← 老塞内卡

论争集

§7.4.1-7.4.5

赎救被俘父亲与赡养失明母亲的义务冲突

围绕儿子应面前往赎回被俘父亲还是留驻赡养失明母亲,修辞家们就情理权衡、父权与母权的法律顺位以及义务冲突的论点展开了剖析与争论。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.4.1

​CESTI PII. Non est quod mulieris adfectum lege aestimetis,1 qua minatur; omnia facit ne filius alligetur. Nauigaturus reliquit uxori filium; nec adhuc caeca erat. ALBVCI SILI. Deduxi ad te filium; itaque tene, complectere. audeo dicere, hoc par ne piratae quidem diuiderent. Si uellet filium alligari, pateretur ire quo properat. Ergo tu, adulescens, matri tuae ne decem mensum quidem alimenta reddes? si pascere non uis matrem, exspecta saltem ut efferas. TRIARI. Legem attulit qua catenas minetur, causam qua timet. Marcelli AESERNINI. Si perseueras, me quoque ad piratas trahe: impetrabo ab illis alimenta; et uirum meum pascunt. FVLVI Sparsi. Mater si non pascitur peritura est; pater etiamsi non redimitur, tamen pascitur. IVLI BASSI.

凯斯提乌斯·皮乌斯:你们没有理由用那条用以威胁的法律来推量这位妇人的感情;她所做的一切,都是为了不让儿子被捆绑拘禁。在即将启航时,父亲将儿子留给了妻子;那时她尚未失明。阿尔布基乌斯·西鲁斯:我已将儿子带到了你面前;因此抱紧他,搂抱他吧。我敢说,哪怕是海盗也不会拆散这母子俩!如果她真想让儿子戴上镣铐,她就会听任他赶往他急于前去的地方。那么,年轻人,难道你连十个月的哺育之恩都不肯回报给你的母亲吗?若你不想奉养母亲,至少等为她送葬之后吧。特里阿里乌斯:她拿出了用以威胁锁链的法律,以及出于恐惧的原由。马塞卢斯·埃塞尔尼努斯:如果你一意孤行,把我也拽到海盗那里去吧:我会从他们那里乞得食物;他们连我丈夫都养着呢。富尔维乌斯·斯帕苏斯:母亲若得不到赡养就会死;父亲即使没有被赎回,却依然有饭吃。尤利乌斯·巴苏斯:

§7.4.2

​Patri tuo supersunt et oculi et alimenta. Altera pars. CESTI PII. Matrem meam imitari uolo: amare me meos docuit. Vnius uinculis duos alligat. Si matris exemplo pius esse uoluero, etiam oculos patri debeo. ARELLI FVSCI patris. Desertorem tuum aput patrem inuenies. Vari Gemini. Qualis fortuna est! cui uicto, mater, catenas denuntias, uictori ad piratas eundum est. Omnia licet patri praestem, meliorem tamen habuit uxorem. Quam multi me putant, quia nolo ad patrem redimendum ire, nunc cum matre conludere! FVLVI Sparsi. Matri nihil timeo, si eam apud uos relinquo: patri quid non timeo, si eum apud piratas relinquo? BVTEONIS. Oculos certe eruam mihi, ne plus marito praestiterit uxor.

你的父亲双眼和食物都还在。另一方:凯斯提乌斯·皮乌斯:我想效法我的母亲:她教会了我去爱自己的骨肉。她用一个人的锁链系住了两个人。如果我想以母亲为榜样恪守孝道,我也欠父亲一双眼睛。老阿雷利乌斯·富斯库斯:你会在父亲身边找到你的逃兵。瓦里乌斯·格米努斯:这是何等命运啊!母亲,那个若败诉便被你宣告枷锁的人,若胜诉却必须走向海盗。即便我为父亲尽了一切,他却曾拥有一个更好的妻子。有多少人以为,就因为我不愿去赎父亲,我现在是在与母亲串通合谋!富尔维乌斯·斯帕苏斯:如果我把母亲留在你们身边,我为母亲毫无惧怕;如果我把父亲留在海盗那里,我为父亲又怎能不害怕一切?布特奥:我定会挖出自己的双眼,免得做妻子的为丈夫付出的〔比做儿子的〕还要多。

§7.4.3

​Latro hanc controuersiam quasi tota offici esset declamauit; nullas quaestiones iuris inseruit, sed comparauit inter se incommoda patris et matris et tamquam thesim dixit: utrum ad redimendum potius captum patrem ire filius deberet, an ad alendam caecam matrem subsistere; et sic eam diuisit, ut diceret: hoc quod mater desiderat, utile est et patri. Nouissime tractauit ne patrem quidem uelle; utique, si sciat matrem in hac esse fortuna, non passurum. In epilogis uehemens fuit APOLLONIVS Graecus. BVTEO fatuam quaestionem mouerat primam: an lex quae de alendis parentibus lata esset ad patris tantum pertineret. illis omnia priuilegia data et ipsam poenam non alentium signum esse non muliebris potestatis. Res est ineptior quam ut coarguenda sit, itaque transeo; illud unum quod dicebat Pollio ASINIVS referam: numquam debere temptari in causa uerecunda inprobam quaestionem.

拉特罗将这场论辩作为全然关于道德义务的命题来演说;他没有引入任何法律问题,而是将父亲与母亲的不幸相互对比,并如同论纲般陈述道:儿子究竟更应当去赎回被俘的父亲,还是留下来赡养失明的母亲;他这样划分论题说:母亲所期盼的事,对父亲也是有益的。最后他论证说道,连父亲自己也不会愿意;无论如何,父亲若知道母亲身处这般境遇,绝不会容许的。希腊人阿波罗尼乌斯在结语中极为激烈。布特奥提出了一个愚蠢的首要问题:关于赡养父母的法律是否仅适用于父亲;所有特权皆赋予了父亲们,且对不赡养者的惩罚本身正是权力不属于女性的标志。此论过于荒谬,不值一驳,故我略过不谈;我只引述阿西尼乌斯·波利奥常说的那句话:绝不应在一桩庄重温良的案件中去尝试卑劣无耻的论点。

§7.4.4

​Hispo ROMANIVS illam mouit quaestionem: an lex de alendis parentibus non pertineret ad matres uiuis patribus. Filius, inquit, familiae2 nulli poterit seruire nisi patri; omni alia seruitute liber est. puta enim te alimenta petere ab eo quem pater mittat peregre, quem nauigare iubeat: primae partes sunt patris, secundae matris. ALBVCIVS non iuris illam fecit quaestionem sed aequitatis, ita tamen ut et iuris adiungeret: utrum matris prius esset an patris officium. SILO POMPEIVS illam fecit quaestionem: an quotiens duobus communio esset, potestas eius tota fieret qui praesens esset. Puta, inquit, seruum te esse communem: huic domino seruies qui praesens est. puta fundum esse communem: is fructus percipiet qui praesens est. Illam quaestionem huic duram subiecit: an nunc pater nullum ius in filium habeat. Quomodo, inquit, iura ciuis non habet, qui liberi hominis non habet, ita qui ciuis non habet nec patris habet; ille nullam in te potestatem habet, mater in totius legis possessione est; iam non commune illi ius in te, set proprium est.

罗马尼乌斯·希斯波提出了那个问题:关于赡养父母的法律在父亲健在时是否不适用于母亲。“身为家子的儿子,”他说,“除了对父亲之外不能对任何人服役;他免除于一切其他的奴役。设想你向一个被父亲派遣出国、被命令出海航行的人索要赡养费:第一位属于父亲,第二位才属于母亲。”阿尔布基乌斯没有将其作为一个严格的法律问题,而是作为一个衡平问题,然而仍将法律附带其上:究竟对母亲的义务在先,还是对父亲的义务在先。庞培乌斯·西罗提出了这一问题:每当两人共有某物时,其支配权是否完全归属于在场的一方。“设想,”他说,“你是一个共有的奴隶:你将服侍这位在场的奴隶主。设想一块田产为共有:在场者将收取果实。”接着他在其下提出了那个严苛的问题:父亲如今是否对儿子全无权利。“正如丧失自由人权利者便不享有公民权利一样,”他说,“不享有公民权利者同样不享有父亲的权利;他对你毫无权力,而母亲占有整部法律;她对你的权利不再是共有的,而是她独有的。”

§7.4.5

​VARIVS GEMINVS sic diuisit: an non semper filius cogi possit, ut matrem alat; deinde an nunc cogendus non sit. Non semper, inquit, filius cogitur. transeo illos qui non possunt, aegros inutiles; aliquis ad propellendum hostem proficiscitur in cuius unius militia posita est salus publica: hunc retinebit mater? puta legatum de summa reipublicae, puta foederis: huic mater manum iniciet?3 Et per partes comparando utrumque officium, ille, inquit, peregre est, tu domi; ille captus, tu libera; ille inter piratas, tu inter ciuis; ille alligatus, tu soluta es. at tu caeca es: ille hoc infelicior quod uidet; quid enim uidet? notas captiuitatis suae et caedes et uolnera et cruces eorum qui non redimuntur. At periculosum est. nihil non;4 et domi manere et flere.

瓦里乌斯·格米努斯如此划分:儿子是否并非在任何情况下都能被强迫赡养母亲;其次,眼下是否不应强迫他。“并非在任何情况下,”他说,“儿子都会被强迫。我略过那些无能为力者、病患与伤残;某人为了驱逐敌人而出征,国家的安危系于他一人的军务:母亲能阻留他吗?设想一位关乎共和国最高利益的使节,设想关乎盟约的使节:母亲能对他施行人身扣押吗?”并且通过分项对比双方的义务,他说:“他在异乡,你在家中;他是囚徒,你是自由人;他在海盗之中,你在公民之中;他被捆绑,你得解放。可是你瞎了:他正因为看得见而更加不幸;因为他看到了什么?自己被俘的耻辱印记,以及屠杀、创伤和那些未获赎金者的十字架。‘可是这很危险。’没有什么不是危险的,就连留在家中哭泣也是如此。”

语法注4 条
  1. 7.4.1Non est quod mulieris adfectum lege aestimetis

    non est quod 后接虚拟式(aestimetis)为固定句式(表示特征或结果的关系从句),意为“没有理由去……”,此处指不应根据法律来推断妇人的真实感情。

  2. 7.4.4filius familiae

    罗马法中的法律术语,指处于家父权之下的儿子(家子,等同于使用古属格的 filius familias)。在此作为法律依据,说明儿子完全服从于父亲的家父权,因此对父亲的义务优先于母亲。

  3. 7.4.5huic mater manum iniciet?

    manum inicere 为罗马法中施行人身扣押(manus iniectio)的法律专门术语,支配与格 huic。此处用于修辞反问,指母亲岂能对身负国家大任的使节强行实施人身扣留。

  4. 7.4.5nihil non

    双重否定(曲言法),用以表示强烈的全称肯定(“一切皆是[危险的]”),直接反驳上文预设的反论 At periculosum est(“但这很危险”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:7.4.1-7.4.5