- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:8.2.20-8.2.24
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
演说家们为弗拉米尼努斯提出了不同的辩护方针,并对处决场景进行了修辞性描写;塞内卡批评了生搬处决法令用语的做法,并澄清了一句归于拉特罗名下的拙劣警句实为弗洛鲁斯所作及其师承背景。
Colorem FVSCVS ARELLIVS hunc introduxit: ebrium fuisse nec scisse quid fecerit. SILO POMPEIVS hoc colore usus est: non putauit, inquit, in rem pertinere1 ubi aut quando periret qui perire deberet. TRIARIVS ineptum introduxit colorem: sermo erat, inquit, in conuiuio contemni nimiam praetoris lenitatem; alios fuisse proconsules qui cotidie animaduerterent, huius anno nullum esse occisum. Dixit aliquis ex conuiuis: “ego numquam” dixit et mulier: “et ego numquam.” Iratus, quod clementia sua contemptui esset, “curabo,” inquit, “sciant non deesse mihi seueritatem.” adducitur sceleratus quem uidere lucem ultra non oportet. occisus est quis? damnatus; ubi? in praetorio; quo tempore? est enim ullum quo nocens perire non debeat?
阿雷利乌斯·富斯库斯引入了这一辩护方针:即他当时喝醉了,不知道自己做了什么。庞培乌斯·西罗使用了这一方针:“他认为,”他说,“一个理应受死的人在何处或何时受死,并不重要。”特里阿利乌斯引入了一个拙劣的方针:“宴席上,”他说,“有议论说长官过分的宽大受到了轻视;说曾有其他前执政官每日都在执行处决,而在此人的任内这一年却没有杀过一人。某位宾客说:‘我从未[见过有人被处决]’;那女人也说:‘我也从未见过。’他因自己的宽容遭到轻蔑而大怒,说道:‘我定会让他们知道我并不缺乏严厉。’一个不应再见天日的恶徒被带了上来。被杀的是谁?是一个已定罪之人;在何处?在总督官邸;在何时?难道有什么时刻是有罪之人不当受死的吗?”
GALLVS VIBIVS dixit: meretrix orauit. timebam mehercules ne exorasset ut aut indemnatus occideretur aut damnatus uiueret.2 Ex altera parte multa bene dicta sunt, multa corrupte: in descriptione supplici utique illi qui uoluerunt omnia legitima supplici uerba in sententias trahere in uitia inciderunt, tamquam dixit TRIARIVS: “summoue:” audis lictor? summoue a praetore meretricem. hoc non male. adiecit: “uerbera,” sed uide ne uirgae tuae pocula nostra disturbent; “despolia:” meretrix, agnoscis hoc uerbum? certe prouincia agnoscit.
维比乌斯·加卢斯说:“是娼妓请求的。凭赫拉克勒斯起誓,我真害怕她求得的是处死一个未经审判的人,或是让一个已定罪的人活命。”在对方阵营中,有许多话说得很精彩,也有许多话流于恶俗:在对处刑的描写中,特别是那些企图将所有法定处决指令生搬硬套进警句中的人,都陷入了弊病,正如特里阿利乌斯所说:“‘驱散众人!’你听见了吗,侍从官?把娼妓从长官身边驱散开。”这话倒不算差。他又补充道:“‘抽打!’但当心你的警棍别打碎了我们的酒杯;‘剥去衣服!’娼妓啊,你认得这个词吗?行省民众肯定认得。”
SILO POMPEIVS, homo qui iudicio censebatur, et ipse ad hanc descriptionem accessit, minimum tamen mali fecit; ait: animaduertit meretrix; “age lege;”3 quicquam enim lege hic agitur? HISPANVS dixit: “age lege” tibi dicitur, Flaminine: uiue sine meretrice, cena sine carnifice. ARGENTARIVS in quae solebat scemata minuta tractationem uiolentissimam fregit: “age lege” scis, inquit, quid dicat? interdiu age, in foro age. stupet lictor; idem dicit quod meretrix tua: hoc numquam se uidisse. MONTANVS VOTIENVS dixit: percussurus lictor ad praetorem respexit, praetor ad meretricem.
以具有判断力而著称的庞培乌斯·西罗本人也采用了这种描写,但他犯的毛病最轻;他说:“是娼妓在行使处刑;‘依法行事!’这里难道有什么事是依法进行的吗?”希斯帕努斯说:“弗拉米尼努斯啊,‘依法行事’是对你说的:活着莫蓄娼妓,宴饮莫带刽子手。”阿尔根塔里乌斯将这一极其激烈的处理方式打碎成他所惯用的小巧修辞:“‘依法行事’——你知道,”他说,“这是什么意思吗?白天行事,在广场行事。侍从官惊愕不已;他说了和你那娼妓一样的话:说自己从未见过这等事。”沃提埃努斯·蒙塔努斯说:“正要行刑的侍从官回头看长官,长官回头看娼妓。”
VIBIVS GALLVS dixit: lictori, quia bene percusserat, propinatum est. Illud quod tamquam Latronis circumfertur non esse Latronis pro testimonio dico et Latronem a sententia inepte tumultuosa uindico; ipse enim audiui FLORVM quendam, auditorem Latronis, dicentem non apud Latronem. neque enim illi mos erat quemquam audire declamantem; declamabat ipse tantum et aiebat se non esse magistrum sed exemplum; nec ulli ali contigisse scio quam apud Graecos Niceti, apud Romanos Latroni, ut discipuli non audiri desiderarent, sed contenti essent audire. initio contumeliae causa a deridentibus discipuli Latronis auditores uocabantur; deinde in usu uerbum esse coepit et promiscue poni pro discipulo auditor. hoc erat non patientiam suam sed eloquentiam uendere.4 Vt ad Florum reuertar, ille dixit in Flaminino:
维比乌斯·加卢斯说:“因为行刑得力,侍从官被敬了酒。”那句被当作拉特罗的名言流传的话,我作为证人声明它绝非出自拉特罗,并使拉特罗免于背负这句愚蠢而狂乱的警句;因为我曾亲耳听见拉特罗的听讲者某位弗洛鲁斯说过这话,但并非在拉特罗面前说的。因为拉特罗从来没有听任何人作演练演讲的习惯;他自己只是演练,并说自己不是教师而是榜样;而且我知道,除了希腊人中的尼凯特斯和罗马人中的拉特罗之外,从未有人享有这样的待遇:学生们不求自己的演说被听,而满足于只是倾听。起初,拉特罗的学生被嘲弄者出于侮辱称为‘听讲者’;后来这个词逐渐通行,‘听讲者’便被不加区分地用来指代‘学生’。这意味着他出卖的不是自己的耐心,而是自己的雄辩。言归正传,回到弗洛鲁斯,他在弗拉米尼努斯〔一题〕中说:
refulsit inter priuata pocula publicae securis acies; inter temulentas ebriorum reliquias humanum euerritur caput. Numquam Latro sic composuisset ut, quia publicam securem dicturus erat, diceret priuata pocula, nec in tam mollem conpositionem sententia eius euanuisset; nec tam incredibilis umquam figuras concipiebat, ut in ipso triclinio inter lectos et iocos et mensas percussum describeret. Ille cum in hac controuersia descripsisset atrocitatem supplicii adiecit: quid exhorruistis, iudices? meretricios lusus loquor. Et illam dixit minus notam sententiam, sed non minus bonam: in socium nostrum praetor populi Romani animaduertit in priuato, nocte, tumultuario tribunali, ebrius fortasse, ne calciatus quidem, nisi si ut omnia spectaret meretrix diligenter exegit.5
“在私人的酒杯之间,公家的斧刃闪耀着寒光;在醉汉们残汤剩饭的狼藉之中,一颗人头被扫除出门。”拉特罗绝不会这样谋篇布局,为了说‘公家的战斧’就去说‘私人的酒杯’,他的警句也绝不会消散在如此软弱无力的结构之中;他也从未构想过如此不可思议的修辞造句,以至于去描绘在餐厅内部卧榻、戏谑和餐桌之间有人被斩首。他〔拉特罗〕在这场争辩中描写了处刑的残忍之后,补充道:“审判官们,你们为何战栗?我所说的不过是娼妓的玩乐罢了。”他还说出了那句虽不那么著名、但同样精妙的警句:“罗马人民的长官处置我们的盟友,是在私宅之中,在夜间,在临时拼凑的审判台上,或许还喝得酩酊大醉,甚至连鞋都没穿——除非是娼妓为了能看清一切而细致周密地提出了要求。”
- 8.2.20in rem pertinere
成语表达“in rem pertinere”意为“至关重要”或“有实质意义/相关”。此处与否定词 non 连用,构成了该辩护方针(color)的核心论点,即对于一个罪当该死之人而言,受刑的地点和时间无关紧要。
- 8.2.21timebam mehercules ne exorasset ut aut indemnatus occideretur aut damnatus uiueret
复合句结构:表担忧的动词 timebam 引出 ne 从句(接紧缩过去完成时虚拟式 exorasset 即 exorauisset,“唯恐她求成了某事”),其下进一步由 exorare 支配含有两项对立选择的 ut 宾语从句(aut indemnatus occideretur aut damnatus uiueret)。演说家借此讽刺道:比起处决未定罪者或赦免已定罪者,娼妓仅仅求得处死一名死囚反倒算是不幸中的万幸。
- 8.2.22age lege
长官在执行正式处刑时向侍从官下达的传统程式用语(“依法行事”)。演说家们将这一庄严的官方口号与宴席上的私刑相对照,各展修辞:希斯帕努斯将其引申为遵循道德规范,阿尔根塔里乌斯则将其解释为法定程序要件(在白天、在广场行刑)。
- 8.2.23hoc erat non patientiam suam sed eloquentiam uendere
结构上以指示代名词 hoc(指代拉特罗只作示范演讲而不听学生演练的做法)为主语,以不定式短语 non patientiam suam sed eloquentiam uendere 作表语。“出卖耐心”指常规教师耐着性子听取并修改学生稚嫩演说的职守,而“出卖雄辩”则是指拉特罗向听众展示其精湛演讲的特殊教学方式。
- 8.2.24nisi si ut omnia spectaret meretrix diligenter exegit
由复合连词“nisi si”(“除非是……”)引导的条件句,内部嵌套了由动词 exegit(“要求”)所支配的目的/愿望 ut 从句(ut omnia spectaret,“以便能看清一切”)。这一结构作为警句的收尾,辛辣地讽刺了法官衣冠不整、罔顾法度的行径:一切规矩都被荒废,除非是那娼妓为了观刑而另作周密要求。
