← 老塞内卡

论争集

§8.5.13-8.5.17

阿尔布基乌斯的色彩与蒙塔努斯的重复缺点

在介绍了阿尔布基乌斯等弁论家的论辩色彩之后,文本着重论述了沃提埃努斯·蒙塔努斯因执着于重复和变奏精彩警句而削弱说服力的缺点,并结合其法庭演说、演习弁论的实例以及与诗人奥维德的比照加以阐明。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.5.13

​ALBVCIVS hoc colore usus est ut diceret noluisse illum in tam infausta domo educari, ex qua duo iam fratres eius elati essent; ei qui postea decessit inter causas moriendi casum fratris fuisse.1 et seruauit hunc colorem, ne quid in nouercam, ne quid in patrem diceret; aiebat iustissimum futurum auum, si tantum defendere se uoluisset. Quid ergo? quare rapuisti? amabam; huic maxime ab initio animum meum addixeram. In domo uestra nihil praeter ipsam domum timui. Si apud me duo decessissent, ex domo illum mea transtulissem. MONTANVS VOTIENVS ​MARCELLVM MARCIVM aiebat sic narrasse: puer me secutus est. non criminor uobis illum; quidquid est meo potius quam illius periculo fiat: ego rapui. “Vbi est?” inquit. Viuit, saluus est: ueni et cum uoles aspice. “Redde, inquit,” † suo. Ego asper! age, monstrabo si uis quis ante me tibi filios abstulerit. VARIVS GEMINVS eundem sensum dixit: quae est ista aut tam sera pietas aut tam praepostera?

阿尔布基乌斯使用了这种论辩色彩:声称不愿让他在如此不祥的宅子里受抚养,从那座宅子里他的两个兄长此前已被抬出安葬;对于后来死去的那位,兄长的横祸正是其死因之一。他始终保持着这种论辩色彩,以至于对继母未加非难,对父亲也未置一词;他说,如果祖父仅仅想要自卫,他的立场本将是极其正当的。“那么又如何?你为何要抢夺?”“因为我爱他;从一开始,我便将全心托付于他。在你们的宅子里,除了宅子本身,我一无所惧。如果是在我家里死去了两个孩子,我早将他迁出我的宅邸了。” 沃提埃努斯·蒙塔努斯常说,马尔凯鲁斯·马尔基乌斯是这样叙述案情的:“孩子跟着我走了。我并不向你们怪罪于他;无论面临什么后果,宁可由我承担风险而非让他涉险:是我抢走的。”“他在哪里?”父亲说。“他活着,安然无恙:只要你想,随时可以来看。”“交出来,”父亲说……“我严苛无情?来吧,只要你想,我倒要指给你看,在我之前是谁夺走了你的儿子们!” 瓦里乌斯·格米努斯也表达了同样的旨趣:“你那无论是姗姗来迟还是本末倒置的慈爱,究竟算什么?

§8.5.15

​quaerere tuos a tertio incipis. MONTANVS VOTIENVS, homo rarissumi etiamsi non emendatissimi ingeni, uitium suum quod in orationibus non euitat in scolasticis quoque euitare non potuit, sed in orationibus, quia laxatior est materia, minus earundem rerum adnotatur iteratio; in scolasticis si eadem sunt quae dicuntur, quia pauca sunt, notantur. Memini illum pro Galla Numisia apud centumuiros tirocinium ponere. Ex uncia heres erat patris sui Galla. obiciebatur illi ueneficium. dixit rem disertissumam et omnibus saeculis duraturam, qua nescio an quicquam melius in eiusmodi genere causarum dictum sit:2 uncia nec filiae debetur nec ueneficae. Non fuit contentus; adiecit: in paternis tabulis filiae locus aut suus debetur aut nullus. et nunc adiecit:

你直到第三个孩子身上,才开始寻找自己的骨肉。” 沃提埃努斯·蒙塔努斯是一位才华极其罕见、纵使算不上最完美无瑕的人,他在法庭演说中未能避免的固有缺陷,在学校演习辩论中同样未能避免;但在法庭演说中,由于材料更为广阔,同一内容的重复不甚引人注目;而在学校演习中,所讲的内容若是相同,由于篇幅有限,便显露无遗。我记得他在百人法庭上为加拉·努米西亚辩护而完成其初登法庭的演练。加拉是其父亲遗产十二分之一的继承人。她被指控投毒。他讲出了一句极尽雄辩、必将流传百世的名言,在这一类案件中我不知道是否还能有比这更精彩的言辞:“十二分之一的遗产,既不应留给女儿,也不应留给投毒妇。”他并不满足,又补充道:“在父亲的遗嘱木板上,女儿的席位要么属于她自己,要么根本不存在。”接着他又补充道:

§8.5.16

​relinquis nocenti nimium, innocenti parum. ne sic quidem satiare se potuit; adiecit: non potest filia tam anguste paternis tabulis adhaerere quas aut totas possidere debet aut totas perdere, et plura multo quae memoria non repeto; ex eis quaedam in orationem contulit et alia plura quam dixerat adiecit. Nihil non ex eis bellum est, si solum sit; nihil non rursus ex eis alteri obstat.3 Idem in hac declamatione fecisse eum memini. Erras, inquit, pater, et uehementer erras: quos perdidisti non quaeris, quem quaeris non perdidisti. deinde: puer iste si inuenitur perit. deinde: quisquis puero fauet ne inueniatur optet. deinde: puer nisi auum sequitur fratres secuturus est; desine quaerere quem si inueneris sic perdes, ut inuenire non possis. et deinde: rapuit istum auos ne raperet nouerca. et deinde: unum tantum pater ex liberis suis quaerit qui saluus est.

“你给有罪者留得太多,给无辜者留得太少。”即便如此他仍未能满足,又补充道:“女儿绝不可能如此微弱地依附于父亲的遗嘱木板之上,对这份遗产,她要么应当全盘享有,要么应当全盘失去。”他还补充了更多我凭记忆无法复述的话;其中一些他收录进了出版的演说辞中,并增添了比口头所讲还要多的内容。其中没有一句单拿出来不是精彩绝妙的;然而彼此相对,又没有一句不成为另一句的阻碍。我记得他在这篇演习辩论中也同样如此行事。“父亲,你错了,”他说,“而且错得极其厉害:你所失去的那些,你并不寻找;而你所寻找的那个,你并未失去。”接着:“那个孩子一旦被找到,就必死无疑。”接着:“凡是怜惜这孩子的人,都当祈求他不要被找到。”接着:“孩子若不跟随祖父,就势必追随兄长;别再寻找那个一旦找到便会彻底失去以致无法复寻的孩子了。”接着:“祖父抢走这孩子,是为了不让继母夺走他。”接着:“在自己的骨肉中,父亲寻找的唯独是平安无事的这一个。”

§8.5.17

​GLYCON hunc sensum semel dixit et genere non corrupto: tou=to to\ paidi/on, o(/tan eu(reqh=|, to/te a)polei=tai. Habet hoc Montanus uitium: sententias suas repetendo corrumpit; dum non est contentus unam rem semel bene dicere efficit ne bene dixerit.4 et propter hoc et propter alia quibus orator potest poetae similis uideri solebat SCAVRVS Montanum inter oratores Ouidium uocare; nam et OVIDIVS nescit quod bene cessit relinquere. Ne multa referam quae Montaniana Scaurus uocabat, uno hoc contentus ero: cum Polyxene esset abducta, ut ad tumulum Achillis immolaretur, Hecuba dicit: "cinis ipse sepulti In genus hoc pugnat." poterat hoc contentus esse; adiecit: "tumulo quoque sensimus hostem." nec hoc contentus est; adiecit: "Aeacidae fecunda fui." Aiebat autem Scaurus rem ueram: non minus magnam uirtutem esse scire dicere quam scire desinere.

格利孔只讲过一次这一层意思,而且形式纯正无瑕:“这孩子,一旦被找到,那时便会夭折。”蒙塔努斯具有这个毛病:他因反复重申而毁了自己的警句;当他不满足于把一件事一次讲好时,结果便造成了他未曾讲好。正因这一点,也因为演说家借以显得与诗人相似的其他特征,斯考鲁斯习惯在演说家中将蒙塔努斯称为‘奥维德’;因为奥维德同样不知道在已经取得良好效果的地方适时收手。为了不赘述斯考鲁斯所称的‘蒙塔努斯风格’的诸多例子,我仅举这一例便心满意足了:当波吕克塞娜被带走以便在阿喀琉斯的墓前被献祭时,赫卡柏说道: “被埋葬者的骨灰本身,正与这一族类抗争。” 他本可以此为足;但他又添了一句: “甚至来自坟墓,我们也感受到了敌人。” 对此他仍不满足;他又添了一句: “我竟为埃阿科斯的后裔繁衍后代。” 然而斯考鲁斯所言极是:懂得如何适可而止,乃是一项不亚于懂得如何畅所欲言的伟大美德。

语法注4 条
  1. 8.5.13ei qui postea decessit inter causas moriendi casum fratris fuisse

    间接引语中的“宾格加不定式”结构。带关系从句 qui postea decessit 的与格 ei 表示关涉或利害(“对于后来死去的那个孩子而言”)。casum fratris 是不定式 fuisse 的主语宾格,介词短语 inter causas moriendi 作表语成分。

  2. 8.5.15qua nescio an quicquam melius in eiusmodi genere causarum dictum sit

    关系代名词 qua 作比较夺格修饰 melius,先行词为前文的 rem disertissumam(“比起这句话,[我怀疑]是否有任何更好的话”)。惯用表达 nescio an 与否定极性代词 quicquam 连用,表示怀疑与委婉否定(“不知是否 / 恐怕未必”),引出接续法间接疑问从句 quicquam melius... dictum sit。

  3. 8.5.16Nihil non ex eis bellum est, si solum sit; nihil non rursus ex eis alteri obstat

    双重否定 nihil non 意为“凡是……无不 / 每一句都”。前半句由条件从句 si solum sit(现在接续法表设想)限定(“若单独存在,无一不精妙”);后半句的 alteri obstat 则表示相互阻碍与抵消(“又无一不给另一句造成妨碍”)。

  4. 8.5.17dum non est contentus unam rem semel bene dicere efficit ne bene dixerit

    连词 dum(“正当……之际 / 因其不满足于……”)引导背景与原因分句。主句动词 efficit 后接带 ne 和完成时接续法 dixerit 的结果从句,整体结构为:“由于他不满足于把一件事一次讲好,结果反而造成了他没有讲好”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:8.5.13-8.5.17