- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.pr.13-1.pr.18
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
老塞涅卡详细记述了挚友波尔基乌斯·拉特罗的极端性格、在剧烈劳作与乡野闲暇之间的交替、对其身体健康的疏忽习惯,以及下笔即成诵的惊人记忆力。
In aliis autem an beneficium uobis daturus sim nescio, in uno accipio:1 Latronis enim PORCII, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum uoluptate maxima repetam. Nihil illo uiro grauius, nihil suauius, nihil eloquentia dignius; nemo plus ingenio suo imperauit, nemo plus indulsit. In utramque partem uehementi uiro modus deerat: nec intermittere studia sciebat nec repetere.
至于在其他人身上我是否会给你们施以恩惠,我尚且不知,但在这一人身上,我则是接受恩惠者:因为我将不得不频频重温我最亲密的挚友波尔基乌斯·拉特罗的记忆,并怀着极大的喜悦重溯自幼年之初直至他生命最后一天的那段亲密友谊。没有什么人比他更为庄重,没有什么人比他更为亲切,没有什么人比他更配得上雄辩术;没有人比他更能支配自己的才华,也没有人比他更能纵容自己的才华。在这位向两极皆激烈奔突的人身上,唯独缺少节制:他既不知如何暂停学业,也不知如何恢复学业。
cum se ad scribendum concitauerat, iungebantur noctibus dies et sine interuallo grauius sibi instabat nec desinebat nisi defecerat; rursus cum se remiserat, in omnes lusus, in omnes iocos se resoluebat; cum uero se siluis montibusque tradiderat, in siluis ac montibus natos omnes illos agrestis laboris patientia et uenandi solertia prouocabat et in tantam perueniebat sic uiuendi cupiditatem, ut uix posset ad priorem consuetudinem retrahi. at cum sibi iniecerat manum2 et se blandienti otio abduxerat, tantis uiribus incumbebat in studium, ut non tantum nihil perdidisse, sed multum adquisisse desidia uideretur. Omnibus quidem prodest subinde animum relaxare; excitatur enim otio uigor et omnis tristitia, quae continuatione pertinacis studii adducitur, feriarum hilaritate discutitur: nulli tamen intermissio manifestius proderat. Quotiens ex interuallo dixerat, multo acrius uiolentiusque dicebat: exultabat enim nouato atque integro robore et tantum a se exprimebat quantum concupierat. Nesciebat dispensare uires suas, sed inmoderati aduersus se imperii fuit; ideoque studium eius prohiberi debebat, quia regi non poterat. Itaque solebat et ipse, cum se assidua et numquam intermissa contentione fregerat, sentire ingenii lassitudinem, quae non minor est quam corporis, sed occultior.
当他奋起写作时,日夜相连,片刻不息地愈发严厉逼迫自己,非至筋疲力竭绝不罢休;反之,当他松弛下来时,他便完全沉溺于各种游戏与戏谑之中;而当他将自己托付给山林之时,他在乡野劳作的耐力与狩猎的熟练上向所有生于山林之中的人挑战,并对这种生活方式产生如此巨大的渴望,以至于几乎无法被拉回原先的习惯中。然而,当他强行控制自己、将自己从诱人的闲暇中抽离出来时,他又以如此巨大的力量投入学业,以至于他看起来不仅没有因懈怠而失去任何东西,反而收获颇丰。时常放松心灵固然对所有人都有益;因为精力因闲暇而重新焕发,因执拗学业的持续而带来的一切抑郁,皆被节日的欢愉驱散:然而,休止对任何人的裨益都不如对他那般显著。每当他间隔一段时间后开口演说,他的言辞便猛烈雄健得多:因为他以焕然一新的完整力量雀跃欢腾,并从自身迸发出如他所企望的那般力量。他不知如何分配自己的力量,对自己施加的统治毫无节制;因此,他的学业本应受到制止,因为那是无法被驾驭的。因此,当他以持续而未尝间断的剧烈劳作击溃自己时,他自己也往往会感受到才智的疲惫,这种疲惫丝毫不亚于肉体的疲惫,却更为隐秘。
Corpus illi erat et natura solidum et multa exercitatione duratum, ideoque numquam impetus ardentis animi deseruit. Vox robusta, sed sordida, lucubrationibus et neglegentia, non natura, infuscata; beneficio tamen laterum extollebatur et quamuis inter initia parum attulisse uirium uideretur, ipsa actione adcrescebat. nulla umquam illi cura uocis exercendae fuit: illum fortem et agrestem et Hispanae consuetudinis morem non poterat dediscere: utcumque res tulerat ita uiuere, nihil uocis causa facere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum perducere, non rursus a summa contentione paribus interuallis descendere, non sudorem unctione discutere, non latus ambulatione reparare.
他的身体生来结实,又经过诸多锻炼而变得刚强,因此从未辜负炽热精神的冲劲。声音雄浑却粗糙,因夜间苦读与疏忽而变得暗哑,并非出于天生;然而由于胸肺强健而得以昂扬,尽管在开端时似乎未显出足够的力量,却随着实际演说的进行而逐步增强。他从未操心过练习声音:他无法忘却那西班牙风俗中刚毅而质朴的习惯:任由事态自然发展而生活,不为声音做任何事,不让声音逐步从最低音缓缓提升至最高音,也不在达到最高张力后以等距间隔逐渐下降,不用涂油来散去汗水,也不用散步来恢复胸肺之力。
Saepe cum per totam lucubrauerat noctem, ab ipso cibo statim ad declamandum ueniebat. Iam uero quin rem inimicissimam corpori faceret uetari nullo modo poterat:3 post cenam fere lucubrabat nec patiebatur alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri, sed perturbata ac dissipata in caput agebat; itaque oculorum et aciem contuderat et colorem mutauerat. Memoria ei natura quidem felix, plurimum tamen arte adiuta. numquam ille quae dicturus erat ediscendi causa relegebat: edidicerat illa, cum scripserat; quod eo magis in illo mirabile uideri potest, quod non lente et anxie, sed eodem paene quo dicebat impetu scribebat.
往往在通宵达旦地夜读之后,他刚吃完饭就立刻前去练习演说。更有甚者,绝无任何办法能阻止他做对身体最具伤害之事:他几乎总是在晚餐后夜读,不容食物通过睡眠与休息得以均匀消化,而是使之紊乱发散地冲入头部;因此,他既损毁了眼睛的敏锐视力,又改变了眼睛的色泽。他的记忆力固然天生极佳,却在很大程度上得益于技巧。他从未为了背诵而重读自己将要演说的内容:当他写下时,他便已经记熟了;这在他身上可能显得尤为令人惊奇,因为他下笔并非缓慢而焦虑,而是几乎以演说时同样的冲劲一气呵成。
Illi qui scripta sua torquent, qui de singulis uerbis in consilium eunt, necesse est quae totiens animo suo admouent nouissime adfigant: at quorumcumque stilus uelox est, tardior memoria est. In illo non tantum naturalis memoriae felicitas erat, sed ars summa et ad conprehendenda quae tenere debebat et ad custodienda, adeo ut omnes declamationes suas quascumque dixerat teneret etiam. itaque superuacuos sibi fecerat codices: aiebat se in animo scribere. Cogitata dicebat ita, ut in nullo umquam uerbo eum memoria deceperit. Historiarum omnium summa notitia: iubebat aliquem nominari ducem et statim eius acta cursu reddebat; adeo quaecumque semel in animum eius descenderant in promptu erant.
那些折磨自己文稿的人,那些对每一个字词都深思熟虑的人,必然会在最后牢牢记住他们如此频繁呈现在心中的内容:然而凡是下笔快捷之人,记忆力往往较为迟缓。而在他身上,不仅有天生记忆的优异禀赋,而且在领悟必须掌握之物和守护这些内容方面皆有极高的造诣,以至于他甚至能记住自己发表过的所有演说。因此,他使笔记册对自己而言成为多余之物:他常说自己是写在心里的。他演说深思熟虑之物,以至于在任何一个词上记忆都未曾背叛过他。他对所有历史的知识极尽熟谙:他常让人随意指定一位将领,便能立刻滔滔不绝地复述其功绩;任何事物一旦进入他的心灵,便是如此信手拈来。
- 1.pr.13in uno accipio
与前句“In aliis autem an beneficium uobis daturus sim nescio”(在其他人身上我是否会给予你们恩惠尚且不知)相对比,accipio 的宾语根据语境承前省略了 beneficium,即“在一人身上我接受[恩惠]”。in uno 为夺格短语,意为“在某一人身上”。
- 1.pr.14cum sibi iniecerat manum
罗马法中自力救济、拘捕的法律术语 manus iniectio(拘禁/抓捕)的比喻性借用。形象地描述拉特罗强行控制、约束自己,从纵情的乡野闲暇中抽离并重回学业的状态。
- 1.pr.17quin rem inimicissimam corpori faceret uetari nullo modo poterat
动词 ueto 通常接宾格加不定式结构,但在此处与否定词(nullo modo)连用的被动态 uetari 搭配,如同阻碍类动词一样引出 quin 从句,意为“绝无可能阻止他做出对身体极有害的事情”。
