- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:2.5.18-2.5.20
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞斯提乌斯、拉特罗、法比亚努斯和L·维尼基乌斯等人探讨了丈夫是否向妻子透露谋反计划的不同托辞及其对衡量双方恩惠与忠诚的影响,末尾记录了维尼基乌斯的敏捷才辩及其他演说家的言论。
quo tempore uxor torta est nihil adhuc de tyrannicidio cogitabam; postea cogitaui et haec ipsa mihi causa cogitandi fuit uxoris ultio. Vtrumque secutus est, ut illa marito silentium imputare non posset,1 et ut maritus imputare illi tyrannicidium posset. Latro dixit se iam tunc de tyrannicidio cogitasse, sed uxori non indicasse. FABIANVS philosophus colorem magis bono uiro conuenientem introduxit, quam oratori callido. Dixit enim et cogitasse se tyrannicidium et uxori indicasse et illam tum quidem fecisse quod probam feminam facere oportuit, nunc peccare quod putet beneficium esse recte facere. Hic color illi et in illa parte profuit: si beneficium putas te dedisse quod tyrannicidium non prodidisti, ego prior dedi qui tibi tyrannicidium credidi. Repudium † ex tuo quoius liberorum cupiditate, quo semper uti tamquam maritus debuisset, postea magis tamquam tyrannicida.
“当妻子遭受酷刑时,我还根本没有考虑过诛杀僭主之事;后来我考虑了,而为妻子复仇本身就是我考虑此事的起因。”他追求实现两个目的:既使她不能将自己的沉默归功于丈夫,又使丈夫能将诛杀僭主归功于她。拉特罗让丈夫说,自己当时已经在考虑诛杀僭主,只是没有向妻子透露。哲学家法比亚努斯引入了一种比起精明的演说家来更适合正人君子的托辞。因为他说,丈夫既考虑了诛杀僭主,也向妻子透露了,而她当时确实做了一个正派妇人应当做的事,但现在却因认为行事端正是施恩而犯了错。这种托辞在那个部分也对他有所助益:“如果你认为自己未曾出卖诛杀僭主之谋是施恩,那么把诛杀僭主托付给你的我更是先施了恩。”休妻是出于对子女的渴望,这种渴望是他作为丈夫本就应当始终行使的,后来作为诛杀僭主者则更应当行使。
L. VINICIVS, VINICI frater, Fabiani colorem ualde probabat et aiebat onerari uxorem uno modo posse, si nihil umquam secretum ab illa maritus habuisset. Si dixerit, inquit, post tormenta se de tyrannicidio cogitasse, tum tyrannicidium uxori debemus. melius de uiro meruit si torta tyrannicidam fecit, quam si tacuit;2 set apparet ei aliquid de tyrannicidio cogitatum, de quo tyrannus usque eo suspicatus est ut torqueret. Si dixerit cogitasse quidem se de tyrannicidio ante tormenta, sed uxori non indicasse, augebit uxoris beneficium. liberius enim potuit tyrannicidium indicare quod illi commissum non erat;3 potuit enim uxor etiam non indicante marito tam magni consili molitionem deprehendere. At si hunc colorem Fabiani sequor, multa efficiam. si olim de tyrannicidio cogitaui, honestior sum uetus tyrannicida et non priuatis, sed publicis malis ad ultionem inpulsus. si cum cogitarem non celaui uxorem, facilius persuadebo malum me hodie maritum non esse cui semper tam deditus fui. ad ultimum hoc consequar quod, si quod audierat tacuit, non beneficium est sed fides.
维尼基乌斯的兄弟L·维尼基乌斯极力赞赏法比亚努斯的托辞,并说只有在一种情况下才能将罪责加于妻子,即丈夫从未对她有所隐瞒。“如果他说,”维尼基乌斯讲道,“自己在酷刑之后才考虑诛杀僭主,那么我们就要把诛杀僭主归功于妻子了。如果她在受刑之下促成了丈夫成为诛杀僭主者,那么她对丈夫的功绩比她仅仅保持沉默还要大;但显然他对诛杀僭主有所谋划,对此僭主怀疑到了施加酷刑的地步。如果他说自己在酷刑之前确实考虑过诛杀僭主,但并未向妻子透露,这反而会增加妻子的恩德。因为对于并未托付给她的诛杀僭主之谋,她本可以更加无所顾忌地去告密;即便丈夫不透露,妻子也能察觉到如此重大计划的谋划。但如果我遵循法比亚努斯的这种托辞,我将达成诸多效果。如果我很早就考虑了诛杀僭主,那么作为夙愿已久的诛杀僭主者,我便是更高尚的,是受公众的祸患而非私人的仇怨驱使去复仇。如果在谋划时我没有瞒着妻子,我便更容易使人相信,我这个向来对她如此专一的人在今天绝非恶劣的丈夫。最终我将达成这一点:如果她对自己所听到的保持了沉默,这并非施恩,而是忠诚。”
Hic est L. Vinicius, quo nemo ciuis Romanus in agendis causis praesentius habuit ingenium: quidquid longa cogitatio illi praestatura erat, prima intentio animi dabat; ex tempore causas agebat, sed non desiderabat hanc commendationem, ut ex tempore agere uideretur. De hoc eleganter dixit diuus Augustus: L. Vinicius ingenium in numerato habet.4 HISPO ROMANIVS maligne et accusatorie, “nihil,” inquit, “ego isti narraueram; ista, ut erat necesse, aliquid ex uultu, aliquid ex nocturnis uigiliis suspicata est: unde emanauerit sermo, scietis. uidetis quo ueniat tyrannus: non ad amicum meum, non ad seruum, sed ad istam, quae nihil negoti habuisset, si tacuisset. Tua etiam causa tacuisti: sciebas te perituram, si confessa esses tyrannicidium.” HYBREAS dixit: a)na/cais ou)=n e)pi\ th a)/kran e)piw kai\ ei) e)piqumei=s nu=n labe\ to\ ci/fos.
这就是L·维尼基乌斯,在代理诉讼中,没有任何罗马公民比他拥有更为敏捷的才智:漫长的思索能给他带来的东西,他精神的初次专注就能给予;他即兴代理诉讼,却并不追求让人看似即兴辩护的这种赞誉。关于他,神君奥古斯都曾雅致地评价道:“L·维尼基乌斯的才智就如同带在身边的现钱。”希斯波·罗马尼乌斯怀着恶意且带着控告的口吻说道:“我未曾对那个女人讲过任何话,”他说,“那个女人像必然会发生的那样,从表情中察觉到了几分,从夜间的失眠中察觉到了几分:你们将会知道消息是从哪里传出去的。你们看僭主去找了谁:不是去找我的朋友,不是去找奴隶,而是去找了那个女人,她若保持沉默本不会有任何麻烦。你也是为了你自己才保持沉默的:因为你知道,如果你招认了诛杀僭主,你就会丧命。”许布雷阿斯说道:“那么你就冲上城堡去吧,如果你愿意,现在就拔剑吧。”
- 2.5.18Vtrumque secutus est, ut illa marito silentium imputare non posset, et ut maritus imputare illi tyrannicidium posset.
动词 sequor(意为“追求、力求达到”)的直接宾语 utrumque(两者)由两个带有未完成过去时虚拟式 posset 的 ut 从句进行同格展开,具体阐明所追求的两个结果或目的。
- 2.5.19melius de uiro meruit si torta tyrannicidam fecit, quam si tacuit
运用了习惯表达 bene/melius mereri de aliquo(“对某人有功、为某人建立功劳”)的比较句式。分词 torta 带有条件含义(“如果在受刑后造成了……”),嵌入在第一个条件从句中,与后半部分的 quam si tacuit 形成对比。
- 2.5.19liberius enim potuit tyrannicidium indicare quod illi commissum non erat
关系代词 quod 的先行词是中性名词 tyrannicidium(在此指“谋杀僭主的计划”)。该计划并非由丈夫托付(commissum)给她,因此她在告密时就能够更加毫无顾忌(liberius),不涉及背弃直接托付的责任。
- 2.5.20L. Vinicius ingenium in numerato habet.
in numerato habere 是源自商业和日常用语的习惯表达,原意为“手头持有现钱(随时可动用)”。奥古斯都借用此成语形象地比喻维尼基乌斯具有无需预先准备即可随取随用的敏捷才思。
