← 老塞内卡

论争集

§2.6.1-2.6.4

关于儿子指控父亲生活奢靡的辩论

辩者们就儿子指控父亲生活奢靡一案展开控辩双方的论述。辩护父亲的一方主张其举动旨在规诫儿子或为年轻勤勉后的晚年享乐,指控方则谴责老人的奢靡有悖常理且实非伪装。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.6.1

​Vtriusque tamen conparetur luxuria. tu consumis patrimonium patris tui, ego accusatoris mei. Nauiga, milita, peregrinare, quaere adulescens, senex utere. Accusator meus diuersos et inter se contrarios adfectus habet: cupit reum damnari, crimen absolui.1 CESTI PII. Potest nobis conuenire; similes sumus. Puta te patrem: dic quid me uelis facere: si tum bona fide frugi es, et hoc imitor. Te ego imitor, an tu me? rogo uos, uter prior coepit? “Luxuriaris,” inquit. Patrimonium conputemus. “Sed tu senex es,” inquit. hoc dicis: luxuria tua serius coepit, citius desinet.

“然而,且让我们比较一下两人的奢靡。你消耗的是你父亲的家业,而我消耗的是告发我之人的家产。去航海,去从军,去远游吧,年轻时去挣取,年老时来享用。我的原告怀着各异且相互矛盾的情感:他既希望被告被定罪,又希望这项罪名被赦免。” 塞斯提乌斯·皮乌斯:“我们可以达成一致;我们是相似的人。假设你是父亲:说说你希望我做什么;如果在那时你真心克勤克俭,我也会效仿这一点。是我在效仿你,还是你在效仿我?我问你们:究竟谁先开始的?‘你在行奢靡之事,’他说。让我们来算算家产吧。‘但你是个老人,’他说。你这话的意思是:‘你的奢靡开始得较晚,结束得也会较早。’”

§2.6.2

​ARELLI FVSCI patris. “Sed tu,” inquit, “senex es.” Vnde scis te non futurum luxuriosum senem? Omnia a te uitia: quod unguento coma madet, tuum est; quod laxior usque in pedes demittitur toga, tuum est. Quid est quod aliud a te senes discant? Quid porro? domus nostra luxuriosos duos non capit? indulgentius te abdicare non potui. Ecquid mihi licet seniles annos meliore uita reficere? hoc nouissimum meum meritum est et quod tibi maxime imputo: pro te etiam luxuriosus factus sum. FABIANI. Noli pecuniam concupiscere. quid tibi dicam? haec est quae auget discordiam, urbes et terrarum orbem in bellum agitat, humanum genus cognatum natura in fraudes et scelera et mutuum odium instigat, haec est quae senes corrumpit. Quidam summum bonum dixerunt uoluptatem et omnia ad corpus retulerunt. nihil est mihi opus praecipientibus: habeo exemplum, proposui quidquid tu feceris facere; nauigabo si nauigaris, militabo si militaris: dic hodie quid putes melius. sed illud excipio: non obicies quod elegeris.2 Blandi. Obicit luxuriam; poteram ei hoc dicere: adulescens, frugaliter uixi quamdiu patrem habui. Ante me desisti, ante me coeperas. Blandi.

老阿雷利乌斯·富斯库斯:“‘但你,’他说,‘是个老人。’你怎么知道自己将来不会成为一个奢靡的老人?所有的恶习都源自于你:头发浸透了香膏,是你的做派;宽松的长袍垂及脚面,也是你的做派。老人们从你那里还能学到别的什么?再说又如何?难道我们的家容不下两个行奢靡之人吗?我本不可能以更宽容的方式将你逐出家门。难道我就不能用更优渥的生活来调养我的晚年岁月吗?这是我最新的功绩,也是我最归功于你的:为了你,我甚至变成了奢靡之徒。” 法比亚努斯:“不要贪图金钱。我对你该说什么呢?正是金钱加剧了纷争,驱使城邦和整个天下陷入战争,挑动天生为同胞的人类陷入欺诈、罪行和相互仇恨,正是金钱腐蚀了老人。有人说至善就是享乐,并将一切归结于肉体。我不需要说教者:我有榜样,我决意你做什么我就做什么;如果你航海,我就航海;如果你从军,我就从军:今天你就说说你认为何者更好。但我保留这一条件:你不得指责你自己所选择的事物。” 布兰杜斯:“他指责奢靡;我本可以对他说:‘年轻人,只要我有父亲在,我就生活得节俭。你先于我停止,但你也先于我开始。’” 布兰杜斯:

§2.6.3

“Senex luxuriaris.” respondeo tibi: adulescens enim nauigaui. “Ego,” inquit, “iam desii, tu nondum.” non miror si prior desisti; prior coeperas. MENTONIS. Quod gaudium accepisti † uere luxurior. Pompei SILONIS. Si modo emendatus est filius meus — solet enim etiam luxuria dissimulari — suo quisque ordine reus sit.3 Vis me ducere uxorem? si nouercam haberes, iam abdicatus esses. VIBI GALLI. Conuiuae certe tui dicunt: bibamus, moriendum est. si intellego, hoc nulli magis in domo dicitur quam mihi. Ostendi tibi tua uitia quae in te non uidebas. Adliga me, dum te custodias. P. Asprenatis. Quia nihil proficiebam obiurgando, uolui illi uitam suam ostendere. IVNI OTHONIS. Malam causam haberem, si alium accusatorem haberem; malam causam haberem, si te filium non haberem.

“‘你年老却行奢靡。’我回答你:‘因为我年轻时曾出海航行。’‘我,’他说,‘已经停止了,而你还没有。’如果你先停止,我并不奇怪;因为你先开始的。” 门托:“你得到了何等快乐……我实实在在地行奢靡。” 庞培乌斯·西洛:“只要我的儿子确实改过自新了——因为奢靡也常常被掩饰起来——那就让每个人按自己的次序受审吧。你希望我娶妻吗?如果你有了继母,你早就被逐出家门了。” 维比乌斯·加卢斯:“你的宴会同伴必定常说:‘喝吧,反正人皆有一死。’按我的理解,在这宅子里这话比对谁都更是对我说的。我向你展示了你在自己身上所看不见的恶习。把我绑起来吧,只要你能管束好你自己。” P·阿斯普雷纳斯:“因为我通过斥责一无所成,我便想向他展示他自己的生活。” 尤尼乌斯·奥托:“如果换一个原告,我的案情就会很糟糕;如果我没有你这个儿子,我的案情也会很糟糕。”

§2.6.4

​Pars altera. IVNI GALLIONIS. A laudibus patris incipiam. Fuit adulescens temperatissimus et lubricum tempus sine infamia transiit; duxit uxorem, filium sustulit, ad aetatem perduxit. iam senex factus est, nisi quod sibi nondum uidetur; luxuria usque eo profecit, ut accusem. Senex amans, senex ebrius, circumdatus sertis et delibutus unguentis et in praeteritos annos se retro agens et ualidius in uoluptatibus quam iuuenis exultans, nonne portentum est? Luxuriosus adulescens peccat; at senex luxuriosus insanit; aetas exhaurit, uitia lasciuiunt.4 Papiri FABIANI. Nauem in portu mergis. Alter solito tempore labitur, alter insolito; alter alieno, alter suo; alter annos sequitur, alter senectuti repugnat. Non est luxuria tua qualem uideri uelis: non simulas enim ista, sed facis, nec amantem agis, sed amas, nec potantem adumbras, sed bibis, nec dedoces bona dissipare, sed dissipas. Nemo, puto, uitia quae odit imitatur. quis imperator ob hoc ipse de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus? quis ut ambitum comprimeret, ipse honores mercatus est? quis ut seditionem leniret, turbauit rempublicam? Non coercet uitia qui prouocat.

另一方。尤尼乌斯·加利奥:“我将从赞美父亲开始。他年轻时极其克制,毫无污名地度过了那段凶险的岁月;他娶了妻子,养育了儿子,抚养成人。如今他已成了老人,只是他自己尚未如此觉得;他的奢靡已发展到了令我提起控告的地步。一个恋爱的老人,一个酩酊大醉的老人,佩戴花环,涂满香膏,将自己拽回到逝去的岁月,比青年人更狂放地沉溺于享乐,这难道不是一个怪物吗?年轻人的奢靡是犯错;但老年人的奢靡则是发疯;年岁掏空了体魄,恶习却愈发猖獗。” 帕皮里乌斯·法比亚努斯:“你是在港湾之中沉船。一人在寻常的时节失足,另一人则在反常的时节;一人在不属于自己的时刻,另一人则在属于自己的时刻;一人顺应年岁,另一人则抗拒衰老。你的奢靡绝非你希望表现出的那般:因为你不是在假装这些,而是在实干;你不是在扮演情人,而是在真正去爱;你不是在临摹酒徒,而是在真正痛饮;你不是在教导莫要挥霍家财,而是在真正挥霍。我想,没有人会去模仿自己所憎恶的恶习。有哪位统帅为了让军队善战而自己临阵脱逃?有谁为了抑制贿选而自己出资买官?有谁为了平息叛乱而扰乱国家?挑唆恶习的人绝不可能遏制恶习。”

语法注4 条
  1. 2.6.1cupit reum damnari, crimen absolui

    由宾语补足语(带不定式的宾格)并列构成的悖论修辞。作为原告的儿子既希望被告(reum,父亲)被定罪,又希望这项罪名本身(crimen,奢靡)被宣告无罪,因为他自己此前也犯下了同样的行径。

  2. 2.6.2sed illud excipio: non obicies quod elegeris

    excipio(“我以此为前提条件/作此保留”)后接直接规定。non obicies 虽然形态上为直陈式将来时,但在此带有契约性条件或禁令(“你不得指责”)的强烈语气。

  3. 2.6.3suo quisque ordine reus sit

    现在时虚拟语气 sit 表祈使或许可(“就让……成为”)。分配代词 quisque 与反身物主代词 suo 呼应,suo ordine 作方式或次序的夺格,意为“各自按照自己的次序”。

  4. 2.6.4aetas exhaurit, uitia lasciuiunt

    并列句构成的无连接词对仗(对比式并置)。aetas(年岁/衰老)与 uitia(恶习)、exhaurit(耗尽/掏空)与 lasciuiunt(放肆/猖獗)形成严整对照,凸显了肉体衰颓与恶行炽盛并存这一老年人奢靡的荒谬本质。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:2.6.1-2.6.4