- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:2.4.5-2.4.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
对方辩论家对妓女及其子展开攻击并论证父亲的疯癫,塞内卡评述了他们的论辩策略与分论点,并记载了梅萨拉对拉特罗措辞的批评及二人的较量。
Altera pars. Porci Latronis. Quem honestius subiecit meretrix quam peperit. Pater istius incertus est; bene cum ipso ageretur, si et mater.1 FVSCI ARELLI patris. Errat si quis me putat pecunia moueri. primum adsueui coheredem habere; deinde olim iam cum puero isto paterna diuisi, quia multo illi pater donauit plus quam suam partem. Romani Hisponis. Incidit in meretricem inter omnia mala etiam fecundam. uere mimicae nuptiae, in quibus ante in cubiculum riualis uenit quam maritus. ARGENTARI. Cum abdicaret, aiebat: hoc scilicet expectabo donec e meretrice liberos tollas? Mulier nescio an aduersus patrem iniuriosior quod abstulisti illi heredem, an quod dedisti.2
对方。波尔基乌斯·拉特罗。这个孩子,妓女假冒抱养反倒比亲生更为体面。他的父亲是不确定的;如果他的母亲也是不确定的,那对他倒是桩幸事。 老阿雷利乌斯·富斯库斯。如果有人以为我是为钱财所动,那他就错了。首先,我已经习惯了有一个共同继承人;其次,我很早以前就已经同那个男孩分了父产,因为父亲赠予他的远远超过了他自己的份额。 罗马努斯·希斯波。他在一切不幸之中,偏偏撞上了一个甚至还能生育的妓女。真是一场滑稽戏般的婚礼,情夫竟然比丈夫先一步进了洞房。 阿尔根塔里乌斯。当他逐出儿子时,曾说道:“我难道真要等着你同妓女生养孩子吗?”妇人啊,我真不知道对于父亲而言,是你夺走了他的继承人更具侵害性,还是你给了他一个继承人更具侵害性。
ALBVCI Sili. Sine ueniant illuc amici, sine propinqui: nunc erubescunt in domum meretricis accedere. Mulier, quae sine praefatione honeste nominari non potes, cedo istum uernam nulli agnoscendum; sed mater adserat. Seuerissimus pater abdicauit etiam quem sciebat suum. Erat in domo puer qui omnes uocabat patres. Adoptauit eius filium, propter quam etiam suum eiecerat. CESTI PII. Nullum genus iudicum recuso: si seueri erunt, nocebit isti quod recepit meretricis filium; si clementes, quod abdicauit suum. Clamauit pater: in domum ergo meam meretrix ueniet aut, quod turpius est, eius filius? ad illam iuit, misit in domum nostram publicum puerum. Quis illis nuptiis interfuit nisi abdicatus aut abdicandus?
阿尔布基乌斯·西罗。让朋友们到那里去吧,让亲属们去吧:如今他们羞于踏入妓女的家门。妇人啊,若不加致歉就无法体面提及名号的你,交出那个不该被任何人认领的家生奴隶吧;但让母亲去为他主张身份吧。最严苛的父亲甚至将明知是亲生的儿子逐出了家门。在那所房子里,曾有一个把所有人都叫作“父亲”的男孩。他收养了那个女人的儿子,而为了那个女人,他曾把自己的亲生儿子驱逐出门。 塞斯提乌斯·皮乌斯。我不拒绝任何一类审判官:如果他们严厉,那人收留妓女之子的行为将对他不利;如果他们宽仁,那人逐出亲生儿子的行为将对他不利。父亲曾喊道:“难道妓女要进我的家门,或者更可耻地,她的儿子要进门吗?”他去到了她那里,把一个属于大众的男孩送进了我们的家。除了已被逐出或该被逐出的人之外,还有谁参加了那场婚礼?
Latro sic diuisit: an pater ob ullam adoptionem accusari possit, an ob hanc debeat. Omnes infamauerunt adulescentem, quasi illius criminationibus factum sit ut frater abdicaretur; et ideo sententia laudatur FABIANI: nihil tecum locutus sum. Et cum hoc unum puero noceat quod ex meretrice natus est, omnes operam dederunt, ut quantum controuersia licebat huic uitio mederentur efficerentque ne quicquam in illa uideretur meretricis fuisse nisi nomen. MARVLLVS decenter hoc dixit, simul obiciens fratri impietatem: nihil, inquit, in illa domo meretricium fuit:
拉特罗作了如下论点划分:父亲是否能因任何收养行为而被控告,以及是否应当因这一次收养而被控告。 所有人都诋毁那个青年,仿佛兄弟被逐是由于他的谗言所致;因此法比亚努斯的这句话受到了赞赏:“我未曾同你谈过什么。”既然“出身妓女”这一条单独对这孩子不利,所有人便竭尽全力,在辩题允许的范围内弥补这一缺陷,务求使那妇人身上除名字外,看不出有任何属于妓女的痕迹。马鲁鲁斯得体地表达了这一点,同时指责兄弟不念亲情:“在那所房子里,”他说,“没有任何属于妓女的放荡:
scires, si mecum fuisses. ALBVCIVS ethicos, ut multi putant, dixit: — certe laudatum est cum diceret — exeuntem me puer secutus est. Non probabat hanc Messala sententiam: non habet, inquit, fiduciam, si mauult uideri recepisse puerum quam adduxisse; ex qua ratione est adoptatum esse non quia debuerit, sed quia secutus sit. Fuit autem Messala exactissimi ingenii quidem in omnis studiorum partes, Latini utique sermonis obseruator diligentissimus; itaque cum audisset Latronem declamantem, dixit: sua lingua disertus est. ingenium illi concessit, sermonem obiecit. Non tulit hanc contumeliam Latro et pro Pythodoro in Messalae orationem disertissimam recitauit aeque compositam atque suasoriam (de) Theodoto declamauit per triduum. quae dixerit suo loco reddam, cum ad suasorias uenero.
如果你曾同我在一起,你本该知晓。” 阿尔布基乌斯带着许多人所认为的深厚情致说道——当他说出这句话时确实赢得了赞誉——“当我离去时,那孩子跟上了我。”梅萨拉并不赞同这句话,他说:“如果他宁愿让人看似收留了孩子,而不愿看似带来了孩子,他就是缺乏底气;按照这种逻辑,收养他并非因为理当如此,而是因为他跟了上来。”梅萨拉在学术的所有领域都确实具有极为精审的才智,尤其对拉丁语的纯正有着最严谨的审视;因此,当他听到拉特罗的辩论演说时,便说:“他用他自己的语言是雄辩的。”他承认了拉特罗的才华,却挑剔了他的措辞。拉特罗咽不下这口侮辱,在为皮托多鲁斯辩护时,针对梅萨拉极其雄辩的演说宣读了一篇同样精雕细琢的反驳,并就塞奥多托斯连续作了三天的劝谕辞演说。关于他说了什么,待我讲到劝谕辞时,会在适当的地方予以记述。
A parte adulescentis non unus omnibus color placuit. Quidam personam eius qualem acceperant introduxerunt duram et asperam, ex quibus fuit et Hispo ROMANIVS: hoc unum aiebat efficiendum, ut non durus uideretur, sed seuerus. in hac parte dixit nobilem illam sententiam, quam Fabius Maximus circumferebat: uenit adsidue in domum meretrix, non recedit, paulum abest quin nouerca sit.3 CESTIVS bella figura egit: “dementia,” inquit, “res est sanitati contraria. non quaeram extra exemplum sani hominis ad quod patrem exigam: ipsum sibi comparabo. fuit aliquando sanus: tunc quid faciebat? oderat luxuriam, uitia castigabat. hunc tam seuerum senem putabitis sanum si uobis in lupanari ostendero?” Sic declamauit ut fratri accusatorem patrem daret et illum argueret sibi ipsi conparando.
在青年这一方,并非所有人都赞同同一种立论格调。有些人照着所接收到的形象,将他塑造成一个冷酷而苛刻的人,罗马努斯·希斯波就是其中之一;他主张唯一要做到的,是让他看起来不是冷酷,而是严厉。在这一部分,他道出了法比乌斯·马克西穆斯经常传诵的那句名言:“妓女频繁出入家中,久久不去,差一点就成了继母。”塞斯提乌斯运用了巧妙的辞格:“疯癫,”他说,“是与神志清醒截然相反的状态。我不会去外边寻找一个清醒者的范例来衡量父亲:我要将他同他自己相比。他曾经是清醒的:那时他在做什么?他痛恨奢靡,惩戒恶行。如果我向你们展示这位曾经如此严厉的老人身处妓馆之中,你们还会认为他是清醒的吗?”他以这样的方式演说,把父亲作为控告者推到兄弟面前,并通过将父亲与其自身相比较来定他的罪。
- 2.4.5bene cum ipso ageretur, si et mater
非人称被动成语 bene agitur cum aliquo(“某人是幸运的/对某人有利”)与未完成过去时虚拟式 ageretur 构成的与现在事实相反的虚拟条件句。条件从句 si et mater 中省略了动词与表语 incerta esset,承前文 Pater istius incertus est 而来。
- 2.4.5nescio an aduersus patrem iniuriosior quod abstulisti illi heredem, an quod dedisti
由 nescio an(“或许/我倒不知是否……”)引导的结构,其中省略了第二人称虚拟式系动词 sis。主格形容词 iniuriosior 作 mulier 的表语,由两个并列的 quod 原因从句(quod abstulisti... an quod dedisti)构成取舍对照。
- 2.4.9paulum abest quin nouerca sit
非人称动词 abest 带有作状语的宾格 paulum,构成固定句式 paulum abest quin(“差一点就……”、“几乎就要……”),后接带虚拟式 sit 的 quin 从句。
