- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:7.3.7-7.3.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
修辞家们探讨了就青年持有毒药所采取的各种立论设色(求死、试探父亲的情感、安眠药物),随后探讨了基于多义字双关的警句风尚及其文学渊源(庞波尼乌斯、拉贝里乌斯与西塞罗的机智),最后展现了卡西乌斯·塞维鲁的具体论辩。
Si hoc colore dici placet pro adulescente quo dixit Latro, ut nihil mutaret uoces, sed diceret: “mori uolui taedio abdicationum et infelicitatis adsiduae, cum in hoc tantum sordes ponerem, ut cum maiore tormento positas resumerem, et absolutio mihi uni non finis esset periculi set initium,” incipit praeter coniecturam et illa prima uulgaris in eiusmodi controuersiis et pertrita quaestio incurrere, an uenenum habere in mortem suam liceat.1 ALBVCIVS illo colore pro adulescente dixit, non fuisse uenenum. Cum putarem, inquit, odio me esse patri meo, uolui experiri adfectum eius, quomodo mentionem mortis meae ferret: itaque palam et ita, ut interueniret pater, tenui. FVSCVS ARELLIVS eodem colore usus est sed aliter; non dixit: experiri patrem uolui, sed:
如果赞成在为年轻人辩护时采用拉特罗所说的同一种立论意图(设色),以至于不更改文辞,而是说:“我因厌恶屡遭逐出家门和连绵不断的厄运而一心求死,因为我脱下丧服,仅仅是为了伴随更大的折磨而重穿脱下的丧服,且唯独对我而言,宣告无罪并非危机的终结,而是开端”,那么除了事实推测之外,在此类争辩中那个最首要、极寻常且陈腐的问题便开始闯入:即是否允许为了自尽而持有毒药。阿尔布基乌斯在为年轻人辩护时采用了并非毒药的设色。他说:“当我以为自己为父亲所厌恶时,我想要试探他的感情,看他如何承受关于我死亡的提及:因此我公然地、且以让父亲能赶来干涉的方式拿着〔它〕。”阿雷利乌斯·富斯库斯使用了同样的设色,但方式不同;他没有说“我想试探父亲”,而是说:
ut miserabilem me patri facerem. MVRREDIVS pro cetero suo stupore dixit medicamentum se parasse ad somnum , quia adsiduae sollicitudines uigiliarum sibi consuetudinem fecerint. A parte patris colorem et Publilianam sententiam dedit: abdicationes, inquit, suas ueneno diluit; et iterum: mortem, inquit, meam effudit. Memini OSCVM, cum loqueretur de hoc genere sententiarum, quo infecta iam erant adulescentulorum omnium ingenia, queri de PVBLILIO, quasi ille iam hanc insaniam introduxisset. CASSIVS SEVERVS, summus Publili amator, aiebat non illius hoc uitium esse, set eorum qui illum ex parte qua transire deberent imitarentur, non imitarentur quae apud eum melius essent dicta quam apud quemquam comicum tragicumque aut Romanum aut Graecum; ut illum uersum quo aiebat unum uersum inueniri non posse meliorem: "Tam dest auaro quod habet quam quod non habet;" et illum de eadem re dictum: "Desunt luxuriae multa, auaritiae omnia;" et illos uersus qui huic quoque ter abdicato possent conuenire: "O uita misero longa, felici breuis!"
“为了让我自己在父亲眼中显得可怜。”穆雷狄乌斯出于他惯常的愚钝,声称自己备下药物是为了安眠,因为接连不断的忧虑使他养成了失眠的习惯。在父亲一方,他提供了一种设色和普布利利乌斯风格的警句:“他用毒药,”他说,“冲淡(消除)了对他的逐出门户”;以及又一句:“他倾覆了,”他说,“我的死亡。”我记得奥斯库斯在谈论这类警句(所有青年人的才智都已被这类警句所毒害)时,曾抱怨普布利利乌斯,仿佛他早已引进了这种狂乱。卡西乌斯·塞维鲁是普布利利乌斯的大崇拜者,他常说这并非后者的过错,而是那些在应当略过之处加以模仿的人的过错,而他们却不去模仿那些在他笔下比在任何罗马或希腊的喜剧、悲剧诗人那里表达得都要出色的文字;例如那句诗行,他说再也找不到比它更好的单行诗了: “贪婪之人缺少他所拥有的,恰如缺少他所未拥有的”;以及关于同一话题所说的那句: “奢靡缺少许多,贪婪则缺少一切”;还有那些亦可适合于这位三次被逐出门户者的诗句: “啊,生命对不幸者漫长,对幸福者苦短!”
et plurimos deinceps uersus referebat Publili disertissimos. deinde auctorem huius uiti quod ex captione unius uerbi plura significantis2 nascitur aiebat POMPONIVM Atellanarum scriptorem fuisse, a quo primum ad LABERIVM transisse hoc studium imitandi, deinde inde ad Ciceronem qui illud ad uirtutem transtulissent. Nam ut transeam innumerabilia quae Cicero in orationibus aut in sermone dixit ex ea nota, ut non referam a Laberio dicta, cum mimi eius quidquid modo tolerabile habent tale habeant, id quod Cicero in Laberium diuus Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri illum ordini reddidit; iussit ire sessum in equestria; omnes ita se coartauerunt, ut uenientem non reciperent. Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec Caesari, sed utriusque adulator. Multos tunc in senatum legerat Caesar et ut repleret exhaustum bello ciuili ordinem et ut eis qui bene de partibus meruerant, gratiam referret. Cicero in utramque rem iocatus est, misit enim ad Laberium transeuntem: recepissem te nisi anguste sederem. Laberius ad Ciceronem remisit: atqui soles duabus sellis sedere.3 uterque elegantissime, sed neuter in hoc genere seruat modum.
接着他连续引述了许多普布利利乌斯极富才华的诗句。随后他说,由于玩弄具有多重含义的单字机锋而滋生的这一恶弊,其始作俑者是阿特拉纳笑剧作家庞波尼乌斯,从他那里这种模仿的风气首先传到了拉贝里乌斯,继而又从那里传到了西塞罗,而他们将此转化为了长处。因为且不说西塞罗在演说或交谈中出于此类风格所说的无数话语,也不提拉贝里乌斯所说之言(他的滑稽戏无论有何勉强可取之处,皆属此类),就有西塞罗针对拉贝里乌斯所说的那番话——当时神君尤利乌斯在自己的竞技会上让拉贝里乌斯出演滑稽戏,随后将其复归于骑士阶层,并命其前往骑士席就座;众人都紧紧挤在一起,以便不接纳走来的他。西塞罗当时名声不好,被认为既非庞培的忠实朋友,亦非恺撒的忠实朋友,而是对双方阿谀奉承之徒。恺撒当时选拔了许多人进入元老院,既为了填补被内战耗竭的阶层,也为了回报那些对他那一派立下功劳的人。西塞罗就这两件事开了玩笑,他在拉贝里乌斯走过时传话道:“若非我坐得狭窄,我本已接纳了你。”拉贝里乌斯回敬西塞罗道:“可是你一向习惯坐两把椅子(脚踩两只船)。”两人都极尽文雅,但在这类格调中谁也没有保持节制。
Ab his huius studii diffusa est in plures imitatio. Sed ut ad controuersiam redeam, CASSIVS SEVERVS aiebat placere sibi illum colorem: mori uolui; et quasdam dixit inter disputandum sententias: tertio, inquit, cum abdicarer, aiebam: nihil tanti est; infelicem hanc animam, quam totiens exagitat pater et infestat, semel recipiat. sed illud rursus dicebam mihi: serua istam animam: facies quod uoles absolutus. Quare ergo nunc non moreris? dicit aliquis. Primum non semper idem miseris libet; nonnumquam iuuat cum fortuna sua concurrere et illam fatigare. Deinde uis uerum quare non moriar interim? quia puto te uelle. Otho IVNIVS ineptam sententiam uidebatur dixisse: non multum interest mea,4 aut enim me aut filium meum uoluit occidere.
自他们起,对此种追求的模仿在众人中蔓延开来。但回到争辩本身,卡西乌斯·塞维鲁说他喜欢那种设色:“我曾想死”;并且他在论辩中说出了若干警句:“当我第三次被逐出家门时,”他说,“我常说:‘没有什么值得如此大动干戈;让父亲一次性收回这屡次被他催逼迫害的不幸生命吧。’但我又对自己说:‘保住那条性命,获释后你想做什么就做什么。’‘那么你现在为何不死呢?’有人会说。首先,不幸者并不总是乐意于同一件事;有时同自己的命运对抗并使其疲惫,亦是一种痛快。其次,你想知道我眼下为何不死的真相吗?因为我认为你想让我死。”尤尼乌斯·奥托似乎说了一句不恰当的警句:“这对我而言无关紧要,因为他想杀害的,要么是我,要么是我儿子。”
- 7.3.7an uenenum habere in mortem suam liceat
间接疑问从句,在此用作先行名词 quaestio 的同位语(解释其具体内容)。指出在探究事实是否属实的推测性(coniectura)争辩中,探讨自尽持毒是否合法的法律/定性问题(quaestio iuris)作为次要论题介入其中。
- 7.3.9ex captione unius uerbi plura significantis
指修辞学中利用具有多重含义的单字(同形异义/双关)所进行的机智文字游戏。它解释了前文穆雷狄乌斯所用警句的技术手法,如利用 diluit(“冲淡”与“消除/抵消”)和 effudit(“倾覆/泼洒”与“毁弃/落空”)的双重含义制造言辞效果。
- 7.3.9atqui soles duabus sellis sedere
具有谚语性质的双关语(double entendre)。字面上指“坐两把椅子”,隐喻上则指在政治党派(恺撒派与庞培派)之间“脚踩两只船”或“持观望态度”,对前文西塞罗的讽刺(anguste sederem)构成了尖锐的回击。
- 7.3.10non multum interest mea
无人称动词 interest 与表示利害主体的物主代词夺格单数阴性 mea 连用的惯用句式(意为“这对我而言无关紧要”)。其后的 aut enim me aut filium meum uoluit occidere 解释了其理由。
