- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:8.2.14-8.2.19
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
修辞学家们探讨了在公权之下所犯过错是否构成大逆罪,并辨析了合法与合宜之别,援引罗马统帅们曾被容忍的恶德来确立为弗拉米尼努斯辩护的策略。
Singula, inquit, aestima quae obicis. si tantum amicam habuisset, numquid accusares? si animaduertisset in aliquem nullo rogante numquid accusari posset? Si non omne non recte factum hac lege uindicari potest, an id quod sub auctoritate publica geritur.1 Nam cum adulterium committit, cum ueneficium, tamquam ciuis peccat, cum animaduertit, auctoritate publica utitur. in eo autem quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur maiestatis actione uindicandum est. Dic enim mihi, si cum animaduertere debeat non legitimo cultu ac more sollemni usus interdiu tribunal conscenderit conuiuali ueste, si cum classicum canere debeat, synphoniam canere iusserit, non laedet maiestatem?2 atqui quod fecit foedius est:
“请逐一估量,”他说,“你所指控的各项情由。假若他只是蓄有情妇,你难道会控告他吗?假若他在无人请求的情况下处决了某人,他难道会被控告吗?假若并非所有不当之举皆可依此法追究,那么在公共权威下所行之事是否可以?”因为当他犯下通奸罪、投毒罪时,他是作为一介公民在犯罪;而当他施行处决时,他运用的是公共权威。“然而,在打着公共威严的名义所做之事中,所犯下的任何过错皆必须依大逆罪诉讼予以惩处。请告诉我,假若在应当施行处决时,他没有使用合法的装束与庄严的礼俗,反而在白昼身着宴服登上审判台,假若在军号应当吹响时,他却下令合奏音乐,难道他不会损害尊严吗?然而他所做的事比这更为丑恶”:
et comparauit. Deinde, si potest uindicari maiestatis lege id quod proconsul maiestatis publicae et iure et apparatu usus peccauit, an hoc possit.3 Non potest, inquit; nihil enim detractum est populi Romani magnitudini. Is laedit populi Romani maiestatem qui aliquid publico nomine facit: tamquam legatus falsa mandata adfert, sic audiuntur tamquam illa populus Romanus dederit; imperator foedus percussit, uidetur populus Romanus percussisse et continetur indigno foedere: nunc nec uiribus quicquam populi Romani detractum est nec opinioni; proconsuli enim inputatur si quid fecit, non populo Romano. At ex te ceteros aestimant. Non: nam et ante hunc alii fuerunt ex quibus aestimari possent et post hunc erunt, et singulorum uitia nemo urbibus adscribit.
于是他进行了对比。接着,假若前执政官在运用了公共威严的权能与仪仗的情形下所犯的罪过能够依大逆罪法追究,那么这桩行为是否可以。“不能,”他说,“因为罗马人民的崇高威望并未受到任何折损。唯有以公共名义行事之人,方会损害罗马人民的威严:例如特使带来虚假的命令,这些命令被听信,便犹如是罗马人民亲自下达的一般;将领缔结了条约,便被视为是罗马人民缔结了它,并受不体面的条约所约束;而如今罗马人民的力量与名声皆未受任何折损;因为前执政官若做了什么,那是记在他个人账上,而非记在罗马人民账上。‘但人们是由你来评判其他人的。’并非如此:因为在他之前已有其他人可作为评判依据,在他之后也会有,而且无人会将个别人的恶德归咎于整座城邦。
Attamen factum ipsum turpe est. set et multa alia, nec ideo illis maiestas laeditur. Nemo paene sine uitio est: ille iracundus est, ille libidinosus; non tamen, si quid in aliquo mutatum malis, eo statim maiestas laeditur. Deinde ad facti ipsius aestimationem uenit et dixit haec obici, quod meretricem habuit, quod aliquem in domo occidit, quod nocte, quod in conuiuio, quod rogante meretrice. SILO POMPEIVS has adiecit quaestiones: an si quod facere ei licuit fecit, non possit maiestatis lege accusari. Potest, inquit; haec enim lex quid oporteat quaerit, aliae quid liceat. Licet ire in lupanar; si praecedentibus fascibus praetor deducetur in lupanar, maiestatem laedet, et quod licet fecerit. Licet qua quis uelit ueste uti; si praetor ius in ueste seruili uel muliebri dixerit, uiolabit maiestatem. Deinde illam fecit quaestionem: an hoc facere ei licuerit. Non licuit, inquit, illo loco aut illo tempore aut ex illa causa occidere. quaedam quae licent, tempore et loco mutato non licent.
‘然而行为本身是可耻的。’但许多其他事亦复如是,尊严并不因此便受到它们的损害。几乎无人毫无缺点:那人脾气暴躁,这人纵情声色;然而,即便你希望某人身上有些改变,尊严并不因之立刻受到损害。”随后他谈到对行为本身的评判,并指出所指控的乃是这些事实:他蓄有娼妓,他在私宅中杀人,夜间杀人,在宴席上杀人,以及应娼妓的乞求杀人。庞培乌斯·西罗补充了以下争点:假若他做了被允许去做的事,是否不能依大逆罪法被控告。“能够,”他说,“因为此法追问的是何为应当,其他法律则追问何为允许。去妓院是合法的;倘若法官在束棒开道下被引领进入妓院,他将损害尊严,尽管他做的是被允许的事。穿戴随心所欲的服饰是合法的;倘若法官身穿奴隶或妇女的服饰升堂断案,他将冒犯尊严。”接着他提出了那个争点:他做此事是否是合法的。“是不合法的,”他说,“在那个地点,或在那个时刻,或出于那个缘由去杀人。某些被允许的事,在时令和地点改变后便不再被允许。”
De colore, inquit, quaeritur quo uti debeat is qui pro Flaminino dicit.4 Quaedam controuersiae sunt in quibus factum defendi potest, excusari non potest; ex quibus est et haec. non possumus efficere ut propter hoc non sit reprehendendus; non speramus, ut illum iudex probet, sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam pro facto non emendato, non scelerato tamen. Itaque negabat se pro Flaminino narraturum MONTANVS, sed iis quae obiciuntur responsurum. aiebat autem illam sententiam RVFI VIBII colorem actionis esse:
“人们在探问,”他说,“为弗拉米尼努斯辩护之人应当采用何种辩护方针。存在某些争辩案件,在其中行为可以辩护,却无法宽宥;本案亦属此类。我们无法使得他因这桩行为而不受非难;我们并不指望审判官赞许他,而只指望宣告他无罪;因此我们应当采取的辩护策略,仿佛是为一个虽非无瑕、但也并非罪大恶极的行为作辩护。”因此蒙塔努斯声称,他不会为弗拉米尼努斯陈述案情事实,而是将回应那些被指控的情由。此外他指出,维比乌斯·鲁福斯的那个意见正是本案的辩护方针:
bonum se animum habere pro reo in quo libido omnis intra meretricem esset, crudelitas intra carcerem. Ipse Montanus illum locum pulcherrime tractauit, quam multa populus Romanus in suis imperatoribus tulerit: in Gurgite luxuriam, in Manlio inpotentiam cui non nocuit et filium et uictorem occidere, in Sylla crudelitatem, in Lucullo auaritiam. In praetore, inquit, cum illi constiterit abstinentia, diligentia, ne excutiatis, quomodo una nocte cenauerit. Vtrum tamen, inquit, iniquius est? quod obiciunt, quod damnatus perierit meretrici, an quod postulant proconsulem perire damnato?5
即为一个全部情欲止于娼妓、全部残暴止于牢狱的被告人辩护,心中尽可坦然。蒙塔努斯本人极其精彩地阐述了那个普遍论题,即罗马人民曾在其统帅身上容忍了多少过失:在古尔格斯身上容忍奢侈,在曼利乌斯身上容忍专横——他诛杀儿子兼胜利者并未对他造成损害——在苏拉身上容忍残暴,在卢库鲁斯身上容忍贪婪。“在一任法官身上,”他说,“一旦确立了他的廉洁与勤勉,就切莫深究他在单单一夜是如何用晚餐的。然而,”他说,“究竟哪一种更为不公?是他们所指控的、一个被定罪者为了妓女而丧命,还是他们所要求的、一位前执政官为了一个被定罪者而丧命?”
- 8.2.14Si non omne non recte factum hac lege uindicari potest, an id quod sub auctoritate publica geritur.
典型的修辞学争点(quaestio)省略句式,主节隐含了如 [quaeritur](探问的是)这类支配动词。由 an 引导的间接问句紧承前面的条件从句,表达“在公权之下所行之事是否可以[被追究]”。
- 8.2.14si cum animaduertere debeat non legitimo cultu ac more sollemni usus interdiu tribunal conscenderit conuiuali ueste, si cum classicum canere debeat, synphoniam canere iusserit, non laedet maiestatem?
由两个并列的 si 从句(conscenderit 与 iusserit)修饰主句疑问句 non laedet maiestatem? 的条件句结构。在每个 si 从句内部,均嵌套了一个由 cum+虚拟语气(cum debeat,“在应当……时”)构成的状语从句。
- 8.2.15Deinde, si potest uindicari maiestatis lege id quod proconsul maiestatis publicae et iure et apparatu usus peccauit, an hoc possit.
又一处省略支配谓语 [quaeritur] 的修辞争点句。条件从句(si potest uindicari...)设定了前提,随后由 an 从句(an hoc possit [uindicari])引出具体审议的争点,并直接引出下文的回答 Non potest。
- 8.2.18De colore, inquit, quaeritur quo uti debeat is qui pro Flaminino dicit.
涉及修辞学专业术语 color(案件的辩护方针、修辞立意)。quo uti debeat 是由关系代名词 quo 引导的带虚拟语气的定语从句,修饰先行词 colore。
- 8.2.19Vtrum tamen, inquit, iniquius est? quod obiciunt, quod damnatus perierit meretrici, an quod postulant proconsulem perire damnato ?
二者择一的比较结构,utrum... an... 与比较级 iniquius 相呼应,以两个并列的 quod 实词从句作主语。修辞核心在于两个表示利害关系的与格的鲜明对照:meretrici(为妓女而死)对 damnato(为定罪者而死)。
