- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:2.4.10-2.4.13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
讨论了拉特罗和法比亚努斯为青年辩护的立论策略,并记述了法比乌斯·马克西穆斯的修辞弊病以及拉特罗在奥古斯都和阿格里帕面前不慎触及收养低贱出身者这一敏感话题的轶事。
Latro fratri pepercit; puerum pressit et dixit fratris filium non esse et ne fratrem quidem hoc confiteri uoluisse; illa uerba aegro imperata.1 FABIANVS ex omnibus istis colorem secutus est optimum, quo aiebat Messala posse non tantum bonam partem adulescentis fieri, sed etiam honestam: obiecit patri quod fratrem abdicasset, non scemate sed directo. “Nihil,” inquit, “peccauerat; amat meretricem; solet fieri: adulescens est, expecta, emendabitur, ducet uxorem.” Quare ergo tunc non egisti dementiae? “tuam,” aiebat, “expectabam penitentiam; iam recipiet. Hoc per transitum obicere coepit, quod non recepisset, quom uidisset in lupanari habitantem. “Abdicasti,” inquit, “ut emendares, non ut uitia augeres. uides, nullum illius uitium:
拉特罗对兄弟宽容相待;他严厉紧逼那男孩,说他不是兄弟的儿子,甚至连兄弟自己也并不想承认这一点,那些话是乘那病弱之人病中强加给他的。法比亚努斯采纳了所有这些立论中最出色的一种格调,梅萨拉称凭借这种格调,青年的立场不仅能变得有力,甚至能变得崇高:他指责父亲逐出了兄弟,不是通过委婉的修辞辞格,而是径直明言。“他并没有犯下过错,”他说,“他爱上了一个妓女;这是常有的事:他还是个年轻人,等等看,他会改过的,他会娶妻成家的。”那么,你当时为何不起诉疯癫之罪?“我当时在等待您的悔悟,”他说道,“他很快就会重新接纳他的。”他顺带开始以此相责:当看到他住在妓馆中时,父亲竟没有接纳他。“您逐出他,”他说,“是为了纠正他,而不是为了助长他的恶习。您看,这绝非他自身的恶习:
aetatis est, amoris est: recipe antequam aliquid faciat, cuius mox pudore moriatur.” Ad ultimum obiecit illi quod aegrum non secum tulisset. “potest,” inquit, “conualescere, si uiderit penates suos, si minus certe morietur solo paterno, suo, puro. “Quare, inquit, tu aput fratrem non fuisti?” et ego queror. ille cum ad te mitteret, putauit se ad duos mittere. Vtinam tecum fuissem, pater; redisses illinc cum filio, set tuo.” De adoptione nouissime questus est et hac figura: abstulisti mihi fratrem cum quo natus sum, cum quo educatus sum, ut quem dares? istum. indignor hanc fieri fratri meo contumeliam, ut huius uocetur pater. Sed ut aliquid iocemur, FABIVS MAXIMVS nobilissimus uir fuit, qui primus foro Romano hunc nouitium morbum quo nunc laborat intulit; de quo SEVERVS CASSIVS, antequam ab illo reus ageretur, dixerat: quasi disertus es, quasi formosus es, quasi diues es; unum tantum es non quasi, uappa.
这是年龄所致,是情爱所致。在他做出不久便会羞愧致死的事情之前,快接纳他吧。”最后,他指责父亲在兄弟患病时未将其带回。“如果他能看到家中的守护神,”他说,“他也许能康复;即便不能,他也至少能死在父辈的土地上,那是属于他自己的、纯洁的土地。”“‘你为什么,’父亲说,‘不在兄弟身边?’而这正是我所哀叹的。当他派人找您时,他以为自己是派人找我们两人。父亲啊,但愿我当时同您在一起;那样您本会带着一个儿子从那里回来,而且是您自己的儿子。”他在最后才抱怨收养之事,并用了这样的辞格:“您从我身边夺走了与我同生、与我同长大的兄弟,是为了给我什么人?这个家伙。我的兄弟竟要承受被称为这家伙父亲的屈辱,我对此深感愤慨。” 但为了说句玩笑话,法比乌斯·马克西穆斯虽是个门第极高的贵人,却也是第一个将罗马广场如今深受其害的这一新奇弊病引入其中的人;关于他,卡西乌斯·塞维鲁在被他作为被告起诉前曾说过:“你就像是雄辩的,就像是俊美的,就像是富有的;唯有一件事你绝非‘就像是’:一个不折不扣的废柴。”
Hanc controuersiam cum declamaret MAXIMVS dixit quasi tricolum tale qualia sunt quae basilicam infectant. dicebat autem a parte patris: omnes aliquid ad uos inbecilli, alter alterius onera, detulimus: accusatur pater in ultimis annis, nepos in primis, abdicatur filius alter. Haec subinde refero quod aeque uitandarum rerum exempla ponenda sunt quam sequendarum. In hac controuersia Latro contrariam rem non controuersiae dixit, sed sibi. Declamabat illam Caesare Augusto audiente M. Agrippae, cuius filios, nepotes suos, Caesar Lucium et Gaium adoptaturus diebus illis uidebatur. Erat M. Agrippa inter eos qui non nati sunt nobiles set facti.
马克西穆斯在演说这篇辩题时,道出了那种污染法庭大殿的三肢句。他是站在父亲一方说的:“我们所有人都是软弱的,互为彼此的重负,一同将诉求呈到你们面前:老迈之年的父亲被控告,幼冲之年的孙儿被控告,另一个儿子则被逐出家门。”我不时记述这些,是因为应当避忌之事的范例与应当效法者同样需要被摆出来。在这场辩论中,拉特罗说出了一句并非对辩题不利、而是对他自己极为不利的话。他在演说时,凯撒·奥古斯都在场听取,旁边还有马尔库斯·阿格里帕,而凯撒在那几天正似乎要收养阿格里帕的儿子们——即他自己的外孙卢基乌斯和盖乌斯。马尔库斯·阿格里帕属于那些并非生而高贵、而是后天得享显贵之人。
Cum diceret partem adulescentis Latro et tractaret adoptionis locum, dixit: iam iste ex imo per adoptionem nobilitati inseritur; et alia in hanc summam. Maecenas innuit Latroni festinare Caesarem; finiret iam declamationem. Quidam putabant hanc malignitatem Maecenatis esse; effecisse enim illum non ne audiret quae dicta erant Caesar, sed ut notaret. Tanta autem sub diuo Augusto libertas fuit, ut praepotenti tunc M. Agrippae non defuerint qui ignobilitatem exprobrarent. Vipsanius Agrippa fuerat, at Vipsani nomen quasi argumentum paternae humilitatis sustulerat et M. Agrippa dicebatur. cum defenderet reum, fuit accusator qui diceret: “Agrippa, M. et quod in medio est” — uolebat Vipsanium intellegi — “concurrite: Agrippa, malum habebis; responde si dis placet, Marce.” Vtique mihi uidetur admiratione dignus diuus Augustus sub quo tantum licuit, sed horum non possum misereri qui tanti putant caput potius quam dictum perdere.2 Latro dignus fuit miseratione qui ne excusare quidem errorem suum potuit. nihil est autem crudelius quam sic offendere, ut magis sis offensurus si satisfeceris.3
当拉特罗为青年一方辩护并探讨收养这一论题时,他说道:“如今那家伙正通过收养从最底层被嫁接入贵族阶层”;以及其他大意相仿的话。梅塞纳斯向拉特罗打手势,示意凯撒赶时间,让他立刻结束演说。有些人认为这是梅塞纳斯的恶毒用心;因为他这样做并不是为了让凯撒听不到已说出的那些话,而是为了让凯撒注意到它们。然而在神君奥古斯都治下,言论自由是如此之大,以至于对于当时权倾一时的马尔库斯·阿格里帕,也不乏有人当面指责他出身卑微。他曾是维普萨尼乌斯·阿格里帕,但他抹去了维普萨尼乌斯这个姓氏,仿佛它是其父亲出身微贱的证据一般,而只被称为马尔库斯·阿格里帕。当他为被告辩护时,有一位原告曾这样说道:“阿格里帕、马尔库斯,以及夹在中间的那个名字”——他意指维普萨尼乌斯——“你们快跑拢来吧:阿格里帕,你会有苦头吃的;如果神明乐意,回答吧,马尔库斯。”无论如何,在我看来神君奥古斯都确实值得钦佩,在他治下竟允许有如此大的自由;但我无法同情这些人,他们宁愿掉脑袋也不愿放弃一句俏皮话。拉特罗才是真正值得同情的人,他甚至都无法为自己的过失作出辩解。因为最残忍的事莫过于以这样一种方式触怒他人:以至于你若试图去赔罪道歉,反而会招致更大的触怒。
- 2.4.10illa uerba aegro imperata
间接引语中系动词 esse 的省略(即 illa uerba aegro imperata [esse])。与格 aegro 作为与完成时被动分词 imperata 连用的间接宾语,表示那些言辞是乘兄弟病弱之际被强加或逼迫其说出的。
- 2.4.13tanti putant caput potius quam dictum perdere
动词 putant 以不定式短语 caput potius quam dictum perdere 为宾语,以价值属格 tanti 为表语。这是一种反讽性修辞,意为这些人宁肯丢掉首级或性命(caput),也不愿放弃一次说出俏皮话(dictum)的机会,甚至视此为值得的代价。
- 2.4.13magis sis offensurus si satisfeceris
主句动词不定式 offendere(触怒、得罪)在结果状语从句(ut 从句)中与主动迂回式现在时虚拟式 magis sis offensurus(将更进一步招致反感/触怒)相承接。结合完成将来时条件从句 si satisfeceris(“假若你做出弥补/谢罪”),揭示了越道歉反倒越容易触怒对方的进退维谷之境。
