← 老塞内卡

论争集

§10.1.6-10.1.10

拉特罗的辩词与侵害之诉的争点划分

拉特罗通过对比丧父穷人的无助与富人的跋扈展开辩论,随后塞内卡梳理了关于不法侵害成立与否的法律争点划分以及辩论立意策略的诸种类。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.1.6

​Cuius inter necessarium ita crudeliter interempti patris dolorem nihil fortius est quam quod gemit?1 “Accusa, inquit, me.” unde tam securus es? inuenisse uideris quis alius occiderit. Non erat in illo praeda quam grassator sequeretur, sed erat summa uirtus, sed erat firmissimum inopiae munimentum, contumax aduersus fastidium diuitiarum innocentia: haec ab inimico spolia petita sunt. Nescio quomodo miserum esse inter miserias iuuat et plerumque omnis dolor per lacrimas effluit. Nimium funere nostro exultat: non solebat uiuo illo prouocare nos ut reus fieret. Si quis omnium mortalium miserrimi inter necessarias super occisum patrem lacrimas ita creditam adhuc inertiam miratus est, in hac indignitate praesentis periculi omnem suam ponat admirationem. Si pauper accusandi diuitis animos non sumpsit miramini? quia tacet, reus est.

在父亲惨遭杀害那不可避免的悲痛之中,除了叹息别无更强有力手段的人,[其悲痛究竟该向谁诉说]?“起诉我吧,”他说。你何以如此安心泰然?你倒像是已经查出了还有谁杀了他。那位老人身上本无强盗所图的财物,但他身上拥有至高的美德,拥有抵御贫困最坚固的屏障,拥有面对财富傲慢时绝不屈从的清白:这些才是仇敌所图谋的战利品。不知为何,在种种不幸中沦为不幸者反是一种安慰,通常所有的悲伤都会顺着眼泪流尽。他过分得意于我们遭受的丧事:在老人活着的时候,他可不习惯挑衅我们去告他。若有人对这尘世间最不幸的人在悼念亡父不可避免的眼泪中迄今所表现出的消极感到诧异,就让他将所有的惊诧都倾注在当前危险这一不公的境遇上吧。贫穷者没有鼓起起诉富人的勇气,你们难道感到奇怪吗?只因他沉默,他便成了被告。

§10.1.7

​Per has lacrimas, per hunc squalorem, per haec necessaria omnibus periclitantibus instrumenta non inuidiosum uestrae misericordiae praemium petimus, ut absoluto sic esse tanquam reo liceat. Potens iste et gratiosus et, quod ne ipse quidem negat, diues fuit et qui nihil umquam putaret sibi timendum, etiam reo. crescere deinde in dies odium alterius inpotentia, alterius libertate. diues nihil aliud quam nos pauperes existimare, nos nihil aliud quam innocentes, inter cotidianas acies semper inuicti. Quis de nostra interim morte cogitauerit, nescio: quod dissimulari non potest scio, quis optauerit. Venit iste cum turba clientium ac parasitorum et aduersus paupertatem totam regiam suam effundit. “Cur me non accusas, non postulas?” uix temperabat quin diceret:2 “quid ego in te accusatorem non audeam, qui occidendum curaui eum qui tantum mecum litigauerat?”

凭着这些眼泪,凭着这身褴褛丧服,凭着所有身陷危境之人必不可少的求情手段,我们向你们的仁慈恳求一份绝不引人嫉恨的奖赏:让他在获释之后,仍能被允许保持如同身为被告时的模样。那人有权有势,深孚人望,且正如他自己也未否认的,十分富有,是一个甚至自认哪怕成了被告也绝无所惧的人。此后,仇恨因一者的放纵任性与另一者的直言不讳而与日俱增。富人认为我们除穷人外什么都不是,我们自认除清白者外什么都不是,在每日的交锋中始终未被击垮。在这期间究竟是谁图谋置我们于死地,我不得而知;但一件无可遮掩的事实我却清楚:是谁期盼了这件事。他带着成群的门客与帮闲而来,针对贫困倾泻他全部王室般的声威。“你为何不起诉我,为何不弹劾我?”他几乎忍不住要说:“对于你这个起诉者,我还有什么不敢做的呢?就连那个仅仅与我打官司的人,我都设法让人给杀掉了!”

§10.1.8

​Ciuitates plerumque finitimae inter repentinam discordiam bello tument: inter ciuilia certamina tantum in ultionem satis est quantum quisque ad maledicendum occupauit. Macerio qua uiolentia in absentiam Metelli strepit! M. Cato Pulchro obiciente furtorum crimina audiuit. quae maior indignitas illius saeculi esse potuit quam aut Pulcher accusator aut reus Cato? In Cn. Pompeium terra marique uictorem fuit qui carmen conponeret, uno, ut ait, digito caput scalpentem. fuit aliquis qui licentia carminis tres auratos currus contemneret. M. Bruti sacratissimi uaniloquentia laceret, cum quidem eius ciuili sanguine non inquinatas solum manus sed infectas ait; atque ille tamen, cum tres consulatus ac tres triumphos scinderet, adeo non timuit ne esset reus, ut etiam disertus esse curauerit. Solus hic est in nostra ciuitate innocentior Catone, nobilior Metello, Pompeio fortior,.

邻近的城邦常在突发的争端中酝酿战争;在公民内讧之中,每个人所夺占的辱骂之词就足以用作复仇了。马凯里奥以何等的猛烈声讨缺席的梅特鲁斯!马尔库斯·卡托听凭普尔凯尔将偷窃的罪名强加于己。对于那个时代而言,还有什么比普尔凯尔充当控告人或卡托充当被告更大的耻辱呢?曾有人针对陆上与海上的征服者格奈乌斯·庞培作诗,如他所言,讽刺他仅用一根手指挠头;曾有人借诗歌的放肆轻视他的三辆黄金凯旋车。让最受尊崇的马尔库斯·布鲁图斯极尽放肆之词撕咬他,声称他的双手不仅被同胞的鲜血弄脏,甚至被彻底浸染;然而那人在将三任执政官职与三次凯旋式撕成碎片之际,竟毫不担心自己会成为被告,甚至还用心使自己变得善辩。在我们城邦中,唯有眼前这位比卡托更清白,比梅特鲁斯更高贵,比庞培更英勇……

§10.1.9

​Latro sic diuisit: an in re iniuria sit. Nulla, inquit, iniuria est. sordidatus sum; quam multi faciunt! Omnia iniuriae genera lege conprehensa sunt: pulsare non licet, conuitium facere contra bonos mores non licet. Hoc loco SCAVRVS dixit: noua formula iniuriarum componitur: “quod ille illi contra bonos mores conuitium fecit.” Etiamsi in re iniuria est, an si non malo animo facit, tutus sit; an malo animo faciat. Hoc Latro in duas quaestiones diuisit: an si credidit ab hoc patrem suum occisum et propter hoc secutus est, ignoscendum illi sit; deinde: an crediderit. GALLIO illam fecit primam quaestionem: an quod licet cuique facere si facit, iniuriarum non teneatur.3 Licet, inquit, flere, licet ambulare qua uelis, licet uestem quam uelis sumere. sed nihil, inquit, licet in alienam inuidiam facere. sordidatus es, non queror; sed si sordes tuae inuidiam mihi concitant, queror.

拉特罗将论点分割如下:案情本身是否存在不法侵害。“根本没有侵害,”他说,“我穿着丧服;有多少人都这么做!一切不法侵害的类型皆已被法律囊括:殴打是不被允许的,违背优良风俗进行辱骂是不被允许的。”在此处,斯考鲁斯说道:这正在草拟一项新的侵害诉讼程序公式:“因某人违背优良风俗对某人进行了辱骂”。即便案情本身存在侵害,若非出于恶意而为,是否可免受责难;他是否出于恶意而为。拉特罗将此分为两个问题:若他相信自己的父亲是被此人所杀并因而跟随他,是否应予以宽恕;其次:他是否真曾这般相信。加利奥则将此作为首要问题:若一人行使人人皆可为之事,是否不应被追究侵害之责。“哭泣是合法的,”他说,“走在你想走的地方是合法的,穿你想穿的衣服是合法的;但是,”他说,“为了引起针对他人的嫉恨而行事是不被允许的。你身着破衣,我并不抱怨;但若你的褴褛丧服激起了针对我的公愤,我就要提出申诉了。”

§10.1.10

​De colore quaesitum est: quidam aperte inuecti sunt in diuitem, quidam ex toto nihil dixerunt, quidam secuti sunt mediam uiam. Cum praeter haec nihil sit, Latro uolebat uideri inuenisse quartum genus, ut hoc modo in diuitem diceret: tu quidem non fecisti, sed tamen ego habui causas propter quas possem decipi et de te aliquid frustra suspicari: quia inimicus eras, quia inspoliatus pater inuentus est, et cetera. Hoc est autem medium illud genus nec dimittendi diuitem nec accusandi:4 nam et dimittere non debet quem distulit et accusare propter hoc ipsum non debet quia distulit.

关于着色(抗辩立意)引发了探讨:有些人公然抨击富人,有些人则全盘缄口不言,有些人则采取了折中路线。既然除此之外别无他法,拉特罗便想表现得仿佛发现了第四种类型,即以此种方式对富人说话:“你确实没有做,然而我却有由头使我受蒙蔽并对你产生无端的怀疑:因为你是仇敌,因为父亲被发现时未被掠夺,等等。”然而这正是既不放过富人也不起诉富人的折中类型;因为他既不应当放过自己暂缓〔起诉〕之人,也恰恰因为暂缓了〔起诉〕而不应当去起诉他。

语法注4 条
  1. 10.1.6Cuius inter necessarium ita crudeliter interempti patris dolorem nihil fortius est quam quod gemit?

    句首的关系代词/疑问代词 cuius 作属格,修饰其后所述之人(nihil fortius est quam quod gemit)。在构词与语序上,它既可理解为指代前文穷人儿子的关系连词(“在那位只剩呻吟这一最强手段之人的必然悲痛中……”),亦可视为带有省略的反问句。各语言译文均采取将其视为指称丧父穷人悲惨境遇的统合读法。

  2. 10.1.7uix temperabat quin diceret

    短语 temperare quin + 虚拟式意为“克制不做某事”。直陈式未完成过去时 temperabat 与虚拟式未完成过去时 diceret 呼应,表示富人当时嚣张得“几乎忍不住要说出”接下来的威胁之语。

  3. 10.1.9iniuriarum non teneatur

    被动语态动词 teneri 搭配指控罪名的属格(罪名属格 genitivus criminis)iniuriarum,为罗马法中的专门句式,意为“承担……的侵害之责 / 因侵害之诉被追究”。此处指探讨行使常规权利的行为是否会招致侵害诉讼的法律责任。

  4. 10.1.10medium illud genus nec dimittendi diuitem nec accusandi

    两个属格动名词 dimittendi 与 accusandi 充当名词 genus 的限定性属格,意为“既不放过富人也不起诉富人的那种折中类型”。紧接其后的句子(nam et dimittere...)通过并列结构对这一双重回避策略作出了法理逻辑上的阐释。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:10.1.6-10.1.10