← 老塞内卡

论争集

§1.8.12-1.8.16

保留勇士兵役的论点与父子双方的托辞着色

阿斯普雷纳斯提出应将三度立功勇士的兵役储备用于危急时刻;儿子一方尝试了贪恋荣耀或妥协折中等多种基调,而拉特罗等人则生动展现了父亲激烈的挚爱以及对屡试命运的戒惧。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.8.12

​Asprenas colorem secutus est longe alium; dixit enim, se non negare reipublicae uiri fortis operas, sed ad necessarios casus reseruare. si magnum aliquod bellum inciderit, tunc et ueteranos uocari ad arma. et illa sententia eius hoc loco ualde laudata est: “nunc illi militent quibus necesse est; tu militabis, si erit necesse.” Sic uenisse populum Romanum ad Scipionem Aemilianum, cum maius bellum Numantianum apparuisset quam quod sustinere alii duces possent;1 magnum interuallum inter Carthaginem et Numantiam Scipioni datum. sic ad Pompeium, cum piratae maria clausissent. magna praesidia non esse consumenda. Hoc loco Asprenas de lege dixit et ipse sententiam: uidelicet ad hos casus lex ter fortem seposuit.

阿斯普雷纳斯则遵循了一种全然不同的基调;他说,自己并非不愿让这位勇士为国家效力,而是要将其留待危急关头。如果某场大战猝然爆发,那时就连老兵也会被征召拿起武器。他在此处的那句妙语受到了极大的称赞:“如今且让那些必须服役的人去服役;若有必要,你再去服役。”当努曼提亚战争显露出非其他将领所能支撑的严峻态势时,罗马人民正是这样求助于小西庇阿的;在迦太基与努曼提亚之间,小西庇阿获得了一段漫长的休整期。当海盗封锁海洋时,他们也是如此求助于庞培的。重大的防御力量不应当被消耗殆尽。在此处,阿斯普雷纳斯自己也针对法律发表了一句妙语:“显而易见,法律正是为了此类危急关头才将三度立功的勇士储备起来的。”

§1.8.13

​A parte filii colorem induxerunt quidam, ut illum cupidum gloriae et bellicosum facerent. NICETES quidem hoc usus est uerbo: parasth/somen au)to toi=s dikastai=s a)reima/nion, et sic egit, ut quereretur quod cessarent manus suae, quod inermes essent. Latroni non placebat hic color: malebat adulescentem iudicio quam morbo militare. hoc est, inquit, quod pater efficaciter dicat,2 detrahere illum operibus suis gloriam, temerarium, sanguinarium, quem nec pater possit retinere nec lex dimittere.

在儿子一方,有些人引入了一种将他塑造成渴望荣耀且好战的基调。尼凯特斯确实用了这样一句话:“我们将把他作为战争狂徒呈现在审判官面前”,并以此方式辩论,抱怨自己的双手闲置,抱怨双手赤手空拳。拉特罗并不喜欢这种基调:他宁愿年轻人是出于理性的判断而非出于病态去服兵役。他说:“这正是父亲可以有力指责的地方:他是在贬损自己功绩的荣耀,鲁莽嗜血,既非父亲所能管束,亦非法律所能解脱。”

§1.8.14

​Quidam pacti sunt cum patre, tamquam Mento qui dixit, semel tantum militare se uelle, ut aliquid uideretur reipublicae supra legem praestitisse. Quidam perpetuam denuntiauerunt militiam: quamdiu uires fuissent, non defuturum reipublicae uirum fortem. non probabat hunc colorem Latro; negabat patri abscidendam spem filii in perpetuum. VIBIVS RVFVS hoc colore egit quo Mento, sed illud adiecit: peruenire ad se uoces inuidentium illas: “numquid amplius pugnauit quam dum necesse illi fuit?” quidam hoc quoque compositum et simulatum inter nos putauerunt, ut ego militare uellem, tu uetares.

有些人则与父亲达成了妥协,例如门托曾说,自己只想再服役一次,以便显得在法律规定之外又为国家贡献了力量。有些人则宣称将终身服役:只要气力尚存,这位勇士就不会让国家缺乏助力。拉特罗不赞成这种基调;他否认应当让父亲对儿子的希望永远断绝。维比乌斯·鲁富斯采用了与门托相同的基调进行辩论,但他补充了这一点:那些嫉恨者的议论传入了他的耳中:“他何曾打过超出他所必须承担的战斗吗?”“甚至有人认为,这也是我们之间串通伪装好的把戏,好让我假装意欲服役,而你出面阻止。”

§1.8.15

​Latro uehementer egit a parte patris et adiecit: abdicato quoque non permittam exire, iniciam manus, tenebo, nouissime ante limen exeuntis cadauer hoc sternam:3 ut ad hostem peruenias, patrem calca. Putabat PLANCVS, summus amator Latronis, hunc sensum a Latrone fortius dictum, a LESBOCLE Graeco tenerius, qui dixit: † sic kei/somai w(s tei=xos: ta/fron u(pe/rbhqi kai\ pate/ra. FVSCVS ARELLIVS religione patrem induxit et ominibus territum; aiebat praeceptorem suum in hac controuersia describentem pericula futuri proelii ab hoc Homeri uersu incepisse: *daimo/nie, fqi/sei se to\ so me/nos. GLYCON dixit: o)/yesqe pw=s qana/tou katafronw= tou/tou patri/di. DIOCLES CARYSTIVS dixit: a) e)pitu/xh|s, mi/an prosqh/seis a)ristei/an: a) d' a)potu/xh|s, trei=s a)ristei/as a)pole/seis.

拉特罗从父亲的角度展开了激烈的辩护,并补充道:“即便你被逐出家门,我也决不放你离去;我要动手抓住你,抱住你,最终在离家者迈出家门的门槛前横下我这具残躯:要想去见敌人,先踏过你父亲的身体!”拉特罗最热忱的仰慕者普兰库斯认为,这种意境由拉特罗表达得更为雄健,而由希腊人莱斯博克莱斯表达得更为凄恻,后者曾说:“我将如城墙般躺下:踏过壕沟,踏过父亲!”阿雷利乌斯·富斯库斯描绘了一位被宗教敬畏与不祥预兆吓坏了的父亲;他说自己的老师在此辩论中描绘未来战役的危险时,正是以荷马的这句诗开篇:“不幸的人啊,你自己的勇武将毁灭你。”格利孔说:“你们将看到我是如何为了他的祖国而轻视死亡的。”卡里斯托斯的狄奥克勒斯说:“如果你成功了,你将增添一份英勇战功;但如果你失败了,你将丧失三份英勇战功。”

§1.8.16

​GLYCON dixit: ou)x e)/stin eu)kanonisto4 u(po\ klai/ontos prope/mpesqai. AESCHINES, non ille orator — tunc enim non declamandi studium erat — sed hic ex declamatoribus nouis dixit, cum denuntiaret filio periculum et praesagiis tangi se diceret: e)/stin h(patro/s pou yuxh\ mantikw/taton. DIOCLES CARYSTIVS dixit sententiam quae non in declamatione tantum posset placere, sed etiam in solidiore aliquo scripti genere, cum de fortunae uarietate locum diceret: mi/a ga/r e)stin pro\s tu/xhn a)sfa/leia to\ mh\ polla/kis au)th peira=sai. DORION dixit rem paulo quidem elatiorem quam pressa et ciuilis oratio recipit, sed qua egregie attonitos patris adfectus exprimeret: ti/s e)piqumi/a, te/knon, h(|magme/na piei=n, h(|magme/na fagei=n; fobou=mai mh/ pou para/tacis, mh/ pou desmo\s, mh/ pou paraskeuh/. fobou=mai peri\ th=s oi)koume/nhs. ti/, te/knon, e)ruqria=|s;

格利孔说:“在哭泣者的送行下启程,并非吉兆。”埃斯基涅斯——并非那位古代演说家,因为那时还没有辩论术的修习,而是新派演说家中的这一位——在向儿子预警危险并说自己为预兆所触动时说道:“父亲的灵魂,想必是极具预知力的。”卡里斯托斯的狄奥克勒斯在陈述关于命运多变的论题时,发表了一句不仅能在辩论中博得赞赏,甚至在某种更为严肃的文体中亦堪称精湛的妙语:“对抗命运的唯一安全之策,便是不去频频试探它。”多利昂则说了一段稍显夸张、超出了质朴克制的公共言论所能容纳的话,却极其出色地表达了父亲惊骇错乱的情感:“孩子啊,渴望痛饮血染之物、啖食血染之物,这是何等的欲念?我唯恐何处有阵列,何处有桎梏,何处有战备。我为整个天下担忧。孩子啊,你为何脸红了?”

语法注4 条
  1. 1.8.12quam quod sustinere alii duces possent

    此为比较级 maius 引导的 quam quod + 虚拟语气(possent)结构,带有结果或限定性关系从句的性质,意为“超出其他将领所能承受的程度”。

  2. 1.8.13hoc est, inquit, quod pater efficaciter dicat

    quod 为关系代词,先行词为 hoc,dicat 为表示潜在或特征的虚拟语气(“父亲可以有力指责的内容”)。其后的 detrahere 等不定式短语则作为 dicat 支配的间接引语,具体展开父亲所指责的内容。

  3. 1.8.15ante limen exeuntis cadauer hoc sternam

    exeuntis 为现在分词属格单数,指代前文正欲出门的儿子(exire 的主语)。cadauer hoc(这具尸体)则是父亲戏剧性、夸张地指称自己年迈身躯的同格指示表达。

  4. 1.8.16ou)x e)/stin eu)kano/niston

    eu)kano/niston 为罕见词(字面意为“不合规矩的”、“不吉祥的”)。抄本中虽有校订为 εὐοιώνιστον(吉兆的)的观点,但依据传世文本,此处作非人称构词,意指在哭泣声中启程出征是不吉利、不合常理的。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.8.12-1.8.16