- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.8.6-1.8.11
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
儿子拒绝了父亲休战的命令并坚决主张继续出征;随后的论点划分探讨了将功臣勇士逐出家门的合法性、父亲立论的依据(为国家、为儿子自身及为父亲),并评析了各修辞家在说理与抒发父子之情上的不同取向。
ad obsidendum hostem, ad occupandum castris locum, ad intercipiendos hostium commeatus ire iusseris:1 otium imperas animo non otioso. Quotienscumque tumultus aliquis exortus est, in me omnium ciuium diriguntur oculi, meas spectant manus; et adhuc — uerum dicendum est — nihil patria debet mihi: numquam pugnaui nisi coactus. Credisne quicquam referre ubi simus, quem uitae cursum agamus? eadem pericula nos ubique circumstant et totidem ad mortem uiae sunt. interdum continuatus labor firmiores facit: saepe quod corroborauerat, desidia consumpsit. MARVLLI. Sine me aliquod meritum in patriam conferre: adhuc militia mea legis munus est. Pugnabo et abdicatus, nec uerebor ne inutilis sit opera mea patriae. et Athenienses abdicato uicerunt duce. quantum inter me et illum interest?
倘若您命令我去围攻敌人、为军营抢占要地、截断敌军补给,那倒罢了;可您却向一颗不得安歇的心灵下达安息的命令。每当骚乱猝然爆发,全体公民的目光便聚焦在我身上,注视着我的双手;然而直到如今——不得不说句实话——祖国对我毫无所欠:除了被迫服役,我从未主动战斗。您难道以为我们在何处、过着怎样的生活道路会有丝毫分别吗?同样的危险在各处包围着我们,通向死亡的道路亦同样众多。有时,持续的劳顿会使人更加坚韧;而劳顿所铸就的力量,往往被怠惰消磨殆尽。马鲁卢斯:请允许我为祖国献上一份功劳:迄今为止,我的兵役不过是法律所课的差役。即便被逐出家门,我也照样战斗,且不惧我的效力对祖国毫无裨益。雅典人也在一位被逐出家门的将领统帅下赢得了胜利。我和他之间又有何差距呢?
ille abdicationem uirtute deleuit, ego merui.2 Divisio. Prima quaestio illa ab omnibus facta est uulgaris: an filius ob id quod sui iuris sit abdicari possit; deinde: an debeat. haec tota tractationis est.3 Graeci illam quaestionem primam solent temptare, quam Romanae aures non ierunt: an uir fortis abdicari possit. non uideo autem quid adlaturi sint, quare non possit. nam quod et uir fortis est et totiens non plus iuris illi adfert, sed plus commendationis.
他以英勇洗刷了逐出家门的耻辱,而我则是凭英勇招致了它。论点划分:所有人提出的第一个问题都是极为平庸的:儿子是否能因属于自身权利之事而被逐出家门;其次,是否应当被逐出家门。这后一个问题完全属于修辞处理的范畴。希腊修辞家们往往尝试罗马人的耳朵所不能容忍的第一个问题:一位勇士能否被逐出家门。然而我看不出他们能提出何种论据来证明其不可被逐。因为他是一位勇士且屡次如此的事实,并不能赋予他更多的法律权利,而只能赋予他更多的美誉。
Colorem a parte patris quidam duriorem fecerunt; uoluerunt enim uideri inuisum filio patrem: itaque illum malle cum hostibus uiuere quam cum patre. Paene omnes: esse adulescentem insatiabilem gloriae, et propter id ipsum patri et moderandum et continendum. Quidam ex toto ad patris indulgentiam refugerunt et non disputauerunt hoc modo, quo SILO POMPEIVS disputauit, qui sic diuisit, ut diceret: etiamsi patrem non haberes, desinere debebas; quia patrem habes, desinere debes, quia pater uetat; aut illo modo quo GALLIO, qui sic diuisit hanc partem: hoc impero reipublicae causa, tua causa, mea causa. sequentia duo uidetis quemadmodum potuerit implere: illud, reipublicae causa se imperasse sic tractauit: primum, ut pluribus iuuenibus pateat ad uirtutem aditus, non debere omnium occasionem fortiter faciendi ab uno occupari. deinde expedire reipublicae, non uideri ex uno pendere; futurum ut animi ei hostium crescerent et suorum frangerentur,4 si casu ter fortis occidisset. ad ultimum, utile esse reipublicae ter fortem seruari, ut sit qui ostendatur iuuentuti; iam illum magis posse ornamentum esse quam praesidium. Illum sensum ueterem: “iam pro uiro forti nescio quid etiam lex timet,” hoc loco Gallio posuit: “haec quoque,” inquit, “ter uiro forti aut diffidit aut consulit.”
有些人将父亲一方的基调处理得更为严苛;他们意图让父亲显得令儿子生厌:因此儿子宁愿与敌人共存也不愿与父亲同处。几乎所有人都认为:那年轻人对荣耀贪得无厌,正因如此,父亲必须对他加以节制和管束。有些人则完全托庇于父亲的宽仁,并未采取庞培乌斯·西罗辩论的方式;西罗作出的划分是这样说的:“即便你没有父亲,你也本该止步;正因为你有父亲,由于父亲的禁止,你必须止步”;他们也未采取加利奥的方式,加利奥将此部分划分为:“我下达此令,是为了国家,为了你,为了我。”你们明白他是如何阐述后两点的;至于为了国家而下达此令这一点,他是这样处理的:第一,为了让更多的青年人有通往英勇的途径,众人展现英勇的机会不应被一人独占;第二,国家不显得依赖于一人,这符合国家的利益;倘若万一这位三度获胜的勇士阵亡,敌人的士气便会高涨,而本方军心则会涣散;最后,保全一位三度立功的勇士对国家是有益的,如此方能有人作为典范向青年昭示;如今他已更能成为一种荣耀的饰物,而非一道防御的屏障。加利奥在此处安置了那句古老的妙语:“如今甚至连法律都在为勇士担忧着什么”;他说道:“法律对这位三度立功的勇士,也同样要么心存疑虑,要么是在为他着想。”
Ne illam quidem secuti sunt tractationem qua usus est BLANDVS, qui dixit: militia tibi superuacua est, inuidiosa est, periculosa est. superuacua est, quia non cogeris, immo uerecundia uetaris. gloriae causa aliquis militat: consecutus es gloriam; uacationis causa: consecutus es; praemii causa: tria domi praemia sunt; et sic transiit, ut diceret inuidiosum esse unum hominem toties optare omnibus honores intercipere; quam periculosa res esset inuidia, quam magnos uiros oppressisset. hic exempla. Periculosam esse militiam, eodem loco collegit, quo ceteri; illud unum noui adiecit de lege, non posse iam illum fortiter facere, quia omnes illum hostes peterent: “uidelicet ideo lex ter fortem dimisit; scit illum iam obseruari ab hoste.”
他们甚至也没有遵循布兰杜斯所采用的论述;布兰杜斯曾说:“兵役对你而言是多余的、招人怨恨的、危险的。之所以多余,是因为你并未被强迫,反倒因羞耻之心而被禁止。人为了荣耀而服役:你已赢得了荣耀;为了免役:你已赢得了免役;为了奖赏:家已有三份奖赏。”他由此转而说道,一人如此频繁地决意截断众人的荣誉,这是招致怨恨的;嫉恨是多么危险之事,它曾压垮了多么伟大的人物。此处列举了例证。至于兵役是危险的,布兰杜斯在与其他修辞家相同之处予以总结;关于法律,他唯独补充了这样一点新意:由于所有敌人都将针对他,他已无法再立英勇之功:“显而易见,法律正是因此释放了三度立功的勇士;它深知他已被敌人盯上了。”
His ergo omissis illi, qui amantem patrem induxerunt, hoc genere egerunt: “non possum pati, non possum desiderium tui sustinere.” Hoc loco AESCHINES ex nouis declamatoribus cum diceret: non me gloria cupidiorem tui fecit, non omnibus admiranda uirtus; confitebor, inquit, adfectus patris quos ut quisque uolet interpretetur: ou(/tws a) kai\ a)/timon e)fi/loun. uidebatur hic dum indulgentiam exprimit non seruasse dignitatem patris. Placebat autem Latroni potius ratione retinere patrem quam adfectu, cum in ratione habeat aliquem locum et adfectus.
因此,略去这些论点之后,那些塑造慈父形象的修辞家采用了这种格调:“我无法忍受,我无法承受对你的思念。”在这一处,新派演说家里面的埃斯基涅斯说道:“并非荣耀使我更加渴望得到你,亦非人所钦佩的英勇使然;我将坦白父亲的情感,随各人如何评判:纵使你名誉扫地,我也同样爱你。”他在表达慈爱之时,似乎未能维持父亲的威严。然而拉特罗更赞同父亲凭借理性而非情感来挽留儿子,尽管在理性之中情感亦占有一席之地。
- 1.8.6ad obsidendum hostem, ad occupandum castris locum, ad intercipiendos hostium commeatus ire iusseris
虚拟式完成时 iusseris 在此带有假定或让步语气(“假使您命令我去……”),构成虚拟第二人称单数。它与后续直陈式主句 otium imperas 形成鲜明对照,确立了儿子抗辩的核心句构:若受命去执行艰巨的战务倒也罢了,父亲却偏偏向一颗不得安歇的心灵强求平静。
- 1.8.7ille abdicationem uirtute deleuit, ego merui
此处运用了对照修辞法(antithesis),并且动词 merui 的语义高度凝练。前例忒弥斯托克利(ille)是因放荡被逐后以军功洗刷了耻辱(deleuit),而发言者自身则是恰恰凭借立下赫赫战功而“招致”(merui)了被逐出家门的处境。
- 1.8.7haec tota tractationis est
haec 指代前文的第二个论题(an debeat,“是否应当逐出”),tractationis 为表示属性或范畴的表语属格(“完全属于修辞处理/具体阐发之范畴”)。此句表明,与关于法律资格的首要问题不同,是否应当施加惩戒全看演说家具体的修辞展开功力。
- 1.8.9futurum ut animi ei hostium crescerent et suorum frangerentur
此为间接引语中替代未来不定式的常用迂回结构(futurum ut 加未完成过去虚拟式 crescerent 与 frangerentur),受历史时态主导动词 tractauit 制约。
