命运的后天产物。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:7.4-7.6