← 老塞内卡

论争集

§1.pr.19-1.pr.24

记忆术的限度与拉特罗的真正长处

塞涅卡告诫年轻人不要对记忆术过分惊叹,说明其易于习得,进而为拉特罗的精妙才智及其对格言与修辞格的严谨运用辩护,并准备展开第一道辩制题。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.pr.19

​Video uos, iuuenes mei, plus iusto ad hanc eius uirtutem obstupescere: alia uos mirari in illo uolo; hoc quod thauma uobis uidetur, non operosa arte tradi potest. intra exiguum paucissimorum dierum tempus poterit quilibet facere illud quod Cineas fecit, qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos postero die nouus homo et senatum et omnem urbanam circumfusam senatui plebem nominibus suis persalutauit; aut quod ille fecit qui recitatum a poeta nouum carmen dixit suum esse et protinus memoria recitauit, cum hoc ille cuius carmen erat facere non posset; aut quod fecit Hortensius qui a Sisenna prouocatus in auctione persedit per diem totum et omnes res et pretia et emptores ordine suo argentariis recognoscentibus ita ut in nulla re falleretur recensuit. Cupitis statim discere? suspendam cupiditatem uestram et faciam alteri beneficio locum; interim hoc uobis in quo iam obligatus sum persoluam.

我的年轻人们,我看到你们对他这一才能的惊叹超出了应有的程度:我希望你们赞赏他身上的其他品质;在你们看来如同奇迹的这门技艺,无须繁复的技术即可传授。在极少的短短数日之内,任何人都能做到皮洛士派往罗马人的使节基尼亚斯所做的事——作为一名初来者,他在次日便能直呼其名向元老院全体以及聚集在元老院周围的所有城中平民致意;或是做到那人所做的事——当一位诗人朗诵了一首新诗时,他宣称那是自己的诗作,并立刻凭记忆背诵出来,尽管诗作者本人却无法做到这一点;或是做到霍尔滕西乌斯所做的事——在西森纳的挑战下,他在拍卖场坐了整整一天,在银钱商人们核对账目之际,将所有的物品、价格和买主按原顺序一一复述,没有出现任何差错。你们渴望立刻学习这些吗?我将暂且搁置你们的渴望,为另一桩恩惠留出余地;在此期间,我将向你们履行我已经承担的这项义务。

§1.pr.20

​Plura fortasse de Latrone meo uideor uobis quam audire desiderastis exposuisse; ipse quoque hoc futurum prouideram, ut memoriae eius, quotiens occasio fuisset, difficulter auellerer. nunc his tamen ero contentus; sed quotiens me inuitauerit memoria, libentissime faciam ut illum totum et uos cognoscatis et ego recognoscam. Illud unum non differam, falsam opinionem de illo in animis hominum conualuisse. putant enim fortiter quidem sed parum subtiliter eum dixisse, cum in illo, si qua alia uirtus fuit, et subtilitas fuerit.

或许在你们看来,关于我的拉特罗,我叙述的内容已经超过了你们所渴望听到的;我自己也曾预料到会如此,即每当有机会出现时,我便难以从对他的回忆中脱身。不过现在我将满足于这些;但只要记忆向我发出邀请,我就会极乐意让你们全面了解他,也让我自己重新忆起他。只有这一件事我不会拖延,那就是人们心中关于他的一种错误看法已经根深蒂固。因为人们认为他演说虽刚劲有力,却缺乏细腻精妙,然而在他身上,如果存在任何其他的美德,细腻精妙也同样存在。

§1.pr.21

​Id quod nunc a nullo fieri animaduerto semper fecit: antequam dicere inciperet sedens quaestiones eius quam dicturus erat controuersiae proponebat, quod summae fiduciae est. ipsa enim actio multas latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas defuit, apparere, cum orationis cursus audientis iudicium impediat, dicentis abscondat; at ubi nuda proponuntur membra, si quid aut numero aut ordine excidit, manifestum est. Quid ergo? unde haec de illo fama? nihil est iniquius his qui nusquam putant esse subtilitatem, nisi ubi nihil est praeter subtilitatem; et in illo cum omnes oratoriae uirtutes essent, hoc fundamentum superstructis tot et tantis molibus obruebatur, nec deerat in illo, sed non eminebat; et nescio an maximum uitium subtilitatis sit nimis se ostendere.1 magis nocent insidiae quae latent; utilissima est dissimulata subtilitas quae effectu apparet, habitu latet.

他始终在做一桩如今我观察到无人去做的事:在他开始演说之前,他就坐着提出他将要演说的辩制题的诸项论题,这是极度自信的表现。因为实际演说本身含有许多掩护,如果在某个地方缺乏细腻精妙,也并不容易显露出来,因为演说的急流会阻碍听众的判断,掩盖演说者的〔判断〕;然而当各个肢体被赤裸地展现出来时,如果在数目上或顺序上有何脱落,便是一目了然的。那么究竟如何呢?关于他的这种声誉从何而来?没有什么比那些认为除细腻之外别无他物之处才存在细腻的人更不公允的了;而当他身上具备演说术的一切长处时,这一基石却被筑于其上的如此之多且如此庞大的结构所掩盖,它并非不存在于他身上,只是未曾凸显罢了;并且我倾向于认为,过分显露自身正是细腻的最大缺陷。潜伏的陷阱往往危害更大;最有益的乃是隐蔽的细腻,它在效果上显现,在形态上隐藏。

§1.pr.22

​Interponam itaque quibusdam locis quaestiones controuersiarum, sicut ab illo propositae sunt, nec his argumenta subtexam, ne et modum excedam et propositum, cum uos sententias audire uelitis et quidquid illis adstruxero molestum futurum sit. Hoc quoque Latro meus faciebat, ut sententias amaret. cum condiscipuli essemus aput Marullum rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle, sed non uulgato genere dicentem, cum ille exilitatem orationis suae imputaret controuersiae et diceret: “necesse me est per spinosum locum ambulantem suspensos pedes ponere,”2 aiebat Latro: “non mehercules tui pedes spinas calcant, sed habent;” et statim ipse dicebat sententias, quae interponi argumentis cummaxime declamantis Marulli possent.

因此,我将在某些地方按照他所提出的样子插入辩制题的诸项论题,而不为其附加论据,以免既越过分寸又偏离宗旨,因为你们希望听到的是格言,而无论我给它们增添什么,都会显得冗赘。我的拉特罗也有这样一种倾向,即喜爱格言。当我们一同在修辞学家马鲁卢斯门下求学时——此人相当枯燥乏味,极少说出精妙之语,但风格绝非庸俗——当他将自己演说的单薄归咎于辩制题,并说道:“我行走在长满荆棘的地方,不得不悬着脚迈步”时,拉特罗便说:“凭赫拉克勒斯起誓,你的脚并非踩着荆棘,而是脚上长着荆棘”;随即他自己便说出了一些格言,这些格言正好可以插入当时正在演说的马鲁卢斯的论据之间。

§1.pr.23

​Solebat autem et hoc genere exercitationis uti, ut aliquo die nihil praeter epiphonemata scriberet, aliquo die nihil praeter enthymemata, aliquo die nihil praeter has translaticias quas proprie sententias dicimus, quae nihil habent cum ipsa controuersia inplicitum, sed satis apte et alio transferuntur, tamquam quae de fortuna, de crudelitate, de saeculo, de diuitiis dicuntur: hoc genus sententiarum supellectilem uocabat. Solebat schemata quoque per se, quaecumque controuersia reciperet, scribere. et putant illum homines hac uirtute caruisse, cum ingenium quidem eius et hac dote abundauerit? Iudicium autem fuit strictius; non placebat illi orationem inflectere nec umquam recta uia decedere, nisi cum hoc aut necessitas coegisset aut magna suasisset utilitas.

他还习惯于采用这样一种练习:在某一天除了结语之外什么也不写,在另一天除了省略三段论之外什么也不写,在另一天除了这些我们严格称为格言的通用之辞外什么也不写——这些词句与辩制题本身毫无牵连,却能相当恰当地转用到其他地方,比如关于命运、关于残暴、关于时代、关于财富的言论:他将这类格言称为家具陈设。他还习惯于将辩制题所能容纳的一切修辞格单独写下来。难道人们竟认为他缺乏这种才能,而他的才华事实上本就富于这种禀赋吗?不过他的判断更为严格;除非情势所迫或具有巨大的实用价值,否则改变演说的自然语调或偏离直截了当的路径,从来都不合他的心意。

§1.pr.24

​Schema negabat decoris causa inuentum, sed subsidii, ut quod aures offensurum esset, si palam diceretur, id oblique et furtim surreperet. summam quidem esse dementiam detorquere orationem cui esse rectam liceret. Sed iam non sustineo diutius uos morari: scio quam odiosa res mihi sit Circensibus pompa. Ab ea controuersia incipiam quam primam Latronem meum declamasse memini admodum iuuenem in Marulli scola, cum iam coepisset diem ducere.3

他断言修辞格并非为了华美而发明,而是为了辅助,以使那些若公开说出便会刺耳的话语,能够曲折而隐蔽地潜入。他认为,对于原本可以直截了当的演说加以扭曲,实乃最大的荒唐。但我已不忍心再耽搁你们:我知道马戏竞技中的仪仗对我来说是多么令人厌恶之事。我将从我记得我的拉特罗十分年轻时在马鲁卢斯学塾中最初练习演说的那道辩制题开始,那时他已经开始主导全天的演说了。

语法注3 条
  1. 1.pr.21nescio an maximum uitium subtilitatis sit nimis se ostendere

    短语 nescio an 接虚拟式(sit)为拉丁语惯用表达,表示委婉的肯定推测(“我倾向于认为……”或“或许正是……”),而非字面上的全然不知,此处委婉指出精妙之处过分自我显露恰恰是其最大缺点。

  2. 1.pr.22necesse me est per spinosum locum ambulantem suspensos pedes ponere

    非人称表达 necesse est 支配宾格加不定式结构(me ... ponere),这是一种带有口语或古风色彩的句式(相较于常规的与格加不定式或虚拟式)。分词 ambulantem 与宾格主语 me 一致,suspensos pedes 则作 ponere 的直接宾语。

  3. 1.pr.24cum iam coepisset diem ducere

    由 cum 引导的接过去完成时虚拟式(coepisset)的时间从句。在修辞学派的语境中,diem ducere 为习语,意为“主持/主导全天的演说练习”或“占据整日的辩论”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.pr.19-1.pr.24