← 老塞内卡

论争集

§1.1.20-1.1.25

围绕父亲困境与剥夺继承权的诸修辞学家立论

在围绕穷困父亲的辩论中,介绍了布特奥和希斯帕努斯为儿子辩护的立论,以及拉特罗、阿尔菲乌斯·弗拉乌斯和塞斯提乌斯等人代表剥夺继承权的父亲所采取的激烈仇恨与错失和解的立论及警句。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1.20

​quidem fortunam fratris, sed causam adgrauare.1 BUTEONIS colorem non probabat Latro: praestitisse se dixit exiguum, tantum quo spiritum posset producere; et cum descripsisset pallorem eius ac maciem adiecit: apparet illum ab inimicis ali. Hunc colorem cum improbaret Latro hac sententia usus est: non est, inquit, abdicato quicquam ex gloria criminis sui detrahendum.2 HISPANVS hunc colorem uenustius; nam et miserationi eius qui non benignissime alitur adiecit aliquid et pietati suae nihil detraxit: quomodo autem, inquit, illum alo? exiguos furtiue cibos mitto et si quid de mensa mea detrahere potui famelico seni porrigo. Non credis, qui scis quomodo te aluerim?

因为他若是曾提供赡养,固然可以减轻兄弟的厄运,却会加重他的罪状。拉特罗不赞成布特奥的立论:他说自己只提供了微薄之物,仅够维持呼吸;在描绘了父亲的苍白与消瘦之后,他补充道:“显而易见,他是被仇敌所赡养的。”当拉特罗反对这种立论时,他运用了这句警句:“绝不应从被剥夺继承权之人的罪责荣耀中减损分毫。”希斯帕努斯更优雅地处理了这一立论;因为他既为那个未受丰厚赡养之人的悲惨境遇增添了分量,又未削弱自己的孝道:“那么,我是如何赡养他的呢?”他说,“我偷偷送去微薄的食物,如果我能从自己的餐桌上克扣出什么,便递给那饥饿的老人。难道你——深知我是如何赡养你的你——竟不相信吗?”

§1.1.21

​Colorem ex altera parte quae durior est LATRO aiebat hunc sequendum, ut grauissimarum iniuriarum inexorabilia et ardentia induceremus odia. Thyesteo more aiebat patrem non irasci tantum debere, sed furere. Ipse in declamatione usus est summis clamoribus illo uersu tragico: “Cur fugit fratrem? scit ipse.” Hunc colorem secutus SYRIACVS VALLIVS durum sensum uidebatur non dure posuisse in narratione sic: infelicissimam ambo et tristissimam egimus uitam, excepto uno quod alter alterum egentem uidimus. Aeque efficaciter odium uidebatur expressisse fraternum hac sententia:

从另一方——即更为严厉的一方——来看,拉特罗认为应当遵循这种立论:我们应当引入针对最严重不公的不可化解且炽烈的仇恨。他说,父亲应当像梯厄斯忒斯那样不仅愤怒,而且应当陷入狂暴。他在辩论中伴着极响亮的喝彩声引用了那句悲剧诗行:“他为何逃避兄弟?他自己心里清楚。”遵循这一立论的叙利亚库斯·瓦利乌斯似乎在叙述中以并不严苛的方式提出了严苛的意思:“我们两人度过了最不幸、最悲哀的一生,唯一例外的时刻是我们看见彼此陷入穷困。”

§1.1.22

​uos, iudices, audite quam ualde eguerim: fratrem rogaui. Hanc partem memini apud Cestium declamari ab ALFIO FLAVO, ad quem audiendum me fama perduxerat; qui cum praetextatus esset tantae opinionis fuit, ut populo Romano puer eloquentia notus esset. Semper de illius ingenio Cestius et praedicauit et timuit: aiebat tam inmature magnum ingenium non esse uitale; sed tanto concursu nominum audiebatur, ut raro auderet post illum Cestius adicere. Ipse omnia mala faciebat ingenio suo; naturalis tamen illa uis eminebat, quae post multos annos, tam et desidia obruta et carminibus eneruata, uigorem tamen suum tenuit.3 Semper autem commendabat eloquentiam eius aliqua res extra eloquentiam: in puero lenocinium erat ingenii aetas, in iuuene desidia.

他似乎通过这句警句同样有力地表达了兄弟间的仇恨:“审判官们,请听听我陷入了多么严重的穷困:我哀求了我的兄弟。” 我记得这部分是由阿尔菲乌斯·弗拉乌斯在塞斯提乌斯门下辩论的,我是闻其名声而前往听讲的;当他尚身着童子托加时,便享有如此盛名,以至于在少年时期就因雄辩而闻名于罗马人民。塞斯提乌斯总是既称赞又畏惧他的才华:他说如此早熟而伟大的才华绝难长寿;但他辩论时名流云集,以至于塞斯提乌斯在他之后很少敢再作补充。弗拉乌斯自己对其才华造成了种种戕害;然而那天生的力量依然卓越,历经多年之后,即便被懒惰所埋没、被作诗所耗损,却依然保持着生机。此外,在雄辩之外的总有某种事物在为他的雄辩增色:在少年时,年龄是他才华的引荐者;在青年时,则是懒惰。

§1.1.23

​Hic cum declamaret partem abdicantis hanc summis clamoribus dixit sententiam: quis es tu qui de facto patrum sententiam feras? ille tunc peccauit: tu nunc peccas. ad te arbitrum odia nostra non mittimus: iudices habemus deos. Et illam sententiam: audimus fratrum fabulosa certamina et incredibilia nisi nos fuissemus:4 impias epulas, detestabili parricidio furuum diem: hoc uno modo iste frater a fratre ali meruit. Quam innocenter me contra parricidium uindico! filium illi suum reddo.

当他辩护剥夺继承权的那一方时,他在极响亮的喝彩声中说出了这句警句:“你是何人,竟对父亲们的作为作出判决?那个人那时犯了过错,而你现在正在犯错。我们不会把我们的仇恨交由你来仲裁:我们有诸神作为审判官。”还有那句警句:“我们听闻兄弟间神话般的、若非我们存在便难以置信的纷争:不敬的宴席,因可憎的弑亲罪孽而昏暗的白昼;唯有以这唯一的方式,那个兄弟才配由兄弟来赡养。我抵御弑亲之罪的复仇是何等清白!我将他的儿子归还给他。”

§1.1.24

​CESTIVS hunc colorem tam strictum non probauit, sed dixit temperandum esse, et ipse hoc colore usus est quem statim a principio induxit: miratur aliquis, quod cum duo grauissimam a fratre meo acceperimus iniuriam, ego et filius, ego solus irascor? non est quod miretur: iam filio satisfactum est. Debuisti, inquit, me rogare ut ipse praestarem, debuisti illum ad me perducere, debuisti reconciliationem temptare, non famam pietatis ex nostra captare discordia. Fortasse ego cum egerem fratrem rogassem, si tu non fuisses; fortasse ille me rogasset, si tu non fuisses; poterit nobis conuenire, si non fuerit in medio quem potius miseri contumaces rogent.

塞斯提乌斯不赞成如此严厉的立论,而是认为应当加以缓和,他自己便采用了从一开始就引入的这种立论:“有人会感到奇怪吗——既然我们两人,我和儿子,遭受了我兄弟最严重的不公,为何唯独我感到愤怒?没有任何值得奇怪之处:儿子已经得到了弥补。”他说:“你本该请求我亲自提供;你本该将他领到我这里;你本该尝试和解,而不是从我们的不和中猎取孝道的声誉。也许当我困穷时,若没有你,我本会哀求兄弟;也许若没有你,他本会哀求我;如果我们之间不再有困苦固执之人更愿去求告的中介者,我们便能达成和解。”

§1.1.25

​HERMAGORAS in hac controuersia transiit a prooemio in narrationem eleganter, rarissimo quidem genere, ut in eadem re transitus esset, sententia esset, schema esset; sed, ut Latroni placebat, schema quod uulnerat, non quod titillat: Ex altera parte transiit a prooemio in narrationem GALLIO et ipse per sententiam sic: quidni filium mihi nolim cum isto communem esse, cum quo utinam communem nec patrem habuissem?5 Diocles CARYSTIVS illum sensum a Latinis iactatum dixit breuissime, rarissimo genere, quo duobus sententia uerbis consummatur; nec enim paucioribus potest EVCTEMON, leuis declamator sed dulcis, dixit noue et amabiliter illum aeque ab omnibus uexatum sensum, quo reconciliatio fratrum temptatur

赫尔马戈拉斯在这场论辩中优雅地从引言过渡到了叙述,确实采用了极罕见的手法,使得在同一件事中既有过渡,又有警句,更有修辞格式;然而正如拉特罗所赞赏的,这是一种刺伤人而非取悦人的格式。另一方面,加利奥也通过警句从引言过渡到了叙述,如是说道:“既然我甚至但愿未曾与那人拥有共同的父亲,我又怎会愿意与他共享一个儿子呢?”卡里斯托斯的狄奥克利斯以极其罕见的手法极其简短地表达了拉丁人所津津乐道的那个意思,其警句仅由两个词构成——因为绝不可能用更少的词了。轻快而优美的辩论家欧克特蒙以新颖而动人的方式表达了那个同样被众人反复推敲的、试图促成兄弟和解的意思。

语法注5 条
  1. 1.1.20quidem fortunam fratris, sed causam adgrauare

    承接前一段落末尾的谓语动词 potuit leuare,构成 quidem... sed...(固然能够……却会……)的对比句式。不定式 adgrauare 的逻辑主语延续前文(父亲),fortunam fratris(兄弟的厄运)与 causam(其罪由/案由)形成对比。

  2. 1.1.20non est, inquit, abdicato quicquam ex gloria criminis sui detrahendum

    由动形容词结构(detrahendum est)与表示不利的与格 abdicato(被剥夺继承权者)以及表示分离的介词短语 ex gloria criminis sui 组合而成,意为“不应从被剥夺继承权者的罪行荣耀中减损任何东西”。

  3. 1.1.22naturalis tamen illa uis eminebat, quae post multos annos, tam et desidia obruta et carminibus eneruata, uigorem tamen suum tenuit

    在由关系代词 quae 引导的从句中,嵌入了分词短语(obruta, eneruata)。副词 tamen 在主句(naturalis tamen illa uis)和从句谓语(uigorem tamen suum tenuit)中重复出现以表强调与转折。

  4. 1.1.23audimus fratrum fabulosa certamina et incredibilia nisi nos fuissemus

    从句 nisi nos fuissemus 为过去相反的虚拟条件句(虚拟式过去完成时),用以限定前置形容词 incredibilia:指那些“若非有我们存在便令人难以置信的纷争”。

  5. 1.1.25quidni filium mihi nolim cum isto communem esse, cum quo utinam communem nec patrem habuissem?

    由 quidni(为何不)引导的带有虚拟式 nolim 的修辞反问句。后半句 cum quo... 为关系从句,其中嵌套了由 utinam 引导的过去未实现愿望句(虚拟式过去完成时 habuissem),意即“我既然但愿连父亲都未曾与他共有,又怎会不想拒绝与他共有儿子呢?”

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.1.20-1.1.25