← 老塞内卡

论争集

§8.6.1-8.6.6

为濒死继母所诬告之女儿的辩护

针对继母因投毒被处死前诬告亲生女儿为共谋一案,各演说家站在父亲的立场上,论证继母濒死拖人同归于尽的险恶用心、女儿的纯洁无辜以及母女之间的仇隙。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.6.1

​CESTI PII. Non est quod putetis has lacrimas aut filiae esse aut reae: fratrem flet. Non prodesset tibi, puella, ne hoc quidem quod te frater amauit, nisi mater odisset. Hoc me occidisti, nouerca, quod scisti consciam eligere poenae.1 Dixit: anteactam eius uitam excutiamus. FVLVI Sparsi. Nefaria mulier, filiae quoque nouerca, ne mori quidem potuit, nisi ut occideret. Inter gladiatores quoque uictoris condicio pessuma est cum moriente pugnantis. nullum magis aduersarium timeas quam qui uiuere non potest, occidere potest.

凯斯提乌斯·皮乌斯:你们没有任何理由认为这些眼泪是属于女儿或被告的:她是在为兄长哭泣。少女啊,若不是母亲憎恨你,甚至连兄长爱你的这一事实也绝不会对你有所裨益。继母啊,你正是在这一点上杀了我:你懂得为自己的刑罚挑选共谋者。他说:“让我们查验她以往的生活。” 富尔维乌斯·斯帕尔苏斯:这个罪大恶极的女人,对自己亲生女儿来说也犹如继母,甚至在死时也非要拖人一同丧命不可。即便在角斗士之间,与濒死者搏斗的胜利者的处境也是最险恶的。你不应畏惧任何对手过于畏惧那个自己无法活命、却能杀人的人。

§8.6.2

​VIBI GALLI. Concitatissuma est in morte rabies et desperatione ultima in furorem animus impellitur. quaedam ferae tela ipsa commordent et ad mortis auctorem per uulnera sua ruunt. abscisa missione gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur. praecipitati non quod impulit tantum trahunt, sed quod occurrit,2 et naturali quodam deploratae mentis adfectu morientibus gratissimum est commori.

维比乌斯·加卢斯:在面临死亡时狂怒最为剧烈,心灵在绝境的绝望中被驱入狂暴。某些野兽会咬碎武器本身,穿过自己的伤口扑向带来死亡者。被剥夺获释希望的角斗士,毫无武装也要追击他全副武装时曾逃避的人。坠落深渊者不仅拉下推搡自己的人,而且拖走所遇见的任何事物;出于绝望心灵的某种自然情感,对于垂死者而言,拉人同归于尽乃是最大的快慰。

§8.6.3

​VOTIENI MONTANI. Dum filium uindico ubi grauissime mihi nocere posset ostendi. Veneficio simile mendacium! Sicine credibile esse parricidium in sorore creditis? non timeo ne quis hoc in sorore credat quod ego uix probaui in nouerca. Natam mihi filiam quasi futuram pacis obsidem sustuli; aiebam: dum matris meminit obliuiscetur nouercae. at illa dum nouercae meminit matris oblita est. “Filia, inquit, mihi conscia est.” post hanc uocem remissa putares tormenta: similis facta torquenti est. Soror fratri uenenum dedit? quamdiu luctati sumus ut crederetur nouerca priuigno dedisse? Nouerca, quod uolueras consecuta es: damnasse iam poenitet. ARGENTARI.

沃提埃努斯·蒙塔努斯:在我为儿子复仇之际,我却向她展示了她在何处能最沉痛地伤害我。这句谎言犹如投毒!你们当真相信发生在妹妹身上的戕害手足是可信的吗?我不担心有人会在妹妹身上相信我在继母身上好不容易才证明的事。我将为我而生的女儿抱在怀中,仿佛她是未来的和平人质;我曾说:“只要〔妻子〕还记得〔身为〕母亲,就会忘记〔身为〕继母。”然而那个女人在记着〔身为〕继母时,却忘记了〔身为〕母亲。“女儿,”她说,“是我的同谋。”在这句话之后,人们本会以为拷问得以缓解:她却变得如同拷问者一般。妹妹给兄长下毒?为了让人相信继母向继子下毒,我们曾进行了多久的奋力抗争!继母啊,你达到了你所企图的目的:如今我已为定你的罪而深感悔恨。 阿尔根塔里乌斯:

§8.6.4

​Facio rem, iudices, non nouam: liberos meos a nouerca uindico; peto ne quia filium uindicaui filiam perdam. nisi succurritis nouerca uicit, ego uictus sum. Duxi nescio peiorem uxorem an nouercam. Hoc mihi carior est, quod tam inuisa matri fuit. CORNELI HISPANI. Si conscia esset, neminem exspectarem: scitis quemadmodum ueneficam oderim. Instabam tormentis, aiebam: morere peius quam occidisti; non satis mihi ardere ignes uidebantur, non satis incidere uerbera; dixi: si quid adicere tormentis tuis possum, puto, iubebo filiam adferri; uocet huc aliquis ad matrem. quid expauisti, puella? quid ad sinus meos refugisti? quid extimuisti tamquam nouercam?

审判官们,我所做的并非新鲜之事:我正在从继母手中保护我的孩子们。我请求,不要让我因替儿子复仇而失去女儿。若无你们相助,继母便赢了,而我便彻底落败。我娶了一个更恶劣的女人,我不知道她作为妻子更恶劣,还是作为继母更恶劣。她之所以对我而言更为珍贵,正是因为她曾被母亲如此憎恶。 科尔内利乌斯·希斯帕努斯:倘若她是同谋,我绝不会等待任何人:你们知道我是何等痛恨投毒妇。我催促拷问,说道:“你要死得比你杀害他人时更惨!”在我看来火烧得不够旺,鞭子割得不够深;我说:“如果我还能给你的拷问添上什么,我想,我要下令把女儿带过来;来人把她叫到母亲这里来。”少女啊,你为何惊恐?为何逃进我的怀中?为何如同畏惧继母一般吓得瑟瑟发抖?

§8.6.5

​MARVLLI. Ne inter supplicia quidem desiit occidere: et hanc quisquam putet non potuisse uenenum sine conscia dare? Puella quae occidisse fratrem dicitur quid ante peccauit? nouerca quoque ante priuignum occidit quam filiam. et bonae spei est; quaeritis argumentum? matri suae non placet. ARELLI FVSCI. Etiam cineribus tuis infesta est nouerca; quod unum potest, persequitur sororem tuam. Quid potest adhuc nosse, nisi fratrem? Prosit illi apud uos quod illam pater laudat et prosit quod talis mater accusat.

马鲁卢斯:甚至在受刑之中她也未曾停止杀戮:难道还有谁会认为她没有同谋就不能下毒吗?那个被说成杀了兄长的少女,在此之前犯过什么过错?继母也是在害死女儿之前先害死了继子。而且这孩子大有希望;你们要证据吗?她不得自己亲生母亲的欢心。 阿雷利乌斯·富斯库斯:继母甚至对你的骨灰都怀有敌意;作为她唯一能做的事,她迫害你的妹妹。这孩子至今除了兄长还能认识什么?但愿父亲对她的称赞在你们面前对她有益,但愿这样一位母亲对她的指控对她有益。

§8.6.6

​MENTONIS. Non misereris huius? miserior est quam frater: ille habuit sine dubio nouercam. “Conscia, inquit, est filia.” ego torqueri coepi, nouerca torquere. Consecuta es, mulier, quod uoluisti: solus omnium magis sensi nouercam cum perdidi. Porci Latronis. Habui filium tam bonum ut illum amare posset etiam nouerca, nisi in eam incidisset quae posset etiam filiam odisse. Hucine saecula recciderunt, ut parricidium puellare sit? Ita si magnitudinem rei non intellegit est idonea parricidio? “Sed ueneficae, inquit, filia est.” Si parentes inspiciuntur, cur non potius patri uideatur similis cui placet, quam matri cui displicet? Denique non recuso quo minus in illa uel matris exigatur imitatio:3 illa cum huius aetatis esset nec nouerca erat nec uenefica.

门托:你不同情这孩子吗?她比兄长更为可怜:兄长毫无疑问面对的是继母。“女儿,”她说,“是同谋。”我开始遭受折磨,继母开始施行折磨。女人啊,你达到了你想要的目的:在所有人中,唯独我在彻底毁掉继母时,才更切肤地体会到了何为继母。 波尔基乌斯·拉特罗:我曾有一个如此善良的儿子,以至于哪怕是继母本也能爱他,只要他没有撞见一个甚至连自己亲生女儿都能憎恨的女人。世风竟已堕落至此,以至于戕害手足成了幼女的勾当?难道因为她不懂事情的重大,就适合去戕害手足吗?“但她是投毒妇的女儿,”对方说。如果查验双亲,为何不应认为她更像满意于她的父亲,而非不满于她的母亲?说到底,我并不反对在她身上甚至要求对母亲的效法:那个女人在处于这孩子这般年纪时,既不是继母,也不是投毒妇。

语法注3 条
  1. 8.6.1Hoc me occidisti, nouerca, quod scisti consciam eligere poenae.

    代词 hoc 前瞻性地指代后文由 quod 引导的说明/原因从句:“正是在这一点上你杀了我……即你懂得挑选……”。poenae 可视作依赖于 consciam 的宾格性属格或表示目的的与格(“为你所受刑罚的同谋”)。

  2. 8.6.2praecipitati non quod impulit tantum trahunt, sed quod occurrit

    完成时分词 praecipitati 名词化用作主语(“被推落悬崖者/倾坠者”)。句式为 non... tantum... sed...(不仅……而且……)的对应结构,两个 quod 均是省略了宾格先行词 id 的中性主格关系代词(“推搡之物”与“所遇之物”)。

  3. 8.6.6Denique non recuso quo minus in illa uel matris exigatur imitatio

    带否定的拒绝动词 non recuso 后接由 quominus 引导并带有现在时虚拟语气 exigatur 的妨碍从句(“我并不拒绝在她身上被要求效法母亲”)。uel 带有让步/递进意味(“甚至”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:8.6.1-8.6.6