- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:10.1.11-10.1.15
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者评述了阿尔布基乌斯、维比乌斯·鲁富斯、加利奥等修辞学家在为跟随富人的穷人辩护时所采用的各种立意与修辞策略,并结合巴斯乌斯、拉特罗以及希腊修辞学家的警句进行了对比考量。
ALBVCIVS nihil dixit in diuitem; hoc colore declamauit: committit, inquit, iniuriam si quem non postulauit accusat.1 “quare, inquit, sequeris me?” ut aliquando mei miserearis, ut desinas adflictam domum persequi, ut scias me in hoc habitu accusare non posse, ut concupiscas gloriam uindicatae mortis. Tu solus potes, si uoles, inuenire quis occiderit, tu accusare. “At me quidam propter hoc suspectum habent.” Potes discutere istam suspicionem: quaere quis fecerit. “Vt scias,” inquit, “te inuidiam mihi facere, cum dixissem: accusa me, non negasti te accusaturum, sed respondisti: accusabo cum potero.” Ignosce mihi, non magis quemquam adhuc accusare possum quam absoluere:2 quaero quis fecerit. Haec leuia argumenta sunt, uana sunt quae alios tangunt; quod inimicus es, quod ille inspoliatus inuentus est: non est quare accusem, est quare suspicer.
阿尔布基乌斯根本没有攻击富人;他用这样的立意进行了辩论:他说,如果一个人在没有正式起诉某人的情况下对其加以指责,他便构成了侵害。“‘你为什么跟着我?’他说。为了让你最终怜悯我,为了让你停止迫害这个受难的家庭,为了让你知道我身着这身丧服无法提起诉讼,为了让你渴望获得为死者复仇的荣耀。只要你愿意,唯有你能查明是谁杀了他,唯有你能提起诉讼。‘可是有些人因此怀疑我。’你可以打消这一怀疑:去查明是谁干的。‘为了让你知道你在向我招致仇恨,’他说,‘当我说“起诉我吧”时,你并没有否认你将起诉,而是回答“等我有能力时我就会起诉”。’请原谅我,正如我迄今无法宣布任何人无罪一样,我也无法起诉任何人:我在寻找是谁干的。这些论据微不足道,那些打动他人的东西毫无根据;你曾是仇敌,老人被发现时未遭劫掠:这些不是我起诉的理由,却是我怀疑的理由。”
RVFVS VIBIVS hoc pro colore posuit: sordidatus sum, lugeo; sequor te ut tutior sim; timeo nescio quem illum qui patrem meum occidit; scio me quamdiu tecum fuero perire non posse. Dum hunc colorem sequitur MVRREDIVS, ineptissime dixit: quare te sequor? pater meus, quia solus inambulabat, occisus est. OSCI color non placebat Gallioni: sequor, inquit, ut inueniam quis fecerit; hoc mecum cogito: quisquis est ille qui fecit, uolet hoc inimico imputare, ad diuitem ueniet. Multo, inquit, hoc iniuriosius est, si inquirendi causa facit, si non tantum in conuitium set periculum diuitis sequitur. GALLIO subtiliter agendum putauit et ad positionem controuersiae colorem actionis derigendum, ut diceret: suspicor a te patrem meum occisum. quis enim illum alius magis oderat? quis tam potens alius est? uestem sine dubio alius nescio quis percussor concupierat.3 Dicet aliquis: quid ergo? si inimicus est, protinus interfector est? non; ideo non accuso.
维比乌斯·鲁富斯将此作为立意:“我身着破衣,我在服丧;我跟着你是为了更安全;我害怕那个杀害我父亲的无名之辈;我知道只要我和你在一起,我就不可能丧命。”穆雷迪乌斯在沿用这一立意时,说得极其愚蠢:“我为什么跟着你?我的父亲因为独自散步而被杀了。”奥斯库斯的立意未能让加利奥满意:“我跟着他,”他说,“是为了查出是谁干的;我心里暗想:无论是谁干的,那人都想拿这事向仇敌邀功,他定会去找富人的。”“这要恶劣得多,”加利奥说,“如果他是为了侦查而这样做,如果他跟随着不仅是为了辱骂,而是为了给富人带来危险。”加利奥认为应当巧妙行事,使诉讼的立意契合争辩的设定,从而说道:“我怀疑我父亲是被你所杀。因为还有谁比你更恨他?还有谁如此有权有势?毫无疑问,定是某个别的不知名凶手贪图他的衣服了。有人会说:‘那又怎样?如果他是仇敌,他立刻就是凶手了吗?’不;正因如此我才不起诉。”
HISPO ROMANIVS palam accusauit et dixit non causam sibi deesse, sed uires; et hanc sententiam in prohoemio magno cum adsensu hominum dixit: eum accusatorem habeo qui se reum non esse miratur. BASSVS IVLIVS in hac controuersia dixit: “quare me sequeris per publicum?” facinus indignum, iudices, factum est: pauper et diues eandem terram calcauimus. Consectari autem solebat res sordidas et inueniebat qui illas unice suspicerent. Memini illum declamantem controuersiam de lenone qui decem iuuenibus denuntiauit in lupanar accederent et foueam igne repletam terra superiecta obruit, in quam adulescentibus lapsis et consumptis accusatur reipublicae laesae.4 Audiuit illum declamantem ALBVCIVS, fastidiosus auditor eorum quibus inuidere poterat; admirabatur hanc BASSI sententiam: non mehercules te ferrem, si canem ad ostium alligasses.
罗玛努斯·希斯波公然起诉,并称自己缺少的不是理由,而是力量;他在序言中赢得了众人的极大赞同,说出了这句名言:“我的原告竟是一个对自己竟然不是被告而感到惊异的人。”尤利乌斯·巴斯乌斯在这一争辩题目中说道:“‘你为何在公共场合跟着我?’审判官们,一桩可耻的罪行发生了:一个穷人和一个富人踩在了同一片土地上!”他向来习惯于钻研粗鄙的题材,并且总能找到对这些题材推崇备至的人。我记得他在辩论一个题目:一个皮条客命令十名青年进入妓院,并将土覆盖在一个装满火的坑上将其填平,当青年们跌入并烧死在其中时,他被控危害国家安全罪。阿尔布基乌斯是一位对他可能嫉妒之人挑剔苛刻的听众,他在听他辩论时,对巴斯乌斯的这句名言大加赞赏:“凭赫拉克勒斯起誓,如果你在门口拴了一只狗,我是绝无法忍受你的。”
Idem Latronis illas sententias aiebat tumidas magis esse quam fortes quae summa hominum admiratione circumferebantur: legunt argumenta patres et ossa liberorum coniectura diuidunt; et illam: † productam sacerdotes tuam: et illam: supra cineres liberorum nostrorum lupanar solo adaequandum est. Ipse autem laudabat haec utique quae docuerat. nam in hac ipsa controuersia ne Bassus uideatur aliquid dixisse sordidius, dixit ipse: itane sic peribunt decem iuuenes propter dipondios tuos?
这位阿尔布基乌斯还说,拉特罗那些在人们极度赞叹中流传的名言浮夸有余而力量不足:“父亲们收集证据,凭推测分拣孩子们的遗骨”;以及那句:“……你的女祭司”;还有那句:“在我们孩子们的骨灰之上,妓院必须被夷为平地。”然而他自己却偏偏只赞赏自己所教导的东西。因为在这同一场争辩中,为了不让巴斯乌斯显得说了什么过于粗鄙的话,他自己说道:“难道十名青年真的就要为了你的两个便士而这样丧命吗?”
EVCTEMON a fili parte, cum patrem suum narrasset solum sine comite oppressum et occisum, dixit: dia\ tou=to a)sfale/stato/n e)sti meta\ plousi/wn peripatei=n. et idem: dia\ ti/ sigw=; o(path/r mou le/gwn a)pe/qanen. HERMAGORAS dixit: kti/swmen i)di/a|, w)= pe/nhtes, po/lin: oi(ga\r plou/sioi th e(autw=n Illud in narratione: u(po\ ti/nos a)nh|re/qh, ou)k oi)=da. ei)=xen e)xqrou\s fu/sei *T*L*S*I*L*R*HC*LCTHC kathgorei=n duname/nous. ARTEMON dixit: o(/tan eu(/rw to fone/a, to/t' au)= gra/yomai: kai\ to/te dh\ a) eu(/rw pe/nhta.5
欧克特蒙站在儿子的立场上,在叙述完自己的父亲如何在没有随从的情况下独自遭到袭击并被杀害后,说道:“正因如此,与富人们结伴而行才是最安全的。”他又说:“我为何沉默?我的父亲正是因为说话而死的。”赫尔马戈拉斯说:“穷人们哪,让我们自己去建一座城吧;因为富人们[拥有]属于他们自己的城。”在叙述中他又说:“他是被谁所杀,我不知道。他生来就有着……有能力进行控告的仇敌。”阿尔特蒙说:“当我找到凶手时,那时我才会提起控告——而且那时也唯有当我找到的是个穷人时才行!”
- 10.1.11committit, inquit, iniuriam si quem non postulauit accusat
committit iniuriam 的主语为泛指之人。si 从句中的 quem 为含有先行词的不定关系代词(= eum quem),作 accusat 的宾语。postulare 指在法庭上提出正式起诉,而 accusat 则指一般的公开指控或谴责。该条件句先承认对方的法理前提(即若未正式起诉某人却对其进行事实上的指控,便构成不法侵害),以便引出穷人的行为并非“指控”而是“哀告或寻求庇护”的立意。
- 10.1.11non magis quemquam adhuc accusare possum quam absoluere
non magis A quam B 比较句式,意为“正如不能做B一样,也不能做A”。此处指“我既然尚且无法宣布任何人无罪,便同样无法起诉任何人”,以此表明在缺乏确证的情况下,自己处于既未指控也未免除嫌疑的悬置状态。
- 10.1.12uestem sine dubio alius nescio quis percussor concupierat
sine dubio 在此带有强烈的反讽意味。结合前文“父亲被发现时未遭劫掠”这一事实,以反语提出推测(“毫无疑问定是别的无名凶手贪图他的衣物了”),以此论证凶手绝非寻常图财之盗贼,因而将怀疑指向有仇隙的富人是极其自然的。
- 10.1.13accusatur reipublicae laesae
reipublicae laesae 是跟在控告动词 accusatur 之后的表罪名属格,表示因犯有“危害国家安全/公共利益罪”而被起诉。
- 10.1.15kai to/te dh a) eu(/rw pe/nhta
希腊语条件从句,以 a) (= e)a/n) 引领接续法动词 eu(/rw。这是一个带省略的讽刺句(“而且在那时,也唯有当我找到的是个穷人时才行!”),表达出对富人无可奈何、唯有面对穷人方能行使控告权的辛酸与讽刺。
